Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Nunc igitur tantum hoc unum addam, Paulum ipsum in eadem epistola capite 3. eandem vocem ac rem, atque adeo ipsius fidei naturam exposuisse. Cum enim dicat, nos esse participes Christi: addit conditionem, Si modo in inchoata fide aut fiducia perseveremus. Graece sic: μέτοχοι γὰρ γεγόναμεν τοῦ χριστοῦ, ἐαν περ τὴν ἀρχην τῆς ὑποστάσεως μέχρι τέλους βεβαίαν κατάσχωμεν . Eandem sententiam in eodem capite repetit, dicens: nos esse domum aut in familia Christi, si modo fiduciam et gloriationem Dei usque ad finem firmam retineamus. Graece enim inquit: χριστοῦ οἶκος ἐσμὲν ὑμεῖς, ἐάν περ τὴν παρρησίαν καὶ τὸ καύχημα τῆς ἐλπίδος μέχριτέλους βεβαίαν κατάσχωμεν . Iam confer hasce duas sententias, reperies easdem prorsus res eisdem pene verbis Apostolorum repetere, et tantûm pro voce ἀρχὴ τῆς ὑποστασεως inchoata fiducia, παρρησίαν καὶ καύχημα τῆς ἐλπίδος ponere. Quae proprie ingentem aut ardentem quandam fiduciam, et veluti audaciam accedendi et aggrediendi aliquem indicat. Ex qua unius vocis expositione ingens lumen ac robur nostra doctrina de fide contra Papisticam dubitationem accipit: quae sine ipsorum fontium inspectione et linguae peritia nequaquam haberi potuisset.

|