Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Nec etiam insuavis aut prorsus omni voluptatis condimento carens haec lingua est, ut multi falso opinantur, aut ab imperitis profanisque hominibus persuasi sunt, modo adsit sanus gustus, id est rectum iudicium, non prius perceptum praeiudicium, et sana omnique profanitate carens mens. Nam rectissime, teste Aristotele, vetustissimo versu dictum est: Id cuique suavissimum esse, quod ille cupit. Et sunt multi aut carnali quadam nausea, male erga sacras Literas, atque adeo authorem earum Deum ipsum affecti, aut stulta quadam opinione fascinati, quasi nihil omnino eruditum vel elegans sit, quod non sit vel ab oratoribus vel a poetis, vel denique a philosophis Graecis aut Latinis profectum. Plerunque enim mundo ac carni, ea quae de mundo terrenave sunt, sapiunt: caelestia vero sordent, nauseamque ac stomachum movent.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.