Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Ipsemet Dominus et servator apposito triumphali titulo in sua cruce tribus sese linguis nobis, quisnam sit, declarare voluit, Hebraea, Graeca et Latina: ut sit nobis ingens non tantum dedecus, sed et piaculum, si nos vicissim tanti Domini ac servatoris agnoscendi ac celebrandi gratia, tres illas linguas addiscere non dignamur. Non sane dubium est, Deum cum sanctis angelis, totaque caelesti Ecclesia vehementer

-- 1154 --

391 nostro linguarum studio delectari: cum adeo nos cupidos esse cognoscendae eius voluntatis cernit, ut etiam exoticas linguas, atque adeo eam ipsam, qua primum ille sese nobis, suamque voluntatem proposuit ac declaravit, addiscere conemur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.