Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Sed iam etiam bellas adversariorum ratiunculas videamus, quibus tantam rem tam temere affirmare non dubitant. Ac primum, quod ad Rabinorum authoritatem attinet, non valde moveor eorum dictis, ut in alterutram demum sententiam pedibus concedam. Sunt enim omnino suae historiae ignari, praesertim eius, quae a destructione templi res eorum commemorat. Nec tamen ii omnes contra nos sunt, sed ferme praecipui quique eorum, ut Elias eos citat (qui his temporibus primus pestilentem hanc opinionem innovavit) magis nobiscum, quam contra sentiunt. Dicunt enim esse quidem vocales traditas una cum literis in monte Syna Mosi, verum ab Esra primum in libris notatas: quod probant ex octavo Nehemiae, qui tamen locus nihil ad rem facit. Sunt rursus alii, qui negant in monte Syna data puncta, ut Rabinus Abraham filius Esre, autor libri Elegantiarum, item autor libri Cozar. Verum, ut ante dixi, non est quod eorum authoritate moveamur, cum sint historiae ignari. Ne rationibus quidem eorum movebimur, quia nullius sunt momenti. Quid enim magis ridiculum dici potuit, quam quod dicunt, quia non omnia puncta habent nomina Hebraica (sunt enim quaedam Chaldaica) ideo statuendum, postea esse a Rabinis inventa? Quasi vero eorum Rabini, quos inventores punctorum volunt fuisse, Chaldaice scripserint. Est vero illa eorum chimera longe magis Hebraeo, quam Chaldaeo sermoni cognata. Sed illud est sciendum, nomina ista Grammatica saepe immutari, alii enim praeceptori sive commoditatis, sive etiam novitatis studio, alio nomine appellare visum est: ideoque aliquot vocales, accentus, imo et alia Grammatica vocabula plura nomina habent.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.