Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Hîc illorum quoque sermones aut etiam cogitationes refutandae sunt, qui agnoscunt quidem esse summam utilitatem, quin etiam necessitatem huius studii: verum contra summa difficultate se impediri ac absterreri ab ea queruntur. Esset enim quidem ingens eius difficultas, si quis summam quandam perfectionem sectaretur, si insuper et Chaldaeam Arabicamque adiungere, et omnes Rabinos, totumque Thalmud non tantum intelligere, verum etiam perscutari conaretur. Verum nos non eam perfectionem sectamur, ut vel loqui, vel scribere hac lingua recte possimus: multo minus, ut omnia Rabinorum commenta potius, quam commentarios pervestigemus, ac penitus exhauriamus: sed ut mediocriter ea tantum quae in solis sacris Literis legimus, intelligere possimus: quem gradum etiam in aliis linguis adipisci, non usqueadeo difficile vulgo quoque habetur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.