Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Septima: Quia nomen ἰησοῦς convenit cum יהשוע literis et ferme syllabis. Primum, cum proculdubio maior literarum quam punctorum ratio habenda sit, ι Iota convenit initiorum, Iod nomine et potentia. Secundo convenit η Ita, cum ה He. Nam ut ordo, collatio, et nomina literarum Hebraicarum et Graecarum indicant, ex ה Hebraeo factum est ε Graecum, et ex ח η . Iam magna est cognatio inter ח et ה spiritum tenuem et densum. Magna item cognatio inter ε , quod tenue Graeci vocant, et η , quod est veluti densum ε . Quare sicut ε ex ה Hebraeo factum, crebro in η commutatur: ita non est mirum, si et ח praesertim cum sua aliqua vocali spiritum augente (quae facilius in traductione nominum in alienam linguam mutantur) sit mutatum in Graecum η Ita, seu crassum ε Convenit ergo secunda litera in utroque nomine: Quod et tertia conveniat, nempe ι cum σ , nulla probatione indiget. Denique si ע non est
-- 1125 --
362
expressum, mirum plane non est ob duas causas. Primum, quod haec litera ne apud Hebraeos quidem habet satis exaudibilem sonum, ut mirum non sit, quod in Graeca iam voce, seu ad Graecos traducta, nulla propria litera sit expressa. Deinde quod in terminationibus nominum peregrinorum mutandis, linguae in primis sint liberrimae. Eadem etiam terminationis causa est, cur cum Iehosua sit quadrisyllabum, Graecum ἰησοῦς sit trisyllabum solum.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
|