Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Nam istud sophisma, quod Deus erit author mali, facile reiicitur: quandoquidem Deus ipse nunc

-- 1143 --

380 istud lapideum cor, et istum veterem Adamum, ex suo patre vetere Adamo, malam nempe maslam de mala, et (sicut Christus loquitur) genimina viperarum ex viperis, format, generat, ac conservat: sicut etiam ipsum satanam talem, qualis nunc est, servat ac sustentat, cum sit mera ac pura malitia. Neque tamen propterea est aut huius tanti mali aut lapidei cordis primarius autor, sed conservat tantum hanc veteris Adami speciem, aut etiam tolerat ista vasa ignominiae magna patientia, donec aliqua refingat, et reliqua in aeternum ignem abiiciat: qua ratione etiam impium dicitur Deus facere ad diem malam, aut ad tristem poenam. Praeterea possis obiicere, An'non etiam accidentia hominis Deus initio condiderit? An'non etiam haec ipsa accidentia hominis nativa ex parentibus in liberos propagat et servat talia, qualia sunt, sive bona, sive mala? neque tamen propterea concedent Deum esse authorem peccati.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.