Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

QUOD PUNCTA HEB. AUT vocales idem ab initio fuerint.

Non inutile fuerit dicere aliquid de ista pervulgata quaestione, an puncta seu vocales Hebr. sint iam olim in sacris Bibliis una cum consonantibus scriptae, aut vero postea (ut quidam volunt) ab Esra, vel, ut quidam audent affirmare, ducentis triginta sex annis post templi destructionem, a Rabinis quibusdam inventae. Quae disputatio quanquam et arrogantiae crimen apud male iudicantes nobis iniurere posset, aut etiam invidiam conciliare, quod nos fere soli contra aliorum iudicia sentientes, quasi plus caeteris sapere videri voluerimus: tamen cum Philosophorum princeps indicet, ϕιλοσόϕους ἄνδρας δεῖν ἐπὶ σωτηρίᾳ τῆς ἀληθείας καὶ τὰ οἰκεῖα ἀναιρεῖν, et ὅσιον εἶναι προτιμᾷν τῇ ϕιλίᾳ τὴν ἀλήθειαν : nos autem Christianos homines non solum τὰ οἰκεῖα ἀναιρεῖν , sed et fortunarum omnium, vitae, famaeque discrimen ἐπὶ ἀληθείας σωτηρίᾳ adire conveniat: volui et ego, cum viderem rem non parvi momenti, ut postea indicabo, in hac quaestione verti, de eo negotio, quod in rem fore putabam, commonere.

Mea est igitur sententia, Vocales, seu (ut vocant) puncta una cum consonantibus iam olim (fortasse adhuc ab ipsomet Adamo) inventa, omnesque sacrarum Literarum scriptores integre dilucideque scripsisse, non solum consonantibus, sed et vocalibus, eosque, qui contraria sentiunt, non solum falsa sentire, sed et conscientiis, Ecclesiaeque, quae tantum certitudine verbi Dei aedificatur, perniciosa.

Nam (ut τὰ ἱδρογλυφικὰ omittam, quae magis picturae quaedam naturae rerum, quam literae sonum significantes fuerunt) aut Deus ipsemet Adamo, vel alicui alii primorum illorum sanctorumque patrum literas coram, ut vehementer credibile est, tradidit, aut aliquem praestantem virum ad tale inventum suo spiritu excitavit ac perduxit. Si ipsemet Deus coram id munus hominibus largitus est: quid tandem verisimilius est, quam integrum id absolutumque, ut omnia eius opera sunt, dedisse?

Quod si quispiam homo tanti inventi author extitit, sive Adam ille fuerit, aut aliquis alius ingenio, longoque rerum usu caeteros mortales praecellens: si, inquam, quispiam talis videns magnam esse humanam imbecillitatem, nec posse omnia memoria teneri, quae tamen vitae utilia necessariaque esse videbantur, sive ea in religione, sive in artibus, sive in quotidianis negotiis sita essent, propterea omni studio cogitationeque in eam curam incubuerit, quo, quae praeclara utiliaque suis charissimis liberis auditoribusque traderet, ita notare posset, ut non facile abolerentur, sic, proculdubio, in sua illa investigatione progressus est. Primum animadvertit (Deo sine dubio ei praeeunte) quosdam sonitus in diversis vocibus sibi mutuo similes, eosdemque subinde reiterari, aliasque cum alio atque alio sonitu misceri. Deinde eam rem cum diligentius observare coepisset, ac prima et simplicissima elementa, et veluti fontes primos, ex quibus tanta vis vocum sonorumque componeretur, ac veluti scaturiret, κατὰ ἀνάλυσιν , ut in investigatione artium fit, scrutaretur: animadvertit tandem, non nimis multos esse simplices illos sonitus, sed concursionem ac commixtionem eorum esse infinitam. Postrem o hoc cum perspexisset, cogitavit parvulas se quasdam notulas illis simplicioribus sonitibus positurum, quibus illos notaret, quaeque ita inter se coniungi commiscerique possent, sicut ipsi sonitus inter se miscerentur.

-- 1128 --

365 Hoc modo si inventor literarum ad earum inventionem, ut certe est valde verisimile, progressus est hauddubie εὐφωνοτάτους quasque primo exaudivit observavitque, quae ipsa nimirum sunt φωνήουντα : postea quae minus, ut ἡμίϕωνα : postremo τὰ ἄϕωνα . Illustrissima enim quaeque quorumque usus est longe maximus, in omnibus artibus primo observantur.

Quod si etiam frequentissimum usum necessitatemque spectavit, facile animadvertit, non solum dictionem, sed ne unam quidem sonituum coniunctionem, seu, ut clarius dicamus, syllabam sine vocalibus constare posse. Maxime igitur necessaria quaeque, quae nimirum ipsae sunt vocales, primum excogitata sunt, minus autem necessaria postea. In omnibus enim artibus primum utilitas necessitasque spectari solet, postea de num commoditas. Unde et apud Graecos, et apud Latinos quaedam minus necessariae literae longo tempore postea additae esse commemorantur.

Hoc ordine etiam Plato in Philebo literas inventas affirmat, sive ille serio id dicat, ut ab aliis historiam per manus accepit, sive ratione ipsa cogitationeque hunc ordinem maxime naturae convenientem verisimilemque animadvertit. Quem locum et propter autoris nomen, et sententiae elegantiam adscribam: ὥσπερ γὰρ ἐν ὁτιοῦν εἴ τίς ποτε λάβοι, τοῦτον ὡς φαμεν οὐκ ἐπ' ἀπείρου δεῖ φύσιν βλέπειν εὐθὺς, ἀλλ' ἐπίωνα ἀριθμὸν οὕτω καὶ τούναυτίον ὅτάν τις τὸ ἄπειρον ἀναγκασθῆ πρῶτον λαμβανειν, μὴ ἐπὶ τὸ ἐν εὐθὺς, ἀλλ' ἐπ' ἀριθμὸν αὖτινα πλῆθος ἕκαστον ἔχοντά τὸ κατανοεῖν, τελευτᾶν τε ἐκ παντων εἰς ἔν. πάλιν δὲ ἐν τοῖς γράμματι τὸ νῦν λογόμενον λάβομεν. Πρ. Πῶς; Σω. Επειδὴ ϕωνην ἀπειρον κατενόησεν, ἄ τέ τις θεὸς, εἴ τε καὶ θεῖος ἀνθρωπος, ὡς λόγος ἐν Αἰγύπτῳ Θεῦθτινα τοῦτον γενέσθαι λέγων. ὅς πρῶτος τὰ φωνήεντα ἐν τῳ ἀπείρῳ κατενόησεν, οὐχἓν ὄντα ἀλλὰ πλείω. καὶ πάλιν ἕτερα ϕωνῆς οὐ φθόγγου δὲ μετέχοντά τινος, ἀριθμόν δέ τινα καὶ τούτων εἶναι. τρίτον δὲ εἶδος γραμμάτων διεστήσατο, τὰ νῦν λεγόμενα ἄφωνα ἡμῖν. τὸ μετὰ τοῦτο διῇρηταί τε ἄϕθογγά τὸ ἄφωνα μέχρις ἑνὸς ἑκάστου, καὶ τὰ ϕωνήεντα τὸ τὰ μέσα, κατὰ τὸν αὐτὸν τρόπον, ἕως αὐτῶν ἀριθμὸν λαβὼν ἐνί τε ἑκάστῳ καὶ ξύμπασι, στοιχεῖον ἐπωνόμασε . Atque haec quidem Plato, cui tantum Cicero tribuit, ut τὸ φαῦαι αὐτὸν solum sine ullis rationibus sibi satis esse putet.

Quod si et statim a principio vocales cum consonantibus inventae non essent: tamen ipse quotidianus usus, parvulorumque instructio eo docentes deduceret, ut velut adiumenti causa notulas aliquot excogitarent, quibus pueros monerent, hîc tale aliquid, istic aliud, ibi rursus aliud subintelligendum, quae postea paulatim exculta, cum quid diligentius scribere voluissent, in usum adhibuissent. Nec est omnino credibile, in tanto regno, in tam variis politicis Ecclesiasticisque negotiis, in tanta praesertim fertilitate ingeniorum, non futuros aliquos fuisse, qui etiamsi non extarent, tamen propter infinita dubia, quae ex illa non satis clara scriptura oriri poterant, circa Davidis Salomonisque tempora aliquas notulas invenissent, quibus res clare signateque exprimerent, tamque varia dubia, quae quotidie orirentur, tollerent. Videmus enim, vel in Latinis, vel in Graecis scriptis, ubi cum nullae literae desint, omniaque expresse notentur, quam crebro de autoris sententia dubitetur. Vel iuristarum tam variae legum interpretationes, singularumque propemodum dictionum glossationes docere nos satis possunt, quam infinita dubia, erroresque ex eo scriptionis genere oriri potuissent. Proinde necesse est, aut a principio statim vocales una cum consonantibus inventas, aut certe non multo postea, ipsa necessitate sic exigente, ac veluti χειραγωγούσης ad rei inventionem, et non demum annis 236 post secundi templi destructionem (ut isti somniant) a quibusdam bellis homunculis Tiberitis.

Illud autem quod Christus dicit, Legis neque Iod, neq apicem unicum periturum, cum sit Hebraice locutus, non video de qua re alia intelligi possit, nisi de notis, quibus vocales, distinctiones, accentusque in Hebraico sermone notantur. Non enim est dubium, quin de Hebraica scriptura, non Graeca, dixerit, cum et Lex scripta esset Hebraice, et ipse Hebraice, vel Chaldaice, quod idem ferme est; sit locutus. Voluit autem significare non solum legem totam eiusve partem aliquam non fore irritam, sed ne minimum quidem delege (alludens ad notulas, quibus Lex et Prophetae scripti sunt) interiturum esse.

Neque hoc etiam dici potest, quod in eam quidem sententiam Christus disserverit: caeterum Evangelistae verbis, quibus ipsi voluerint, eadem extulissent. Videmus enim Evangelistas, praesertim in istiusmodi gravioribus sententiis, non solum sensum verborum Christi, sed et ipsa verba expressisse. Huc accedit, quod Matthaeus et Lucas eadem omnino verba recitant, ut illa ipsa concordia testetur, eos etiam ipsa verba a Christo prolata recitasse. Ex hoc igitur Christi dicto certo sequitur, Legem ac Prophetas, non solum literis, sed et apicibus iam inde a principio scriptos, qui tam firmi ratique esse debeant. Aut, si quis rixosior hoc concedere nolit, illud tamen cogetur concedere, tempore Christi iam legem apicibus notatam fuisse. Alludit enim ad usitatam scriptionem legis, ut dictum est.

Deut. 27 praecipit Deus fabricari quandam lapideam molem, eique calce linitae inscribi legem suam, idque admodum clare ac perspicue. Quod certe fieri nequivit sine vocalibus. Scriptio namque sine vocalibus multo obscurior est, quam Latina aut Graeca variis notis extreme abbreviata. Hinc vero etiam illud aliud argumentum ingentis bonitatis divinae confirmatur, quod videlicet Deus voluerit clare ac diserte legem suam scriptam extare in suo populo. Quare proculdubio curavit expressissime eam vocalibus et consonantibus conscribi. Ac ut maxime antea vocales non extitissent, tamen tunc Deus eas commonstrasset. Qui enim tam multa alia minus necessaria, minusque diu duratura in fabrica tabernaculi aliisque tam accurate Moysi commonstravit ac revelavit, ille scilicet hanc tam utilem rem non commonstrasset? Quin tam industrios artifices spiritu suo ad illud externum opus imbuit, ille ad hanc multo magis necessariam rem non excitasset?

Illud autem maximum est, longeque gravissimum, eiusque rei causa praecipue de hac materia volui dicere, quod si hanc hypothesin ponere diabolum Ecclesiae permiserint, nonne tota Scriptura nobis fiet omnino incerta? Nullo autem modo concedendum est, Spiritum sanctum tam obscure, minimeque explicate scriptam doctrinam de Deo tradidisse, cum quidem ob hoc ipsum scribere haec voluit, ut ab Ecclesia plane intellecta, veram ei viam Deum colendi, suamque salutem inveniendi commonstraret. Nam de eo plane nullum dubium est ei, qui vel a limine literas Hebraeas salutavit, quin, si liceat cuipiam astuto distinctiones

-- 1129 --

366 et vocales ut humanum inventum tollere aut mutare, tota omnino Scriptura futura sit incertissima. Quod cum facillimum sit cuique vel etiam ex aliis linguis iudicare, exemplis non declarabo.

Unum tamen exemplum non a nobis excogitatum, sed quod alioqui omnibus est notissimum, proferemus, quod est in Genesi, Ipsum conculcabit caput tuum. Ubi quam utilis doctrina olim sublata fuerit, sive illud ex punctorum inopia accidit, sive ut magis arbitror, postea factum est ab aliquo, vel sciolo, cui videbatur textus futurus dilucidior, vel et superstitioso, qui divae Virgini gratificari voluerit. Nam etiam Iosephus, cum eundem locum Graece recte habeat, tamen in Latina versione est corruptus.

Atque hîc temperare mihi nequeo, quin nostris Papistis irascar, qui in Coloniensi Latini Iosephi editione in margine diverso charactere asscripserunt. Videant isti novi Hebraistae, an non et Iosephus Ipsa legerit. O` miseros Papistas, qui suo ruenti iam Antichristianismo, homicidio et mendacio, gladio et sophistica opitulari conantur.

Illud quidem nolo celare pium Lectorem, me habere manuscriptas annotationes super vetus et novum Testamentum, amplius ante 300 annos scriptas, quae Ipsum in Genesi legant. Quocunque vero demum modo error ille acciderit, nisi puncta existerent, adhuc quomodo legendum esset, dubitaretur. Sed cum hoc et ex aliis linguis facile diiudicari possit, probare pluribus intermittam.

Si autem concesserimus esse humanum inventum quorundam Rabinorum, qui post Christi passionem annis ferme 276 vixêre, quod iam etiam a Christianis quibusdam malum adseritur: non video quomodo prohibere possimus, quo minus quisque pro libitu sacras Literas fingat atque refingat.

Sunt autem qui huic malo dupliciter posse se occurrere putent. Primum est, quod dicunt, veram lectionem diligenter traditam fuisse in Synagoga, eamque permansisse, donec puncta inventa sunt. Alterum est, quod dicunt, novum Testamentum satis dilucidie scriptum esse, ut non valde multum Ecclesia damni pati possit, etiamsi quis vetus Testamentum aliter, atque convenit, legere velit. Quorum alterum quam falsum sit, alterum vero etiam impium, suo ordine ostendemus.

Nam qui dicunt retentam esse lectionem, quae inde usque a Mose per manus tradita sit: non solum non confirmant quicquam, sed et valde inconsiderate loquuntur. Utenim concederemus assidue in eruditorum manibus Biblia versata esse: tamen nulla est tanta memoria, quae in tot myriadibus syllabarum, quae in singulis vocales subintelligendae essent, observare possit. Quid quod cum multae vocales sint valde similes, pronunciatioque pene singulorum hominum valde variet: nonńe saepissime auditor alteram pro altera accepisset? Ut autem ipse accepisset, sic aliis tradidisset, semperque errores cumulati fuissent, atque ita plane impossibile fuisset veram lectionem conservari.

Verum neque assidue in manibus discentium docentiumque fuit Scriptura, neque semper eruditos interpretes habuit. Nam quod ex sacris Literis constat, sub Manasse, Amon et Iosia, annis circiter 67, quicquid tunc erat sacrarum Literarum, tam fuit ex usu remotum, ut extaret'ne omnino amplius Lex, an non, penitus ignoraverint. Nec credo omnino ullum hominem privatim clam apud se Scripturam habuisse. Nam si quispiam habuisset, poenitentiam agente Manasse, item 10 annis Iosiae pii regis, proculdubio in lucem produxisset. Illis tam multis pene 70 annis quis docuit? Quis didicit Biblia legere? Quis vero doctor tamdiu aut vixit, aut memoria tenere lectionem potuit? cum tamen plerique omnes trucidati fuerint? Certum est et alias saepe sub impiis regibus studium sacrarum Literarum valde refriguisse.

Porro ne hoc quidem recte rem perpendenti valde videtur credibile, ausuros fuisse addere a pices Iudaeos. Etsi enim verum est in torquenda sententia valde audaces esse: tamen in servanda scriptione adeo sunt superstitiosi, ut si quae litera, fortasse etiam casu, aut suo loco mota fuit, aut paulo aliter picta, aut aliqua alicubi defuit, non ausint eam restituere. Sed si alicubi diversas lectiones invenerunt (quae tamen diversitas magis est in literis, quam in significatione) alteram in margine, alteram in textu scripserunt. Habent et pervulgatum dictum, nullam esse literam in lege, quin in ea magni montes pendeant: quod eorum nimis religiosam, vel potius superstitiosam diligentiam, in servanda sacrarum Literarum scriptione, satis testari potest. Nec recte faciunt, qui aliquando dicunt, veteris Testamenti textum a Iudaeis corruptum esse. Nam et eis falsum crimen impingunt, et Ecclesiae longe plus obsunt, quam volunt defendere, quam Iudaeis, quos parum caute oppugnant.

Sed iam ad alteram veniamus, quod scilicet quidam dicunt novum Testamentum tam clarum scriptum esse, tantumque ei authoritatis tribuendum, ut etiamsi vetus pro obscuro incertoque habeatur, tamen Ecclesia piaeque mentes omnes novo satis confirmari possint. Equidem non solum id fateor, sed et summopere Ecclesiae nobisque omnibus felicitatem hanc gratulor, proptereaque Deo gratias ago, quod tantum certitudinis, addo etiam doctrinae, in quavis sacrarum Literarum vel minima parte sit, ut pia mens (si ita res postulet) ea sola contenta esse possit et debeat. Sed tamen nolim nos aut tam negligentes esse in defendendis nostris rebus, aut tam etiam nimium opibus abundantes, ut non putemus ingentem quandam regni nostri ruinam secuturam esse si vel minimam partem divini huius thesauri nobis abripi pateremur. Cum tamen vetus Testamentum non minima, sed longe totius Scripturae praestantissima pars sit, ac unde novi aureum istud flumen derivatur, ad quodque saepissime a novo remittitur. Imo vero inde etiam ipse Salvator, et suam doctrinam veram esse confirmavit, et nos scrutari idem praecepit.

Huc etiam accedit, quod novo nos tantum confirmare, falsosque fratres oppugnare possumus: Iudaeos autem, Mahometistasque eo, utpote cuius apud eos nulla est authoritas, confutare non possumus. Vetus autem non solum consolationi nobis est maximae, quod ea videmus multis seculis anteque fierent, a Prophetis praedicta, quae novum facta esse commemorat: sed etiam validum contra omnes omnium sectarum, sive Iudaei, sive Turcae sint, praesidium. Quare et vetus, et novum, cum propter nostram salutem utrunque scriptum sit, toto pectore complectamur nobisque diabolicis technis eripi non sinamus.

Ex his quae hactenus, diximus, luce clarius quemvis perspicere posse arbitror, si hanc hypothesin, plane ab ipso diabolo excitatam, in Ecclesiam irrumpere permiserimus, totum vetus Testamentum, ac

-- 1130 --

367 pene etiam novum, quod inde dependet et confirmatur, incertissimum nobis futurum esse, quod neque Spiritus sanctus, cum ob id ipsum scripserit, ut intelligatur, non, ut non intelligatur, concessisset: neque etiam Ecclesia, nullis plane firmis rationibus victa, concedere debet.

Sed iam etiam bellas adversariorum ratiunculas videamus, quibus tantam rem tam temere affirmare non dubitant. Ac primum, quod ad Rabinorum authoritatem attinet, non valde moveor eorum dictis, ut in alterutram demum sententiam pedibus concedam. Sunt enim omnino suae historiae ignari, praesertim eius, quae a destructione templi res eorum commemorat. Nec tamen ii omnes contra nos sunt, sed ferme praecipui quique eorum, ut Elias eos citat (qui his temporibus primus pestilentem hanc opinionem innovavit) magis nobiscum, quam contra sentiunt. Dicunt enim esse quidem vocales traditas una cum literis in monte Syna Mosi, verum ab Esra primum in libris notatas: quod probant ex octavo Nehemiae, qui tamen locus nihil ad rem facit. Sunt rursus alii, qui negant in monte Syna data puncta, ut Rabinus Abraham filius Esre, autor libri Elegantiarum, item autor libri Cozar. Verum, ut ante dixi, non est quod eorum authoritate moveamur, cum sint historiae ignari. Ne rationibus quidem eorum movebimur, quia nullius sunt momenti. Quid enim magis ridiculum dici potuit, quam quod dicunt, quia non omnia puncta habent nomina Hebraica (sunt enim quaedam Chaldaica) ideo statuendum, postea esse a Rabinis inventa? Quasi vero eorum Rabini, quos inventores punctorum volunt fuisse, Chaldaice scripserint. Est vero illa eorum chimera longe magis Hebraeo, quam Chaldaeo sermoni cognata. Sed illud est sciendum, nomina ista Grammatica saepe immutari, alii enim praeceptori sive commoditatis, sive etiam novitatis studio, alio nomine appellare visum est: ideoque aliquot vocales, accentus, imo et alia Grammatica vocabula plura nomina habent.

Sed omittamus Rabinos, videamusque et nostrorum quorundam rationes, inter quas potissima est, quod nomina propria in Graeca Latinaque versione multum sint diversa ab Hebraica scriptione. Item, quod quaedam aliae voces sint perperam versae: quod, ut ipsi putant, non accidisset, si eorum Biblia fuissent punctata. Igitur concludunt, neque Latinum, neque Graecum interpretem habuisse Biblia punctata: si autem ipsi non habuerunt, nulla fuerunt eorum temporibus adhuc puncta.

Hoc ferme est eorum praecipuum, vel et unicum argumentum, ad cuius nos singula membra ordine respondebimus. Primum, quod dicunt de nominibus pro priis, respondemus esse usitatissimum, ut quaevis lingua tum literata, tum illiterata, aliena pro pria nomina ad suarum aurium iudicium ita transformet, ut vix agnoscere possis, sint ńe eadem, aut omnino diversa: idque cum sit notissimum, iam pluribus pro bare omittemus.

Quod autem attinet ad vocabulorum quorundam versionem ineptam, mihi sane non tam punctorum inopia, quam aut eorum inscitia, aut etiam postea sciolorum scriptorumque depravatio in causa fuisse videtur. Nam adeo sunt quaedam depravate versa, ut si liceret inde argumentari, facile probare possemus, eos non solum vocales, sed nec consonantes, imo vero ferme nec textum quidem habuisse, cum ea perverterent, sed aegrorum tantum somnia scripsisse.

Quod si etiam concederem, neque Hieronymum, neque Graecos interpretes Biblia cum vocalibus scripta habuisse: num propterea sequeretur, nulla fuisse? Potuit enim fieri, ut cum tanta fuerit difficultas scribendi, praesertim Hebraea, propter tantum numerum notularum, nec facile quisque posset tantos sumptus facere, ut sibi curaret Biblia integre describi: putaverint multi, qui iam nonnihil profecerant, suaeque memoriae fidebant, sibi tantum consonantibus scripta Biblia satisfactura: eoque factum, ut cûm multi eiusmodi exemplaribus uterentur, tale aliquod in Hieronymi manus pervenerit: num propterea consequeretur, omnino nusquam extitisse Biblia vocalibus scripta? Ea sane ratione ne Chaldaica quidem Paraphrasis extitit: quia ipse eius nullam mentionem facit. Idem quoque de Graeco interprete dici posset, de quo, quis ille fuerit, nondum satis inter eruditos constat: quanquam ita depravate confuseque in Graeco textu, praesertim in Prophetis, multa legantur, ut diceres, eum omnino nullum textum habuisse, sed somnia tantum aegrorum chartis illinivisse, aut etiam studio multa corrupisse, nisi forte librariorum vitio illa tanta depravatio textus acciderit.

Nullius igitur momenti haec ratio est, neque quicquam affert, quod, non dicam demonstrare, sed ne verisimiliter quidem tantum probare possit, nullas vocales consonantibus additas tempore horum interpretum in Hebraica scriptura extitisse. Nostrae vero rationes, quas superius attulimus (ut quidem nobis videntur) certo certius convincunt, vocales iam olim apud Hebraeos una cum consonantibus in usu fuisse, minimeque linguae huius scripturam, quae aliis omnibus gentibus cognitionem literarum tradidit, ut ipsa adhuc nomina testantur, imperfectam fuisse. Sive enim inventionem characterum consideres, non est credibile inventores obscuriora, quorumque usus minor est, clarioribus, utilioribusque aut citius invenisse, aut magis amplexos esse. Imo adeo est impossibile eos vocalibus caruisse, ut ne hodie quidem quisquam possit scripta sine punctis legere, nisi in lectione punctata Bibliorum probe prius versatus sit: brevique cognitio illius lectionis interitura sit, nisi Biblia haberent, cuius lectione subinde, quomodo non punctata legenda sint, Lectores admonerentur. Sive Christi dictum perpendas, satis clare perspicies, eum id dixisse, ita ut est scripta divinitus, lataque Lex cum iodis (quod et ipsum vocale est) et apicibus, necesse est eam ratam impermutatamque in perpetuum permanere.

Quod autem insuper et incertitudo maxima sacrarum Literarum ex hac diabolica hypothesi sequitur: non ńe nos vehementissime extimulare deberet, ut pro contraria sententia, tanquam pro aris ac focis, depugnaremus? Neque enim ullo modo credendum, Spiritum sanctum docendi magistrum omnium optimum tam obscure, ac omnino certitudine omni carente, sicut daemonum oracula olim fecerunt, ratione caelestem doctrinam tradere voluisse. Non permittamus igiturullo modo hanc tam pestiferam opinionem in nostras Eccesias irrumpere, ex qua longe plus mali consequitur, quam ea prima fronte prae se ferre somnolentioribus videatur.

Nihil enim aliud agit ea fraude diabolus, nisi ut opinionem venenatissimam, recens ab ipso excitatam;

-- 1131 --

368 nunc eruditorum piorumque virorum partim scriptis, partim silentio confirmet. Postea huic hypothesi aedificium superstruat, quo tandem nobis totam pene Scripturam evertat. Mille artifex iste non cessat quaerere, quomodo Ecclesiam Christi devoret. Cum enim videat Deum iam caeleste sui verbi lumen de submodio, quod id Antichristus per suarum traditionum iuriumque ingentem aceruum abiecerat, extraxisse, idque iam super candelabrum in domo Domini collocatum omnibus in eaversantibus praeclare lucere: videatque Deum per pios viros tantum sacrarum Literarum lumen esse sequendum toti pene orbi ostendisse, humanas vero, aut diabolorum potius doctrinas, quod ad aeternae salutis rationem attinet, reiiciendas esse: hoc ipsum lumen, atque hanc ipsam pedibus nostris propositam lucernam plenam obscuritatis ac tenebrarum esse ostendere conatur. Proinde vigilemus et nos sedulo, hostisque cogitationes non ignorantes, fortes in fide ac veritate ei resistamus.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.