Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Significat enim eo loci ea coniunctio idem quod Nam aut Enim, et non idem quod propter. Non enim ibi Christus docet Pharisaeum quae sit causa, cur peccatrix mulier sit remissionem peccatorum aut iustificationem adepta. nec enim erat docilis, qui discere causam rei cuperet, ut qui adhuc rem ipsam seu factam iustificationem prorsus pernegaret. Non erat quaestio, qua causa aut merito sit iustificata: sed an omnino sit iusta coram Deo, aut non? Id negabat in suo corde Pharisaeus: affirmabat autem Christus. Quare convincit eum Dominus evidenti ratione aut argumento ab effectu sumpto, quod ea sit iam magis coram Deo iusta per remissionem peccatorum, quam ipse, qui adeo de sua operum iustitia confidebat. Non dicit, Si vis scire causam iustificationis ipsius, dicam tibi eam: sed inquit, Tu negas hanc mulierem esse iustam, et Deo acceptam, at ego aio esse iustificatam: quod probo ex effectu, quia diligit ardentissime. Ideo Lutherus recte vertit Denn rationali vocula, et non Darum causam efficientem indicante. Verum de hac voce ac loco in libello de Fide prolixius dictum est. Eadem ratione prava versio Psalmo 1, Non resurgent impii in iudicio, aliquibus negandae resurrectionis ansam praebuit. Sic vox Donec, Luc. 1, Non cognovit virum, donec peperit primogenitum: praebuit occasionem Heluidio disputandi contra Deiparae virginitatem, et asserendi eam plures habuisse filios post Iesum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.