Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Sed iam ad alteram veniamus, quod scilicet quidam dicunt novum Testamentum tam clarum scriptum esse, tantumque ei authoritatis tribuendum, ut etiamsi vetus pro obscuro incertoque habeatur, tamen Ecclesia piaeque mentes omnes novo satis confirmari possint. Equidem non solum id fateor, sed et summopere Ecclesiae nobisque omnibus felicitatem hanc gratulor, proptereaque Deo gratias ago, quod tantum certitudinis, addo etiam doctrinae, in quavis sacrarum Literarum vel minima parte sit, ut pia mens (si ita res postulet) ea sola contenta esse possit et debeat. Sed tamen nolim nos aut tam negligentes esse in defendendis nostris rebus, aut tam etiam nimium opibus abundantes, ut non putemus ingentem quandam regni nostri ruinam secuturam esse si vel minimam partem divini huius thesauri nobis abripi pateremur. Cum tamen vetus Testamentum non minima, sed longe totius Scripturae praestantissima pars sit, ac unde novi aureum istud flumen derivatur, ad quodque saepissime a novo remittitur. Imo vero inde etiam ipse Salvator, et suam doctrinam veram esse confirmavit, et nos scrutari idem praecepit.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.