Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

In eo vero est non tantum temerarius, incomperta pro compertis asserens, sed etiam ipsis Cabalistis ridiculus, quod affirmat Apostolos hoc nomen יהשוה Ieschu sic mutilasse, ut initio et in fine ה absciderint, ne nomen divinum profanaretur. Sic enim Apostoli scientes Iesum venire a nomine Iehova, literas divinitatem significantes abscidissent, quid aliud visi fuissent plerisque etiam bonis, ne dicam impiis, indicare, nisi Iesum non esse revera natura Deum. Cur enim alioqui eum spoliarent literis divinitatem significantibus? Nam si simpliciter vitandae profanationis causa omitti debeant illae literae, ne in nomine Iehova quidem poni debuissent, quod tam crebrum est in sacris Literis. Id etiam esset hoc nomen non tam effabile et cognoscibile fieri, sicut dicit Osiander, per Christum factum, quam magis obscuratum et ineffabile.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.