Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Sic Ceres Hebraice Hores, aratorem significat, nempe patriarchum Iacobum, qui amisit filium ad inferos in puteum ac carcerem abreptum, et post longum luctum ac inquisitionem veluti ex infernis redivivum reperit: quique etiam author fuit Aegyptiis colligendi frumenti contra famem imminentem: qui etiam postea solum divisit, et sementem quoque Aegyptiis suppeditavit. Roma quoque est Ramma ex celsa, quia in collibus fuit sita. Nero, teste Suetonio, strenuum, fortem, terribilem significat: quia non fuit excitatus bellator ut Romulus: vel quia crebro habuit in ore illud sacrum verbum, Neum dixit D. quem suorum institutorum semper autorem citavit. Unde forte etiam est Latinum Numen.

|