Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Illa quoque semiphilosophica ratio, quoniam eas pluris mei adversarii faciunt, non parum ad confirmationem veritatis in hac controversia facere potest: quod peccatum in genere, aut peccata revera idem in sacris Literis significat, quod iniustitia, communi more etiam philosophorum ac literatorum

-- 1144 --

381 loquendo. Iam constat, doctos quoque sentire, iniustitiam esse quiddam internum stabile ac permanens, quod est causa efficiens pravarum ac iniustarum actionum omnium: sicut et Iurisprudentia definit, iustitiam esse perpetuam et constantem voluntatem, suum cuique tribuentem. Quare vicissim iniustitia erit perpetua et pertinax voluntas male iniusteque agens. Verum Iurisprudentia et philosophi agunt tantum de iustitia ac iniustitia habituali, seu post nativitatem accersita aut comparata: Theologia vero agit de naturali seu connata, et ex utero matris allata. Erit igitur iniustitia aut peccatum secundum hanc ratiocinationem illa ipsa nobiscum nata, perpetua et pertinax voluntas prave agendi: quae quidem est secundum omnium philosophorum sententiam substantia, et sane est illa ipsa regina hominem eiusque actiones regens ac moderans, nempe anima rationalis. Aut si ea non est primaria causa, et fons omnis pravae actionis, cur accusatur, cur damnatur, cur in aeternum punitur? Quare aliquod, idque praecipuum originale peccatum aut iniustitia est ipsamet pessima voluntas, mala mens et malus animus, sic ex utero matris natus, nempe anima rationalis.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.