Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
De interitu vero aut permanentia rei alicuius aut etiam speciei, praeclare dicit Aristoteles (quoniam docti tales Evangelistas libentius audiunt) in primo Politic. πάντα δὲ τῷ ἐργῳ ὥρησται καὶ τῇ δυνάμει, ὥστε μηκέτε τοιαῦτα ὄντα, οὐ λεκτέον τὰ αὖτα εἶναι, ἀλλ' ὁμώνυμα . Hoc est: Omnia opere suo definiuntur et potentia aut viribus. Quare cum non amplius sunt talia, non sunt dicenda eadem, sed tantum aequivoca. Id est: Cum omnia sint divinitus condita ad certos utilesque fines, opera aut officia, idoneisque viribus ad ea praestanda sint instructa: si vires illas amittant, eaque sibi divinitus imposita opera aut munia praestare ultra nequeant, non amplius esse eadem, sed tantum improprie adhuc eo vocabulo nuncupari: sicut si quis lapideam manum vel pedem, vel etiam mortui cadaveris, adhuc manum, pedem, caput, vel oculum nominare velit, quibus exemplis ibi ille utitur. Quam sententiam nemo nec in Theologia quidem recte reiiciat. Nam Deus condidit omnia ad certas actiones et usus, certisque potentiis ea instruxit: quibus si priventur, iam non amplius vere id sunt, quod condita fuêre.

|