Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Idem exponit in Locis, illud figmentum cordis humani, esse ipsam malam massam hominis. Item

-- 1136 --

373 Rom. 8, Sensum carnis, φρόνημα esse ipsam animam rationalem. Ibidem ait, sensum carnis et carnem idem esse. Dicit etiam, carnem dici a Paulo totam naturam hominis. Et super 7 ait: Caro et sensus carnis intelligatur de toto homine non renato. Et mox: Homo sine Deo, dicitur caro, secundum omnes animae potentias. Non potest autem negari, Paulo idem esse carnem et sensum carnis, quod nos vocamus originale aut scaturiginale. Hisce ergo dictis Philippi collatis, non potest effugere, quin dicat, peccatum originale esse substantiam, si modo sibi constare velit. Victorinus dicit, sensum carnis Rom. 8 complecti intellectum et voluntatem: et Coll. 3 dicit, imaginem incorruptam complecti intellectum, voluntatem et cor.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.