Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Nullius igitur momenti haec ratio est, neque quicquam affert, quod, non dicam demonstrare, sed ne verisimiliter quidem tantum probare possit, nullas vocales consonantibus additas tempore horum interpretum in Hebraica scriptura extitisse. Nostrae vero rationes, quas superius attulimus (ut quidem nobis videntur) certo certius convincunt, vocales iam olim apud Hebraeos una cum consonantibus in usu fuisse, minimeque linguae huius scripturam, quae aliis omnibus gentibus cognitionem literarum tradidit, ut ipsa adhuc nomina testantur, imperfectam fuisse. Sive enim inventionem characterum consideres, non est credibile inventores obscuriora, quorumque usus minor est, clarioribus, utilioribusque aut citius invenisse, aut magis amplexos esse. Imo adeo est impossibile eos vocalibus caruisse, ut ne hodie quidem quisquam possit scripta sine punctis legere, nisi in lectione punctata Bibliorum probe prius versatus sit: brevique cognitio illius lectionis interitura sit, nisi Biblia haberent, cuius lectione subinde, quomodo non punctata legenda sint, Lectores admonerentur. Sive Christi dictum perpendas, satis clare perspicies, eum id dixisse, ita ut est scripta divinitus, lataque Lex cum iodis (quod et ipsum vocale est) et apicibus, necesse est eam ratam impermutatamque in perpetuum permanere.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.