Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

ADHORTATIO AD STUDIUM SACRArum Literarum.

Non tam more, illo quidem honesto ac utili, scholarum, ut quisque initio novi authoris declamationem habeat, nunc ad dicendum adducor, quam extrema prorsus necessitate rei ipsius temporum ac hominum. Cum enim sacrarum Literarum textum exponere instituerim, easque nos filius Dei summa diligentia scrutari iusserit, et in tanta re plerique nimium frigeant ac stertant: quid obsecro magis a me fieri convenit et necessarium est, quam ad earum sedulam lectionem studiosam iuventutem excitare ac inflammare? Socrates solitus fuit dicere, se suum docendi munus pulchre absolvisse, ubi modo auditorum animos ad ardentem discendi cupiditatem impulisset perduxissetque: nec sane immerito. Nam volenti nihil est difficile. καὶ ἐαν ἔσῃ φιλομαθής, ἔσῃ καὶ πολυμαθής . Nec tamen ego hîc aliquam rem leviculam ago, aut hanc adhortationem tantum in praesens propono, corrogandi alliciendive auditores gratia: sed ut mihi sit in omnem posteritatem, atque adeo et in ipso extremo filii Dei iudicio, testis, quod in hac quoque parte, corruptelis ruinaeque religionis pro tenuitate virium, donorumque meorum obviam iverim. Non enim minimam, si non longe maximam calamitatem, vera pietas, ex ista ipsa Sacrorum voluminum neglectione accipiet.

Quare cum ego non tantum nulla ambitione aliove pravo affectu, hasce dicendi partes mihi nunc desumpserim, sed ipsissima necessitate ad eas pertractus sim: spero tum eruditissimos collegas ac magistros, tum et studiosam iuventutem eandem benevolentiam, ac in audiendo aequanimitatem, candorem, et denique etiam favorem mihi quoque praestituram, quam aliis eruditioribus praeceptoribus suis praestare solet. Quod ut faciat, amanter oro et obsecro.

Multae ergo sunt ac gravissimae causae, cur omnes homines, praesertim autem studiosa iuventus, sacras Literas crebro, ac pene sine intermissione, idque summa diligentia, legere debeat. Quarum omnium maxima merito est, et haberi debet, quod ipse vivus ac omnipotens Deus severissime praecepit, ut sacras Literas exactissime cognoscamus. Tanto enim rerum Domino, totiusque naturae creatori merito omnis creatura cernua, genusque flexo, parêre debet. Innumera vero huius mandati testimonia proferri possent: nos tamen pauca tantum aliquot recensebimus.

Nam quid aliud voluit Deus caelitus clamans, Hic est filius meus dilectus, hunc audite: quâm ut conscriptas

-- 1155 --

392 eius conciones sedulo amplecteremur, pernosceremus, et sequeremur. Neque enim profecto omnes homines, praesertim autem post illud tempus corporalis praesentiae filii nati, poterant eum coram audire. Audiri eum ergo, pater in scriptis, concionibus ac sermonibus suis voluit, quos post se fideliter conservari, quin et omnibus temporibus doceri ac explicari, immensa bonitate providentiaque curavit.

Eodem pertinet, quod et ipse filius toties nobis sermones ac doctrinam suam commendat: ut cum dicit, illos demum fore beatos, qui audiant et custodiant verbum Dei: cumque se cum talibus una et patrem familiarem et salutarem mansionem facturum benignissime pollicetur. Potissimum autem illis hoc tantum bonum pollicetur, qui eum coram non viderunt, sed solum audientes eius doctrinam credent. Ad quos nimirum potissimum scripto sacrarum Literarum caelestis doctrina sincere erat perferenda.

Ipse quoque Dominus Iesus clare omnes ablegat ad Mosen et Prophetas, et iubet eos, tanquam in quibus solis vera salutis via contineatur, summa diligentia pervestigari.

Eodem facit, referendumque est, quod Deus toties iubet in Deuteronomio non tantum reges ac sacerdotes in libro Legis diligenter meditari, eamque adeo acuere: sed et omne vulgus Israelitarum ubique et semper Scripturam verbi ante oculos habere, et filiis posterisque suis exponere.

Atque haec de mandato omnipotentis verique Dei, Scripturam summa diligentia legere, scrutari, meditarique die ac nocte, et sequi severissime praecipientis. Nunc quaedam et de utilitate eiusdem operae laborisque dicemus. Omnes enim omnia potissimum fructu utilitateque censemus, eaque quasi esca aut illecebra praecipue allicimur ad omnem conatum ac laborem.

Multas igitur ac praeclarissimas utilitates, usus aut maxime necessarios fructus Scripturae, eiusque lectionis spiritus Dei passim in Bibliis commemorat, quarum aliquas ordine exponemus, ut semper ob oculos esse, spectari et considerari possint.

Primum enim Rom. 15 et 1 Cor, 10 dicit, Scripturam in nostrum usum utilitatemque divinitus scriptam conservatamque esse, ne quis eam ita frigide somnolenterque, sicut veterum poemata, aut peregrinas exoletasque aliquas leges inspiciat, tanquam nihil prorsus ad sese attinentes aut facientes. Omnes enim iis magis afficiuntur, quae ad se proprie spectare, directave esse non ignorant. Quod nos eo in hac re magis facere debemus, quod scriptura non humano, sed divino plane arbitrio, voluntate ac ordinatione in nostrum usum commodumque constituta conservataque est, et hodierna adhuc die nobis proponitur ac exponitur. Perinde ergo eam audiamus, et quasi revereamur, ac si iam verus ac vivens Deus Scripturae verba ac sententias praesens caelitus ad nos loqueretur: quod et vere facit.

Deinde postquam affirmavit, propter nos ac in nostrum commodum Scripturam esse conscriptam, recenset ibi et alibi passim plures utilitates, quas inde percipiamus. Dicitigitur 2 Tim. 3, Scripturam esse utilem ad doctrinam, redargutionem, institutionem et correctionem. Doctrinam intelligit hic Apostolos, quod prius dixerat, reddere eruditum aut sapientem in Christo Iesu. Notat vero praecipue plenam expositionem omnium articulorum fidei: sicut vicissim Redargutionis nomine, omnes refutationes contrariorum errorum censentur.

Porro nomine Institutionis aut παιδείας (ut est in Graeco) indicatur institutio aut informatio vitae in piis ac Deo gratis moribus, communique vita formanda, quatenus ea Deum ac veram pietatem simul concernit. Correction denique emendationem eorundem morum, vitae et actionum denotat, cum quid in transuersum a pia Deoque grata norma (ut plerunque in hac hominum fragilitate fit) declinavit.

Prima ergo illa duo, nempe doctrina et redargutio, potissimûm in corde: haec posteriora in externo opere collocantur. Illa priora sunt magis theorica, haec posteriora practica: illa recta Deum, haec magis proximum respiciunt.

Hisce quatuor addit Paulus 1 Cor. 10, νουθεσίαν admonitionem, quae correctioni morum ac vitae convenit. In Epist. autem ad Romanos adiicit consolationem, efficientem patientiam ac spem: quae tum in vera doctrina, tum et in morum formatione continetur.

Possent plurima et utilissima de hisce quatuor sacrae Scripturae utilitatibus etiam a non copioso aut indiserto homine (cuiusmodi me esse facile agnosco et confiteor) commemorari: verum non fert temporis brevitas, loci auditorumque ratio, et rerum aliarum copia, ut diutius in hisce immorer. Illud tantum observetur, quod ibi Spiritus sanctus affirmat, Scripturam posse hominem plene erudire in Christo ad salutem, posse hominem Dei integre formare, et veluti exaedificare: et denique perfectum, ac ad omne prorsus bonum opus instructum aptumque reddere.

Quae in unum compendium et quasi fascem summarie redacta, laus aut utilitas Scripturae tanta est, quantam omnino humana aut etiam angelica mens concipere, sibique exoptare possit. Est ea sane dignissima, quae a nobis summo studio observetur, quo non tantum ad amorem sacrarum Literarum, earumque ardentissimum studium inflammemur: sed etiam refutemus et detestemur Pontificiorum. Schuveckfeldistarum, aliorumque fanaticorum, atque adeo etiam nostrorum Philosophotheologorum impias et perniciosas opiniones: quorum alii sacras Literas esse mancas ac obscuras, alii mortuam ac inefficacem literam, alii Philosophia illustrandam ac supplendam censent, negantque ex solis sacris Literis doctrinam de originali corruptione et libero arbitrio, aliisque Christianis capitibus vere solideque constitui posse.

Atque haec quidem nunc brevissime, strictim de utilitate amplissimisque sacrarum Literarum fructibus dicta sint.

De honesto nihil attinet dicere. Haec enim summa laudatissimaque honestas vere intelligentibus hominibus esse censetur, verum ac viventem Deum audire, eius doctrinam cognoscere, ac voluntatem summo ardore studioque consequi. Nec est quod perperam iudicantium Epicureis cogitationibus iuventus moveatur, qui quodvis genus studiorum magis admirantur, praeclariusque esse autumant, quam sacram Theologiam. Ea enim tanto est nobilior prae caeteris omnibus artibus, quanto nobilior

-- 1156 --

393 est creator, de quo ea sola disserit, quam creatura, de quibus aliae scientiae: et quanto res illustrior gloriosiorque est vita aeterna, ad quam sola haec scientia ducit, quam alia omnia commoda vitae huius, quae ex aliis artibus studiisque petuntur.

Verum hîc iactis veritatis fundamentis, etiam aliorum quorundam ineptae falsaeque obiectiones, aut saltem opiniones refutandae sunt. Nam primum quidam pseudophilosophi somniant, se veram Dei veri cognitionem ex consideratione creaturarum ingenii sui acumine percipere posse. Quos, praeter sacras Literas, ipsa perpetua omnium seculorum experientia refutat. Cum enim tot fuerint extra Ecclesiam barbari, Graeci ac Latini philosophi, et alioqui homines ingenio, solertia, diligentia ac eruditione praestantes: omnes tamen fuerunt idololatrae, omnes a caelesti veritate aberraverunt: non fuit qui saperet, non usque ad unum, ut Psalmus inquit.

Effuderunt quidem illi aliquando etiam tolerabiles sententias de uno Deo, eius iustitia ac providentia: sed quas ipsi a patribus acceperant, et in quibus nunquam constanter, praesertim in rebus adversis permanserunt, ut tantum veluti inanes umbras aut somnia opinionum in eorum animis volitasse aut aberrasse facile appareat.

Quod ergo illi ingeniosissimi et sobriissimi homines summa diligentia veritatem perpetuo inquirentes, qui vere vitiisque iocisque altius humanis exeruêre caput, consequi ac efficere non potuerunt, hoc scilicet sibi nunc philosophaster aliquis aut madidus rabula vel vitilitigator audacter desumat.

Verum instant illi contra manifestam experientiam (qua alioqui praecipue in suis dogmatibus fabricandis muniendisque niti volunt videri) testimonio Pauli, qui dicat Rom. 1, posse invisibilia Dei ex eius operibus perspici. Cuius testimonii facilis et perspicua explicatio est. Nam idem mox ibidem asserit, gentiles Philosophos per suas ratiocinationes evanuisse, et obtenebratum esse non intelligens cor eorum.

Convenit ergo prorsus haec Paulina disputatio cum illa Philosophorum sententia, quod quaedam sint sua natura nota aut apta, ut certa cognitione comprehendantur, quaedam vero nobis: ac fieri posse, ut in rebus sua natura perspicuissimis, nos veluti talpae aut vespertiliones in meridiana luce caecutiamus. Sic enim et Apostolus hoc ipso loco ipsa quidem obiecta, id est, opera Dei manifeste ac propalam authorem suum testantia praedicat, quod sunt admodum perspicua et cognoscibilia. Verum idem clamat, hominum non intelligens cor adeo ad ea caecutire, ut per eorum ratiocinationem plerunque in extremam idololatriam delabantur. Sic et Act. 14 et 17 disserit, Deum quidem clare et potenter de se testari, caelitus dantem pluvias et secundas tempestates, saturantemque nos variis suavissimis et salubribus terrae fructibus, et replentem corda nostra gaudio. Quin et adeo prope eum nobis esse docet, ut pene manibus palpari contrectarique possit, utpote in quo vivamus, simus, et moveamur. Nihilominus tamen miseros mortales eum ignorantes, in suas vias errorum ac peccatorum abiisse, dilapsos esse: verumque Deum etiam sapientissimis et eruditissimis illis Atheniensibus prorsus ignotum Deum fuisse.

Haec istis male philosophantibus respondisse nunc sufficiat, quando quidem de erroribus Philosophiae in rebus divinis, et quod solum verbum Dei veram eius cognitionem doceat, in oratione initio prioris Epist. ad Corinthios habitae, quae iam sub titulo De metis scientiarum edita est, abunde actum dictumque est. Nam recitare testimonia sacrarum Literarum, quae probant summam caecitatem hominis in rebus Sacris, non opinor nunc esse necesse, cum id alibi plene prolixeque contra nostri temporis luem pestemque Synergistarum saepius factum sit. Tantum ergo unum testimonium, non quidem ipsius Dei, quae isti non adeo magnifaciunt, recitabo: sed eius hominis, cuius solum nutum sibi oraculum esse statuunt. Ita ergo is inquit in quadam oratione de laude Hebraeae linguae: Nec iudiciis profanis ab hac sententia mentes pias abduci velim, si non sumus Epicurei, sed vere statuimus, aeternam mentem architectatricem rerum, et hanc in Ecclesia patefactam esse, in eductione populi Israelitici ex Aegypto, et deinde mortuis in vitam revocatis: et voluntatem illius aeternae mentis quaerendam esse non in Philosophia, aut in humanis iudiciis, sed in illis aeternis decretis, quae tot editis testimoniis proposita sunt, et quae filius resurrectione sua confirmavit: necesse est, nos decreta divina ex sermone Dei, quem Prophetae et Apostoli literis mandarunt, discere. Nec licet novas de Deo opiniones, et nova numina fingere, sicut finxerunt Ethnici, sicut Orpheus et Hesiodus: sed ex ipsius Dei sermone discendum est, qualis sit, quomodo agnosci, quibus officiis coli velit. Vere igitur Ecclesia est Grammatica interpres divini sermonis. Quod cum ita sit, perspicuum est, necessariam esse linguae Propheticae cognitionem, iis praesertim, qui (ut dixi) custodes sunt doctrinae caelestis, et quos alii indoctiores de locis obscuris consulunt. Haec ille de quaerendo Deo in suo libro oraculorum, quo sese patefecit, contra istorum θεομάχων gigantum furorem, qui sua industria, veluti coaceruatis montibus caelum irrito conatu scandere conantur.

Obstat et illud non parum, imo vero plurimum genuinae Theologiae, quod, proh dolor, etiam ii qui cupidi eius sunt, varia commendatione scriptorum, prolixisque commentationibus, aliisque Theologicis voluminibus adeo abducuntur a puro salutarique fonte Israel, ad limosas hominum lacunas, ut vix primis labris sacras Literas degustent, earumque sermo sit eis prorsus peregrinus ac ignotus.

Alium enim capit patrum veneranda vetustas, cuius sententiolas in concionibus et scriptis posse memoriter recitare, magna illis solidae eruditionis laus esse videtur. Nam putant vulgus hominum cogitare, eos quibus patres sint tam familiares, dudum aetatem sacras Literas ad unguem usque edidicisse, eoque absolutae cuiusdam eruditionis Theologos esse. Alium alicuius recentioris ostentata facundia garrulitasque trahit, alius movetur scriptoris celebritate. Et sunt in aliis locis regionibusque alii celebres, quos studiosi et concionatores putant sibi imitandos, exprimendos, et tantum non penitus ediscendos esse. Alium compendiosa quaedam dexteritas allicit, attrahunt alium bellae Metaphorae, similitudines, historiae, splendidae figurae et pomposus sermo, superba pronunciatione histrionicaque gesticulatione magno de corpore fluens. Cuiusmodi χρηστολογὶας καὶ εὐλογίας , Suesse und prechtige wort/ etiam Paulus seductoribus adscribit.

-- 1157 --

394 Plurimos denique caecus quidam amor rapit, ut aliquem suum praeceptorem, eiusque scripta admirentur. Qui si interrogentur, cur eum scriptorem tam magnifaciant, ac perpetuo lectitent? perinde id nequeant dicere, ac Martialis, qui in quodam Epigrammate fatetur, se et odisse quendam extreme, et tamen odii sui rationem causamve reddere minime posse.

Ex hoc vero perverso diversorum praeceptorum et ipsorum scriptorum amore, caeca prosopolepsia aut etiam prosopomania, non tantum neglectio sacrarum Literarum, sed et tetra, impia, perniciosaque schismata in Ecclesia Dei exoriuntur.

Accidit in hoc genere profecto prorsus idem, quod apud Graecos inter Philosophos, postea apud Corinthios, et denique olim in Ecclesia, praesertim apud Pontificios usuvenerat: ubi dum alius vult esse Thomae, alius Scoti, alius Occam, alius Bonaventurae, alius angelici, alius subtilis, alius Seraphici, et denique alius aliorum scriptorum admirator ac sectator: non tantum sacras Literas neglexerunt, sed etiam in varias sectas distracti fuerunt, plurimumque turbarum ac scandalorum Ecclesiae et pusillis Christi dederunt, et denique a vera sanaque Theologia prorsus aberraverunt. Quod genus exitialis pestis, ne adhuc potentius in nostris Ecclesiis invalescat et ingravescat, cum omnibus confessione ac precibus, tum vero praesertim eruditioribus in Ecclesia Dei doctoribus serio gravissimis admonitionibus castigationibusque pugnandum esset.

Huic noxiae calamitati illa prorsus vicina cognataque est, quod, sicut in omnibus aliis artibus liberalibus et illiberalibus, operibus ac conatibus omnes quam minimo labore ac tempore ad metam propositumque finem pervenire conantur: ita hîc quoque compendiariam viam plerique, aut curtationem (ut ille inquit) magno studio omnibus votis affectant.

Sic enim sentiunt, secumque suaviter ratio cinantur aut potius somniant, varios iam esse libros, ut Postillas, Institutiones, Enchiridia, Locos, Catechismos, Methodos, Compendia et similes, in quos si translatum, quicquid usquam boni in sacris Literis contineatur: idque tum ordine, tum sermone ita sibi apto, ut ibi summa facilitate omnia necessaria plena manu haurire, et in sinum suum infundere queant, quae in sacris Literis veluti frustulatim ingenti labore vix colligerent. Quare ambages sacrarum Literarum minus curandas esse censent: sed tantum in solis illis suis compendiariis scriptis diu noctuque versantur, eaque institutione Theologiam audacter metiuntur. Quod ibi non reperiunt, aut etiam aliter ac ibi est, reperiunt, id aut non necessarium, aut etiam noxium perniciosumque esse autumant, contendunt et vociferantur, quantumvis id ex sacris Literis manifeste confirmatum demonstratumque esse clare viderint.

Prorsus ergo ita nostra tempestate, praesertim a morte viri Dei Lutheri, incipiunt sese studiosi ad ista compendia convertere, et diligentem sacrarum Literarum lectionem negligere, ac olim regnantibus Sophistis aut Sententiariis, praecipue M. Sententiarum, et varias Commentariorum summas, Pantheologias, Specula et similia scripta lectitabant, eis inhaerebant, ac prorsus immorabantur, et quasi etiam immoriebantur.

Non hoc eo dico, quod vel totum hoc genus scriptorum aut studii improbem, vel etiam separatim aliquod bonum scriptum damnem, quae et Dei munus et utilia Ecclesiae esse iudico: sed ut improbem abusum eorum scriptorum, pravumque quorundam iudicium, qui suum cuique locum non tribuunt: nec quem ex unaquaque re usum et quomodo accipere debeant, vel ipsi attente considerant, vel etiam alios modeste dicere patiuntur. Non mox, qui rerum bonarum abusum reprehendit, res ipsas damnat: nec qui aliquod summo loco esse non patitur, mox ei etiam debitam laudem detrahit, eamve suo gradu deturbat. Qua stolida simul et impudenti calumnia nos hodie Pontificii hostiliter appetunt, dum dicunt nos divam Virginem aliosve pios homines, et ipsa quoque bona opera vituperare, dum eis locum mediatoris tribui non patimur?

Dicet ergo aliquis, quem igitur tu tandem locum, fructum aut utilitatem ex talibus libris petendam, quam etiam operam, studium aut tempus illis tribuendum censes? R. Methodici libelli cum omnium aliarum scientiarum, tum et Theologiae summam praecipuorum capitum compendio, recto ordine, sermone et tota forma suae aetati conveniente, iuventuti discentibusve proponunt. Id hominum praesertim rudium menti memoriaeque cumprimis convenit ac utile est. Cum enim ea non tantum finita, sed et prorsus imbecilla infirmaque sit, finitum quid, ordinatum et compendiarium flagitat, et oculis animoque complecti cupit: ut praeclare Aristoteles in sua Poetica disputat.

Quare in omni institutione illud initio utilissime praecipitur, ut primum a perspicuis, auditorique notioribus ac facilioribus initium faciamus. Deinde ut primum, quoad fieri potest, brevem totius rei summam, compendium, argumentum aut ideam auditori proponamus.

Quamobrem et initio pueris breves catecheses proponimus in Ecclesia et scholis, et in Academiis studiosae iuventuti institutiones aut etiam Methodos uberiores. Nec id nunc tantum fit, sed et olim primitiva Ecclesia longo tempore factitavit, donec tandem praevalente desolatrice Antichristi abominatione aut apro syluestri, (ut eum Psalmista vocat) adeo haec ratio institutionis fuit abolita, ut etiam ipsa significatio vocis Catecheseos aut Catechumeni ignoraretur. Nec solum synceri doctores talem docendi rationem secuti sunt, sed et ipsi sacri scriptores, ut D. Paulus in Epist. ad Rom. et ad Galatas fecit: quod postea clarius dicetur. Istam ergo laudem habent Methodicae scriptiones, quod tanquam chiragogiam aut manuductionem quandam praebent, veluti imbecillo puero manuductionem praestare solemus: et rudem mentem nonnihil formant, ac quasi caliginem quandam ab oculis eius extergunt, quo postea maiori cum fructu in sacris Literis versari, et omnia cognoscere perspicue, et fideliter meminisse queant.

Dixi de utilitate Methodicorum libellorum in Theologia, quibus tantum tribui, ut neminem putem suspicaturum, haec me quasi aemulatione disservisse. Nunc autem vice versa consideremus ipsas Sacri codicis laudes utilitatesque quas ille prae omnibus aliis scriptis huius scientiae habet.

1 Primum, solae ipsae sunt a Deo ipso, idque immediate traditae. Nam etsi omnia in universum bona, nedum sana piorum Theologorum scripta sursum a patre luminum proficiscantur: tamen sacrae Literae

-- 1158 --

395 proprie ac (ut ita dicam) immediate a Deo ad genus humanum dictae ac scriptae sunt. quae profecto ingens commendatio est. In omnibus scientiis praestantiorum authorum scripta merito libentius legimus. At quid hoc doctore seu authore praestantius, sapientius aut eruditius esse, excogitarîve omnino potest?

2 Deinde, certum indubitatumque est, sacras Literas omni prorsus errore ac impostura, omnique reprehensibili sententia carere: cum alioqui alia omnia scripta quorum cunque demum hominum, Rabinorum magistrorum vel praeceptorum aut crassis erroribus, aut saltem incommode dictis nullo modo careant: sed pleraque sunt illis contaminatissima et refertissima. Sequamur ergo potius sinceram Dei veritatem, quam hominum venenis infecta commenta.

3 Tertio, in Theologia totaque Christiana vita in eo plurimum situm est, ut sis de tuo dogmate, sententia, consilio, conatu aut opera certus, quod vera sit, Deoque placens. Nam et conscientia aliquid certi et indubitati habere vult: et quicquid non est ex fide, id iam peccatum, res Deo displicens, et homini extremam aeternamque perniciem afferens est. At hanc certitudinem et πληροϕορίαν fidei ex solis sacris Literis habere possumus, non ex ullo. alio libro aut scripto, ut ex quibus omnia alia sua testimonia fidemque ac certitudinem petere cognatur.

Ne vero quis minus meis verbis fidem habeat, omissis Patribus, qui in pluribus locis ac sententiis non tantum a nostris Doctoribus, sed et a Pontificiis reiiciuntur: unum tantum exemplum Scriptoris nostra aetate celeberrimi proferam. Edita sunt proximis annis Vuitebergae commentaria in priorem Timothei, quorum fini adiuncta est disputatio 85 propositionum tempore Interim scripta: in qua praeter alios errores ac impia loca, clare Pauli doctrina de iustitia et iustificatione ad inhaerentem ac infusam trahitur aut pervertitur, idque multo crassius et perniciosius, quam in ipso Interim.

4 Quarto, praeclare dicit vir Dei Lutherus piae memoriae, ex omnibus Conciliis et Patribus non posse Christianam religionem plene haberi constituive: at ex solis sacris Literis posse integre extrui. Abundêid praesens religionis et Ecclesiae instauratio declarat, ubi innumerae controversiae, quin et verae gravesque sententiae aut dogmata sint exposita, quae ex omnibus Conciliis, canonibus aut decretis et patribus explicari aut confirmari nullo modo queant. At ex solis sacris Literis plena eorum expositio, solidaque confirmatio haberi potest, et hactenus Dei beneficio luculenter in nostris Ecclesiis exhibita propositaque est. Sint nobis exempli loco haec capita, nempe vera ac genuina natura fidei, iustitiae et iustificationis, et sacerdotii ac regni Christi.

5 Quinto: Laudatur illud celebre dictum poetae, Nam licet allata gratus sit sapor in unda, Dulcius ex ipso fonte bibantur aquae. Cum igitur omnes verae bonaeque res ac sententiae, omnisque eorum certitudo, quaecunque continentur in aliis Theologicis scriptis, quorumcunque demum scriptorum, ex sacris Literis necessario desumptae sint: quis sanae mentis homo non malit ex ipsis primariis, puris salutaribusque fontibus viventis Dei haurire, quam ex limosis lacunis miserorum mortalium? Ergo hoc quoque nomine sacrae Literae omnibus aliis scriptis ac scriptoribus praeponendae, magisque colendae sunt.

6 Sexto: Alia scripta sunt aliis magis optimis rebus referta, et alia aliis magis ociosa verborum et sententiarum copia distenta. Multos reperias etiam ex ipsis S. Patribus, quorum cum plures paginas perlegeris, vix unam aliquam certam, firmam ac perspicuam sententiam inde concipere animo possis. Plurima quidem ibi folia ac flores, paucissimos autem salutares fructus reperias: cuiusmodi infrugiferas segetes praepingues agri humidis tempestatibus proferre solent, ut multum quidem insit straminis, minimum autem puri tritici.

At solae sacrae Literae plures habentres, ac veras salutaresque sententias, quam verba. Quam primûm ergo tantum aperis, et intueris eas, mox reperis aliquam eximiam praeceptionem, quae te vel in veritate instruat, vel errores refutet, vel mores tuos formet, vel denique consoletur: in qua certo ac constanter pieque acquiescere possis. Quod ergo in Chrysostomi aut Origenis totius diei lectione habere nequeas, id uno momento ex sacris certo utiliterque accipies. De quare Chrysost. sententiam sup. in ca. de Laconismo adscripsi.

Longam et eruditam disputationem requireret, quod dixi, plures esse sententias aut res, quam verba in sacris Literis, ut vere sunt. Quod forte alicui minus recta ratione secum expendenti, absurdum videri queat. Nam saepe brevissima linea plura dogmata aut sensus suppeditat. Atque adeo una vocula recte expensa, non raro tibi maximam optimarum rerum copiam depromit: quod in declamatione de Hebraea lingua prolixius ostendi. Verum dicetur de hac re aliquid etiam postea. nam pro necessitate aut magnitudine rei impossibile est nobis nunc disserere.

7 Septimo: Celebratur illud Thucydidis ab eruditis hominibus, qui dicit de sua historia, non eam esse certamen quoddam subitum praesentis gloriae, voluptatis aut victoriae gratia compositum: sed esse thesaurum quendam ad omnes consultationes, necessariumque usum occurrentium difficultatum omnibus temporibus propositum.

Vere id dici profecto posset, omnia Patrum scripta non solum sterilia, sed etiam adeo ad suae aetatis homines, tempora ac negocia restricta et coarctata, ut non ita valde nobis conveniant, nec adeo ingentem usum inde percipere queamus. At sacrae Literae ita sunt omnibus hominibus, temporibus ac controversiis seu dubiis appositae, et plane divina quadam sapientia et providentia attemperatae, adeoque commode ad omnia dubia respondent, ac si iam divinitus nobis de praesentibus negociis ac difficultatibus dicerentur, aut proferrentur. Quare non immerito dicit Paulus et Petrus, non tam propter veteres, quam propter nos eas esse scriptas: Rom. 15, 1 Petri 1.

8 Octavo: Illud quoque eximium est, quod solae sacrae Literae sibimet constent, unam certam sententiam de una re perpetuo affirment aut negent: est summa earum, nae nae, et non non: sicut ipsemet earum Dominus et author veros doctores et doctrinam esse gravissime praecipit. At scriptores etiam illi veteres adeo sibimet parum constant in multis doctrinae capitibus, ut non solum, si diversos eorum libros

-- 1159 --

396 conferas, reperias eos modo affirmare, modo negare: sed saepe etiam in una eademque pagina, atque adeo paucis versibus. Quare crebro admodum fit, ut quod tibi una manu dederint, ac de quo tum iam quasi certus gaudensque, quod tam bonam sententiam doctrinamve repereris, abire volebas, id illi mox non sine tuo dolore ac damno altera auferant: sicut in istis Locis comm. Originalis corruptionis descriptio capiti de Libero arbitrio contradicit, ac quasi ex diametro repugnat. Quae scriptorum incommoditas, contrariaque sacrarum Literarum utilitas, merito nos ab illis ad hasce tanto accuratius frequentiusque legen das allicere et pertra here deberent.

9 Nono: Omnia alia scripta quantum vis eruditorum et piorum virorum cum quadam solicitudine ac trepidatione, et (ut solet dici) cum iudicio legere cogimur, aut certe hac tantum ratione legere deberemus. Semper enim profecto ibi metuendum est, ne alicubi, ubi minime putabamus, error aliquis veluti anguis in herba latitet, qui nos securos, et nil tale timentes, subito invadat, et veluti venenato quodam morsu lethaliter sauciet inficiatque. At sacras Literas ubique tuto ac sine omni metu aut trepidatione (modo in timore ac invocatione Dei) legere possumus, scientes nullos esse ibi serpentes aut lupos, nulla aconita aut venena latêre, quae nos saucient, aut quoquo modo laedant. Haec animi tranquillitas, et haec omnis periculi absentia merito in tantis rebus tantoque labore ac conatu plurimi profecto facienda esset.

10 Decimo Audivimus supra Literas sacras praedicari a Spiritu sancto etiam eo nomine, quod sint idoneae ad redarguendum. Sane illae hoc nomine quoque longissime omnes patres antecellunt, multoque sunt illis utiliores, idque propter plurimas causas: de quarum duabus supra dictum est, quod videlicet et omnis certitudo in eis sita sit, et quod ita apposite ad omnium temporum controversias respondeant. Illud enim iam solum consideretur, quod (ut alia taceam) solae eam authoritatem in Ecclesia Dei obtinuerunt, ut earum testimonium nefas sit reiicere, aut quoquo modo cavillari. At scriptores omnes et licet reiicere, et necessariô saepe, ac in multis reiiciendi sunt, reiiciunturque tum a nobis, tum et ab adversariis.

11 Undecimo: Illa etiam longe gravissima causa est, cur potius sacras Literas diligenter legere, evolvere ac scrutari debeamus, quam hominum scripta: quia peripsas Deus magis est efficax. Verissime hîc dicit illud tritum, Duo cum idem dicant aut faciunt, non idem est. De solo verbo Dei aut sacris Literis dicitur, quod sint gladius acutissimus, et penetrans usque ad ipsas medullas. De ipso Dei verbo est proprie illa amplissima Dei promissio in Esaia, quôd ad eum potissimum velit respicere, eique suum spiritum largiri, qui ad sermones eius contremiscit. Solus ille vult in sua domo audiri, solus ille vult esse verus pater, praeceptor ac magister. Quare cum contra neglecto verbo Dei, hominum scripta lectitamus, magis Prosopolepsia, et humano, aut etiam interdum maligno quodam spiritu replemur, quam vero viventis Dei. Quod clare in multis ipsa experientia hodierna die cernitur, quibus frustra contrarium verbum Dei contra hominum placita proponis. Quid quantumque maximorum malorum talis doctrina ac hominum admiratio tempore Corinthiorum pepererit, abunde ex priori Epistola ad Corinthios cognovimus. qualis pestis hoc quoque tempore grassatur ultra omnem modum.

Huic vero loco vicinum valde est, quod Christus de sacris Literis dixit, Spiritum S. suggesturum nobis omnia, quae ille docuerit: quodque ipsemet Dominus aperuerit Apostolis oculos intellectus, ut intelligerent omnia ea, quae in sacris Literis scripta sunt, non quae in Rabinis aut aliis scriptoribus. Idem nimirum et hoc tempore facit. Quare qui vere caelesti lumine vult illuminari, et a Sancto Dei spiritu in omnem veritatem deduci: ille sacras Literas scrutetur, in eisque summa cum voluptate die ac nocte meditetur. Ad hasce enim, non ad hominum commenta sese verus Deus una cum suo S. Spiritu alligavit.

Sed desinam longum et forte etiam odiosum catalogum rationum contexere de causis, cur potius frequentiusque sacrae Literae, quam aliqua humana scripta legenda sint. Illud nunc tantum addamus, plerosque homines longissime in eo a veritate aberrare, quod putant sacras Literas haud difficulter ita exhauriri posse, ut quicquid in eis boni contineatur, id totum integre in aliud volumen tanquam in novum vas transferatur. Quare non dubitant ita plerorumque eruditorum methodicis scriptis omnia esse comprehensa, ut si modo illa diligenter lectitaverint, nihil prorsus necesse habeant porro accuratius sacras Literas scrutari, aut examinare, ut in quibus nihil plane eximii reperturi sint, praeter ea quae ex suis illis compendiolis aut summulis veluti libro EX QUO cognoverint.

Verum contra scire, ac certo statuere deberemus, sacras Literas inexhaustum quendam divinae sapientiae mysteriorumque thesaurum continere. quod abunde ipsemet Dominus ostendit, affirmans: caelum et terram prius et potius corruiturum, quam unum apicem aut iota in sacris Literis non implendum. Qua sententia abunde indicat, in singulis earum sententiis, atque adeo verbis amplissimas opes contineri. Inculcaverunt idem veteres Iudaei, qui dictitarunt nullam esse literam in sacris Bibliis, ex quibus non maximi montes dependeant.

Ne vero cui videar tantum paradoxa quaedam affirmare, ostendam reipsa id ita sese habere. Editum est hisce annis a meis charissimis collegis σύνταγμα , aut corpus doctrinae Christianae, tum ex solo veteri Testamento, tum ex solis Evangelistis, tum etiam seorsim ex Epistolis. In quorum alterutro multo amplior et locupletior thesaurus maximarum quaestionum ac rerum ex tam parva sacrarum Literarum parte depromptus est, quam alii antea, qui exhausisse penitus sacras Literas videbantur, tum ex Bibliis, tum ex omnibus patribus ac scriptoribus deprompserant.

Quod si id in summo brevitatis studio factum est, quid obsecro non fieret, si omni studio plenior quaedam copia rerum et operis prolixitas, idque ex toto sacrarum Literarum volumine, summo affectatoque studio conquireretur? Ex parvae ergo sacrarum Literarum partis opulentia evoluta, quantum sit totius operis copiaecornu, aestimare cuique facilimum fuerit.

Testatur hoc idem praedives κέρας ἀμαλθίας in sacris Literis haec praesens verae religionis instauratio, in qua innumera et longe praeclarissima divinae opulentiae κειμήλια sunt deprompta ex ea caelesti gaza, quae omnis antiquitas intacta, aut etiam non visa reliquerat.

Demonstrant idem evidenter omnium piorum simul et eruditorum huius temporis scripta, quorum

-- 1160 --

397 alius alio loco excusso ac exposito, et veluti arca reserata magnam optimarum rerum copiam depromsit, aut certe plurimum lucis certitudinisque alicui controverso articulo aut quaestioni intulit.

Quis autem vel inter mediocres tam infelix commentator nunc est, qui cum post alios etiam praestantissimos viros, aliquam sacrarum Literarum partem exponat, non aliquid eximium, et quasi novum a prioribus non observatum proferat? Non dico de novis fidei articulis, ne quis me calumnietur, sed de utilibus sententiis, et rerum utilium clarioribus ac uberioribus expositionibus.

Longissime ergo falluntur, qui putant sacras Literas adeo inopem quandam rerum ac sententiarum librum esse, ut nulla prorsus difficultate exhauriri, et in aliud scriptum omnia transfundi queant: cum vere sit thesaurus inexhaustus, habens in singulis suis partibus immensam opulentiam, nunquam, donec hic mundus stat, plene exhauriendum aut pervestigandum.

Nec tamen caret Scriptura methodo aut ordine, cum in toto opere, tum et in singulis libris, singulis materiis aut capitibus, vel denique etiam sententiis. Nam ut de aliis eius methodis vitandae prolixitatis gratia nunc non dicam, praesertim cum id alii magna cum laude fecerint. Epistola profecto ad Romanos et Galatas aptissima praecipuarum rerum compendia sunt, de quarum laude alii saepe dixerunt.

Cogitetur et illa methodus, aut ordo, quod plerunque optima serie, ac plane ea, qua res ipsae cohaerent, in Sacro volumine de eis disseritur. Exemplo nobis sit conversio, eiusque partes, contritio, fides, iustificatio, regeneratio, et nova obedientia. Ibi Scriptura clare primum concionatur, Legem peccata indicantem, et iram poenasque Dei patefacientem, atque contritionem excitantem.

Secundo loco, Evangelium offerens promissionem, et excitans fidem. Tertio dicit, nos fide iustificari. Quarto loco dicit, nos obsignari arrabone Spiritus, eoque renovari. Denique nos sic factos arbores bonas, acceptoque talento debere bonos fructus proferre, Domino negociari: et cum ad bona opera conditi simus, in eis versari et ambulare, uti filios lucis deceat.

At scriptores alii, Deus bone, quam haec omnia miserabiliter invertunt et pervertunt. Alius vult prius Evangelium quam Legem concionari, alius totam renovationem iustificationi praeponit: alius etiam ipsa bona opera aut praeponit aut immiscet iustificationi: plerique certe bona opera cum ipsa renovatione, aut Spiritus sancti donatione confundunt. Quo modo non solum parum apte docent, sed etiam prorsus impia docent, confundentes praecipua Christianae doctrinae capita, quae summa cura ὀρθοτομεῖν oportuit.

Impie ergo prorsus sentiunt, qui somniant, sacras Literas confusum quoddam chaos esse, damnantes hac blasphema opinione Spiritum sanctum, tanquam is non optimus, sed potius pessimus docendi magister sit: et non tam in omnem veritatem, quam in omnem errorem miseros mortales inducat.

Haec iam volui dicere de longe gravissimis causis, cur sacrae Literae potissimum prae omnibus aliis libris sint summa diligentia perscrutandae ac pervestigandae. Quibus si libet et illam addite, quod divinae literae diligenter accurateque lectitatae, etiamsi non omnia statim a te intelligantur: tamen postea in omni difficultate aut occurrente necessitate, sive ad te ipsum erudiendum, confirmandum, aut consolandum, sive ad protelandos veritatis hostes, atque adeo ipsum satanam subinde prompta remedia ac arma suppeditant, suggerente simul ac illustrante ea tibi spiritu Dei.

Saepe accidit piae menti, ut in aliquo labore aut molestia ea dicta, ad rem ipsam praesentem facientia illi succurrant, quae alio qui longo tempore non cogitaveras, et quasi prorsus oblitus fueras, quibus se suaviter spiritus Domini consolatur, confirmat, fovet ac corroborat.

Si cum adversario veritatis, atque adeo et ipso satana confligendum est, quid ibi faciat non bene versatus in sacris Literis, nempe quam primum ei turbatur idea doctrinae, et Doctoris sui autoritas reiicitur, et insuper Scriptura etiam perperam contra citatur: mox inops omnis consilii et auxilii, nescit quo sese convertat.

At bene in Sacro volumine versatus, eiusque sermoni assuefactus, tum pernovit fontes aut sedes controversiarum, tum plura loca, quibus veritas confirmari, errorque retundi possit, meminit: quibus recte inter sese collatis, facile adversarium ancipiti gladio spiritus lethaliter sauciat. Tum denique est gnarus sermonis ac phraseos oraculorum Dei, sciensque probe scopum praesentis sacrarum Literarum scripti: tenens etiam praecedentia ac consequentia, eaque accurate cum praesenti sententia, de qua agitur, conferens, perfacile adversarium conficit ac iugulat.

Summa, dici non potest quanto sit instructior magisque armatus in omnem necessitatem eventumque, is qui in ipsis Sacris codicibus diligentissime est versatus, quam qui tantum ex humanis rivulis suam Theologiam hausit.

Vos ergo studiosi piique iuvenes, scrutamini Scripturas, custodite sermones viventis Dei, meditamini in lege Dei die ac nocte: ac sicut ille de Graecorum humanis aut etiam fabulosis scriptis inquit, nos de hoc multo meliore opere dicamus, vos exemplaria sacra nocturna versate manu, versate diurna: eaque vobis ita trita, nota ac familiaria efficite, ut semper vobis in promptu esse possit, quo cunque inde dicto indigueritis.

Deploranda profecto ac etiam detestanda est nostrae naturae pravitas, quod plerunque nescio quomodo magis afficiamur capiamurque hominum scriptis, quam ipsius Spiritus sancti: imo etiam quod, proh dolor, nescio quo distorto iudicio a sacris Literis prorsus abhorreamus, easque si quando attingimus, quasi cum quadam nausea fastidioque legamus.

At pii iuvenes istam nefariam veteris Adami malitiam cohibere ac reprimere debent, ne in eorum corpore regnet: siquidem plane eiicere eam ac extinguere non possunt.

Illud ergo quod Quintilianus de eloquentia Ciceroneque dicit, eum debere scire se aliquid profecisse, cui Ciceronis lectio est valde iucunda: nos rectissime de sacris Literis veraque pietate pronunciabimus, eos nimirum multum profecisse, quibus sacrae Literae supra mel et favum dulciores gratioresque esse videntur.

Celebre praeceptum studendi est, Non multa, sed multum esse legendum. Quod rectissime studioso Theologiae proponi potest, ut non multos authores, sed primum ac potissimum ipsum sacrosanctum thesaurum divinorum oraculorum, et paucos alios multum seduloque legat, in eisque die ac nocte meditetur,

-- 1161 --

398 ut inde et sanorum verborum ac doctrinae formam colligat, et spiritum Domini hauriat: et inde ita ditescat, ut possit esse eruditus scriba in regno caelorum, proferens auditoribus instar distissimi ac diligentissimi patrisfamiliâs ex utroque Testamento vetera et nova, ad omnemque eorum utilitatem ac necessitatem accommodata.

Hoc enim si feceritis, vos eritis arbores virentes secus decursus aquarum plantatae, et ferentes salutares fructus in tempore suo: vos eritis habitacula et templa viventis Dei, ad quos ille veniet, et in quibus mansionem faciet. Vos eritis, teste Christo, lumina mundi, hîc quidem plurimis ad vitam praelucentia, eosque, ut Daniel dicit, iustificantia: in altera autem vita instar solis ac lunae in regno caelorum, teste Paulo, lucebitis ac praefulgebitis.

Dominus Deus circumcîdat et aperiat corda nostra, ut Israelitarum et Lydae, detque nobis intellectum sacrarum Literarum, ut suis dilectissimis Apostolis: aperiat etiam os nostrum, et confirmet corda nostra, ut et vere intelligere, ac libere animoseque loqui maximo cum fructu de testimoniis Dei, coram regibus, principibus et populis possimus, et non confundi ad gloriam nominis sui, et miserae Ecclesiae suae exaedificationem, Amen.

Rogatus a quibusdam amicis et φιλομαθέων , aut cupidis discendi iuvenibus, ut aliquid sibi in hoc meo exilio et ocio in Sacris praelegerem: non potui eis omnino id officii honeste recusare, ac nec volui quidem, quandoquidem etiam divino mandato de iuvando proximo, et amplificando regno Christi, ad idem astringor et compellor.

Movit me ad eam rem quoque non parum tum vocationis divinae obligatio, quae singulos homines ad aliquod certum et hominum societati utile genus vitae destinat ac ordinat, et aliquibus etiam donis et dotibus instruit, in qua nos vult permanere. Quae profecto non mox pro arbitrio aut libidine potentum huius mundi nos pro libitu, rationalium calculorum instar, modo extollentium, modo deprimentium, incipit, desinit ac concidit, praesertim in Ecclesia et religione.

Denique impulit me proprii profectus utilitas. Omnia enim dona dotesque, artes et scientiae exercitio quidem crescunt, et ferri instar splendescunt: intermissione vero refrigescunt, languescunt, et quasi plane emoriuntur. Sicut ille praeclare de toto hoc genere inquit:
Vidi ego quassatas mota face crescere flammas:
Et vidi nullo concutiente mori. Est vero moris in Academiis initio lectionum aliquid praefari, quod cum ipso genere scripti lectionisque conveniat, et auditorum animos ad sequentem institutionem incitet ac praeparet. Quem ego iam, licet nequaquam vituperem, non tamen prorsus sequi necesse habeo, cum nec in Academia nunc verser, nec publice, sed prosus privatim, meoque arbitratu legam. Vera nihilominus illud Isocraticum, ἐαν ἔσῃ φιλομαθὴς, ἔσῃ καὶ πολυμαθὴς : et vulgatum proverbium, Nihil est difficile volenti, considerans, utiliter me facturum opinor, si aliquid adhortationis ad haec studia scholasticarum Theologiae explicationum initio huius conatus erga iuniores adhibuero, eosque ad hoc pientissimum exercitiorum genus oratione mea incitavero.

In quam sententiam aut docendi morem praeclara est divi Pauli admonitio, qui Coloss. 3 inquit: Sermo Christi habitet in vobis opulenter cum omni sapientia. Docete et commonete vos invicem cantionibus et laudibus, et cantilenis spiritualibus, cum gratia canentes in corde vestro Domino. Non satis habet tantus Apostolus nos uno tantum quodam modo, ut vel solis concionibus, vel sola librorum inspectione, verbum Dei tractare ac discere: sed omnino vult id fieri opulenter in omni sapientia, etiam mutuis admonitionibus, seu institutione canendo et psallendo Domino ex animo.

Eadem de causa etiam idem tam varia doctorum divinitus Ecclesiae donatorum genera Ephes. quarto recenset: ut ostendat, Christum velle doctrinam suam multipliciter copioseque in Ecclesia tractari. Nec obscurum est, Dominum ipsum alio quondam docendi genere usum esse, cum privatim suos discipulos, sive illos intimos duodecim, sine etiam illos septuaginta, quos tanquam quosdam Theologiae candidatos ad venturas functiones magno iudicio selegerat, instituit. Et iterum alio, cum ad vulgus conciones habuit, sicut ipsemet testatur, non semel privatim eos instituendo ac dicendo, illis demum esse caelitus datum, ut omnia mysteria clarius percipiant, quam reliquum vulgus.

Nec dubito prophetiam et prophetas, quos Paulus 1 Corinth. 12 et 14 discernit a pastoribus et exhortatione, ac sermone sapientiae et scientiae: proprie indicare hanc scholasticam, eruditioremque expositionem sacrae Scripturae. Baptista quidem omnibus concionabatur, numerosissimumque vulgus ad eum confluebat: sed habebat idem etiam peculiares quosdam discipulos, perpetuo lateri suo adhaerentes, quos sedatiore, magisque assidua et perspicua quadam docendi ratione instituebat.

Quare dubium esse non potest, divinitus ita institutum ordinatumque esse, et semper inde ab initio in populo Dei fuisse, ut vera religio ac verbum Dei non tantum concionibus populariter, sed et lectionibus, seu scholastica illa, eruditioreque tractatione exponeretur ac doceretur.

Dixi de aliquibus tantum Scripturae testimoniis, hoc genus docendi sacra confirmantibus ac comprobantibus, mox et de pluribus per occasionem dicturus. Moveat autem nos et veteris Ecclesiae exemplum, quae ubique in frequentioribus civitatibus non tantum concionatores, sed et lectores habuit, ut praesertim Alexandriae, Antiochiae et Hierosolymis: quarum Ecclesiarum etiam celebres lectores nominantur Panthenus, Clemens, Origenes, et alii.

Testantur eandem consuetudinem etiam collegia canonicorum et veterum monachorum, praesertim Benedictinorum, quorum bibliothecae omnibus bonis libris refertae: et nomina ipsa officiorum, scholastici, cantoris, praepositi et decani abunde ostendunt, ad quasnam functiones initio ille hominum ordo tantis sumptibus ac privilegiis constitutus ordinatusque fuerit.

Extant etiam nunc passim in vetustioribus bibliothecis Germaniae, idque (quod etiam magis mirêre,) in illis incultioribus Vuestphaliae partibus fragmenta Graecorum codicum, quae ego ipsemet coram vidi, et in manibus habui. Corbeiae ad Vuisurgim vidi fragmenta mapparum Graecarum et Lexici in cortice scripti.

-- 1162 --

399 Haec non tantum primitivae, sed et recentioris Ecclesiae pia salutarisque consuetudo merito nos quoque hoc tempore excitare deberet, ut non tantum publicis concionibus, sed et scholasticis institutionibus aut lectionibus sinceram Christi doctrinam, ubique constitutis lecturis, multum accurateque tractaremus.

Nec tantum post Christum ista consuetudo scholastice Theologiam tractandi in Ecclesiam recepta fuit: sed et ante inde a Mose, vel potius a Deo ipso ordinatum mandatumque fuit, ut in loco sacri cultus etiam schola Levitarum haberetur: unde tum dubiorum ac controversiarum diiudicatio, tum etiam sinceri doctores ad alias synagogas ac civitates peterentur, Deut. 17.

Hanc divinitus ordinatam docendi rationem etiam prophetae, cum viderent sacerdotes et Hierosolymitanam Academiam doctrinam corrupisse, separatim instituerunt secutique sunt: qui quidem habuerunt frequentia collegia studiosorum Theologiae, quos vocaverunt filios prophetarum, sicut de Elia et Helisaeo legimus.

Duravit ea utilis consuetudo usque ad ipsum Christum: unde separatim Pharisaei, separatimque Sadducaei suas scholas habuerunt. Quare et Paulus dicit, se ad pedes Gamalielis institutum esse, et supra suos coaequales aut condiscipulos tum zelo, tum et scientia legis divinae profecisse.

In Stephani historia Act. 6, clare habetur, quod cum eo disputaverint varii, ac ex diversis collegiis Iudaeis ut ex schola Libertinorum, Cyrenensium, Alexandrinorum, Cylicum et Asianorum. Unde manifestum est, in Academia Hierosolymitana perinde tunc fuisse diversa collegia aut bursas (ut vocant) studiosorum Theologiae, sicut nunc Parisiis, Lovanii, Coloniae, aut alibi, et inprimis olim Romae.

Inde toties fit mentio scholarum et synagogarum Iudaicarum: et Apostoli affirmant, Moysen habere suas scholas, ubi perpetuo tractetur.

Ex illa veteri institutione ac consuetudine mansit receptumque fuit, ut in hodiernam usque diem Iudaei etiam quadam accuratiore ratione ac modo suam illam Theologiam studiosis iuvenibus proponerent, quam reliquae communique plebi: quin et quasdam promotiones eorum, qui profecissent in Rabinos et magistros, haberent.

Nec in paucis quoque frequentioribus urbibus Germaniae, praesertim Evangelicis, id receptum fuit, et adhuc hodie est, ut Theologicae lectiones ac disputationes habeantur. Magdeburgensis superintendens, ante Protestantium cladem, summam in hac re diligentiam, tum legendo publice, tum et disputando adhibuit. quin et hodierna die Hamburgae duo lectores Theologici habentur, sicut et Brunsuigae.

Pontificii sane evidenti necessitate admoniti, ferme in omnibus suis reformationibus hanc legem repetierunt, ut ubique in summorum templorum Collegiis, inter canonicos perpetuo unus Theologiae lector haberetur.

Tot igitur verbi Dei testimonia, tam multae totius vetustatis divinitus institutae consuetudines, actum piorum coetuum, tum et adversariorum exempla nos quoque merito vel invitare, vel etiam ad aemulationem provocare deberent, ut tam pium, utilem atque adeo plane extreme necessarium morem imitaremur.

Quod si quem minus movent verbi Dei testimonia, perpetuusque ac laudatissimus tum Ecclesioe Dei, tum et aliorum coetuum mos, et tantum Ecclesiarum decus ac ornamentum, quod in hac forma docendi consistit: at ille saltem eximiam utilitatem, quae semper in omnibus rebus maxime homines ad se allicere attrahereque solet, diligenter perpendat.

Ut vero eo magis ingens utilitas huius quoque rationis tractandi Theologiam, etiam a iunioribus conspici queat, discrimen inter conciones ac lectiones considerandum veluti per collationem aut antithesin candide ac sine omni studio quen quam laedendi proponam: quam quidem comparationem etiam ad formandum iudicium adolescentibus aliquid commodi allaturam esse confido.

Eruditi homines iam olim duo genera docendi esse dixerunt: alterum quidem populare, quod maximam rationem auditorum habere, ad eosque sese non sine ipsarum rerum gravi damno, attemperare et accommodare necesse habeat: quo usi sunt docti ac sapientes apud imperitum vulgus. Tales fuerunt Comoediae, Tragoediae, Satyrae, Mimi, Orationes, Historiae, Fabulae, ac omnis generis Poemata.

Alterum vero scholasticum aut philoso phicum vocarunt, quod non tam auditorum rationem, quam rerum ipsarum aut materiarum habuit, earumque naturam et intimum ingenium quoad omnino fieri potuit, erudite pervestigavit, ac discendi cupidis exposuit: cuiusmodi fuerunt philosophorum lectiones, disputationes, et in universum omnes limatiores accuratioresque scriptiones et tractationes.

Duobus hisce dicendi generibus etiam duas diversas artes, atque etiam sermones, aut styli genera attribuerunt: populari quidem illi artem Rhetoricam et quoddam grandius ac plenius dicendi genus, huic autem scholastico Dialecticam, et quoddam pressius tenuiusque sermonis filum: quorum illud prius Cicero Orationes, hoc vero Sermonem vocat. Dialectica enim non hominum aut affectuum rationem habet, ut Rhetorica: sed tota in indaganda, apteque evolvenda et explicanda proposita materia solerter versatur desudatque.

Hasce duas discendi, dicendi aut docendi rationes, etiam in Christianae religionis tractatione habemus: nempe populares conciones in templis, et scholasticas lectiones ac disputationes in Academiis, aliisve scholis. Ad quas etiam divus Paulus aliquo modo respicit, dum alios quidem auditores quasi lacte, alios vero solido cibo pascendos esse docet.

Conciones igitur primum, dum se ad rude vulgus accommodant, cui nihil satis dici ac inculcari potest, plerunque maiori verborum copia et earundem sententiarum repetitione replentur, eoque tanto minus rerum recipere possunt.

Semper profecto ac in omni re imperitum vulgus magis externa specie ac fulgore, quam ipsa re: magis copia et amplitudine quadam, quam solida rei bonitate capitur et movetur.

Quare sicut segetes, vites aut aliae frugiferae arbores, dum nimium in stramen foliaque luxuriant, minus

-- 1163 --

400 tritici fructuumque afferunt: ita et omnis scriptio ac dictio nimium verbis exuberans, necessario minus rerum afferrre potest.

Eaedem porro populares declamationes etiam plurimum in movendis affectibus occupantur: ut sunt, perterrefacere securos, consolari perterrefactos, adhortari negligentes ac somnolentos, reprimere commotos, aut aliis quibuscunque pravis affectibus inflammatos aut agitatos: et in sanadis similibus animi perturbationibus sudant, quae veluti venti quidam, perpetuas tetrasque tempestates in miserorum mortalium pectoribus concient, perpetuaque sanatione ac sedatione indigent.

At scholastica tractatio apud studiosos et aures scientiarum doctrinaeque cupidas simul et capaces, quibus (ut vulgo dicitur) est facile concionari, agens, omissa omni verborum copia, seposita etiam auditoris captatione, aut affectuum commotione, ieiuno quidem et simplici, sed tamen apto, proprio et perspicuo sermone in id solum incumbit intentaque est, ut res ipsas recte solideque tractet, eoque etiam multo plura breviori tempore et sermone complecti ac exponere potest et solet.

Secundo, conciones non subtilissime et exactissime de rebus disserunt, sed tantum crassiori quodam filo et pinguiori, quod aiunt, Minerua, quatenus res tam difficiles et obscuras crassa auditorum ingenia percipere possunt: at scholasticae disputationes, apud disciplinarum capacia, excultaque ingenia agentes, summa diligentia rei veritatem inquirunt, et tum ab omni falsitate, tum et ab aliarum rerum vicinitate distinguunt, limant, et (quam appositissime omnino fieri potest) auditoribus proponunt et exponunt.

Tertio, sermo ipse Latinus est iam ad rerum explicationem multo vulgari aptior ac clarior, sunt et tam multae voces, ac veluti artis docendi vocabula in scholis notae ac receptae, quibus res obscurae ac difficiles compendio, apposite perspicueque nominari queunt, ut sunt, definitio, divisio, earumque species: nomina variarum causarum, substantia, accidens, variaque accidentia: subiectum, praedicatum, propositio, eiusque species ac natura, forma et loca argumentorum: variae fallaciae eorum, multiplices occasiones hallucinandi, tam variae proprietates aut figurae sermonis, et sexcenta alia eius generis, quibus una aut altera voce suo loco nominatis mox studiosus auditor, quid sit quod agatur, aut ubi obscuritas haereat, perspicit.

Quibus scholasticis aut didascalicis vocibus, terminis aut formulis, ac veluti artis nostrae nomenclatura cum vulgaris lingua ac rude vulgus destituatur, multo magnoque labore et longo sermone vix utcunque idem nodus obscuritasve illi explicatur.

Questi sunt tum olim Latini, quod sua lingua minus sit ad docendum idonea, quam Graeca: tum hoc tempore plurimi eruditi viri in Germania, quod sua minus sit expedita quam Latina, (quae iam emollita, et ad scholasticas tractationes assuefacta attemperataque est) quodque non eadem felicitate ac facilitate res difficiles obscurasque in templis, ob penuriam ignorantiamque vulgi et illarum scholasticarum vocum, explicare queant. Illustre huius ingentis in docendo commoditatis exemplum etiam illiberalium artium officinae exhibere possunt, ubi artifex una aut altera suae artis voce, clarius et plenius quidvis suum famulum monet, quam nos eorum vocabulorum imperitos longa oratione instruere posset.

Quarto, eruditi homines in docendo, et studiosi in discendo in omni rerum tractatione in scholis maxima adiumenta ab aliis quoquo modo vicinis, aut in aliqua re similibus convenientibusque artibus, scientiis ac rebus ad illustrandam confirmandamve propositam controversiam habent.

Quanta felicitate ac luce rerum quae tractantur, videmus saepe Aristotelem, aut Galenum, aliquando etiam Xenophontem et Platonem sola Methodica ac dialectica praecepta in aliis scientiis citare: cuius normas subinde in obscurissimis tractationibus indicantes, veluti porrecto Thesei filo, auditorem ex intricato labyrintho felicissime educunt.

Quantum autem, Deus bone, lumen saepe vel unicum Grammaticum praeceptum, praesertim figuratarum locutionum apposite citatum in discendo obscurissimae rei aut sententiae afferre solet? Hisce omnibus commoditatibus rerum tractandarum necess rio concionator apud indoctum rudeque vulgus agens, maximo cum damno doctrinae ac auditorum misere destituitur.

Postremo, in concionibus non id agitur, ut loci aut materiae plenissima methodo per omnes suas quaestiones aut circumstantias explicentur. Neque enim tantam quaestionum multitudinem ac diversitatem imperitus auditor vel percipere, vel memoria retinere posset: multo etiam minus in suum aliquem idoneum usum convertere. Quare id solum prudens fidusque doctor Ecclesiae agit, ut aliquot praecipua, et maxime utilia, aut etiam necessaria praecepta aut sententias in unoquoque capite aut dogmate, articulo aut textu deligat, easque auditori ante oculos proponat, et veluti in manus domum secum auferendas, ac in suum usum utilitatemque collocandas tradat, et opportune ac importune, vel usque ad taedium inculcet.

At Lector contra habens certam methodum, investigat et colligit omnia quoquo modo ad propositum locum facientia et scitu digna, eaque certa ratione ac dexteritate auditori summo compendio apteque proponit, adeo ut vel cupidissimus discendi nihil amplius quod in re proposita desideret, excogitare queat, qui non tantum docilitate ad percipiendum, sed etiam calamo ad memoria retinendum adiuvatur.

Sunt praeter hasce quinque commoditates aut compendia in discendo etiam alia non pauca, quibus scholastica Theologiae tractatio prae Ecclesiastica aut concionatoria maximo cum auditoris fructu excellit.

Ne quis autem haec aliorsum ac dicuntur, accipiat, sciat me ipsa docendi genera non autem personas ac doctores conferre: multo etiam minus Ecclesiasticam dicendi docendique rationem vituperare, quae suas amplissimas laudes, nunc ob angustiam temporis reticendas habet. Necesse est enim, eam ob auditorum ruditatem, talem (ut supra ostendimus) non aliam esse ac fieri: idque adeo, ut si alium quasi habitum

-- 1164 --

401 formamve induere conaretur, in vitium reprehensionemque iustissimam necessario incideret.

Semper enim proportio quaedam, teste Aristotele, non tantum inter docentem ac audientem, sed etiam in universum inter omne agens et patiens esse debet: ut tale quid et tantum agens agat, quale et quantum patiens recte perpeti potest. Quod divinae providentiae vestigium, toti rerum naturae penitus inditum, Dominus ac servator noster, suam discipulorum institutionem ac formationem defendens, praeclara simul et crassa parabola vini, musti, ac veteris recentiumque et veterum utrium ostendit et declarat. Mustum enim et validum requirit vas ob coctionem, internam agitationem et flatuositatem aut exhalantes vapores, qui amplius spacium requirunt: nec facile afficitur eius viredine aut quasi cruditate quadam ob interiorem vigorem et exhalationem, qua omnia vicina afficit, inficit et quasi fermentat: contra autem vetus vinum, quod iam deferbuit, tam imbecilliore utre contineri potest, tum et cruditate novi corii aut cuiusque vasis facillime laedi solet. Proportio ergo ipsa seu analogia musto quidem novos, veteri autem vino veteres utres flagitat.

Atque hoc est quod Scriptura dicit, Deum omnia in numero, pondere ac mensura creasse: ut scilicet rerum quoquo modo inter sese coniungendarum certa proportio haberi ac servari posset. Ostendit igitur hac similitudine ipsemet Dei filius, aliis auditoribus aut discipulis aliam instituendi formandique rationem convenire.

Studiosi autem iuvenes magno gaudio hanc summam commoditatem ac facilitatem, quam in discenda caelesti doctrina praerudi multitudine habent, agnoscere, et oblata occasione alacriter amplecti, eaque uti deberent.

At si nec ipsa quidem evidenti utilitate scholasticarum lectionum movemur, saltem extremam necessitatem, quae vere est durum telum, adventantem, et in nos irruentem contemplemur.

Nec enim est quod hanc operam, docendique rationem et pleniorem iuventutis in Theologia institutionem amplius tantum in scholas Academiasve ablegemus, cum nec omnes discendi cupidi vel ob paupertatem, vel ob alia impedimenta in Academiis versari possint: nec nunc amplius, proh dolor, ulla ferme, excepta una et altera satis sincera, ac ab omnibus corruptelis incontaminata reperiatur. Ubique ferme variae errorum pestes, de quibus ex aliis meis libellis plenius cognosci potest, regnant, grassanturque.

Necessitas ergo tandem coget pios gubernatores, concionatores ac superintendentes, ut (si modo volent sinceros ministros salutaremque doctrinam suis gregibus conservari ac proponi) ipsimet capessant laborem recte formandae in Theologia iuventutis, non respicientes in potentum aularumque Academias, quas illi subinde pro suo libitu formant ac reformant, modo hisce, modo illis corruptelarum generibus Theologiae patrocinium praestantes, eiusque magistros removentes, aut promoventes.

Haec necessitas ita nunc est evidenter conspicua, ut nulla dissimulatione aut tergiversatione negligi queat, nisi propalam neglectae veritatis et corruptae religionis in hac et altera vita a Deo vivente accusari velimus. Corruptelae enim, ut dixi, prorsus libere per Academias grassantur: nec ullum penitus remedium superest, quam quod Paulus Ephesinis ministris proponit, inquiens: Attendite vobis et universo gregi, cui vos Spiritus sanctus episcopos praefecit. Surgent enim lupi graves, non parcentes gregi. Et ex vobisipsis exorientur viri loquentes perversa aut distorta, ut abducant discipulos post se.

Videmus sane, proh dolor, a morte viri Dei Lutheri, plurimos vere distorta loquentes exortos esse, novasque corruptelas in Ecclesiam Dei inducere conatos, ut modo viderentur ipsi aliquid melius Luthero reperisse, ipsi doctrinae Ecclesiarumque instauratores ac praeceptores esse, non Luth. censerentur.

Tales διεστραμμένα distorta loquentes magistri, cum iam pleraque loca scholasque occupaverint, suosque errores ac zizania sine omni verbo Dei, ibi in corda simplicis iuventutis per χρηστολογίας καὶ εὐλογίας seminent, quam sinceros doctores tandem inde Ecclesiae sperare aut accipere poterunt? Aut qua demum alia ratione pii doctores ac gubernatores possunt gregi Domini attendere, et in posterum quoque bene prospicere, quam ut iuxta Pauli praeceptum, seductoribus anathema dicentes, certos ac veritatis studiosos homines deligant, quibus caelestem doctrinam solide tradant, ut illi porro suo tempore fideliter gregem Domini doceant, ac voce verboque ipsius pascant. Sicut praeclare divus Apostolus suum Timotheum monet, ut tales quosdam Theologiae candidatos sibi deligat, ac summa diligentia ipsos sincera doctrina informet.

Maioris momenti haecres est, graviorique crimine et ira Dei onerant sese omnes gubernatores, qui in tanti momenti periculo Ecclesiae Dei summis viribus succurrere non conantur, quam ego vel possim vel etiam ausim dicere. Nempe enim sua negligentia oves Iesu Christi paulo post adventuris lupis devorandas relinquunt. Neque enim ii sinceri doctores, qui iam Ecclesiis praesunt, perpetuo vivent. Quare paulo post petendi erunt alii ex istis fermentatis Academiis, omnibus erroribus ac corruptelis infecti.

Sed obiiciet aliquis, non posse ubique, etiam in frequentioribus civitatibus iustum auditorum Theologiae numerum haberi, et uni aut alteri legere molestum esse. At nos contra audiamus Dominum ac servatorem nostrum dicentem: Noli timere pusille grex, quia in vobis complacitum est patri caelesti. Saepe etiam ipse Christus desertus ab auditoribus, vix paucissimos retinere potuit: neque tamen ob paucitatem verba vitae suos discipulos docere destitit: saepe etiam in ignobilibus pagis, atque adeo et in solitudinibus rude ac ignobile vulgus maxima cum alacritate docuit.

Utinam vel ea esset diligentia et fervor tractandi sacra, retinendique religionem in nobis, quae est in caecis istis reprobatisque Iudaeis, qui nulla paucitate nullisque afflictionibus, non omni propriae politiae ac gubernatorum carentia, a suo indefesso sacrarum Literarum et suorum Rabinorum studio, et discendi ardore abduci queunt. Vere piorum, teste Scriptura, profecto esset, meditari in lege Domini die ac nocte, audire, et omni studio custodire sermones Christi. Quod quoniam nos quotidie minus ac minus facimus, si Deus naturalibus bonae oleae ramis non pepercit: nec nobis quidem profecto oleastris tandem, perpetuoque parcet.

Hîc vero ego mihi pro meo publici boni studio, et animi mei dolore ac ardore, toto pectore optarim

-- 1165 --

402 divinitus large concedi aliquam longe uberrimam dicendi venam, quo non tantum in hoc exiguo auditorio, sed etiam coram tota Dei Ecclesia pro tantarum rerum magnitudine vel deflerem ac deplorarem propalam ruentis pietatis, literarum, et praesertim sanae Theologiae interitum, ac hominum in tanta clade somnolentiam: vel etiam, benedicente ac incrementum dante Domino, aliquos excitarem, qui induti virtute ex alto, tantis ruinis ac calamitatibus strenue feliciterque obviam irent, rerumque nostrarum adeo ruentem statum vel sisterent, vel etiam in pristinam conditionem restituerent.

Praeclara, simul et tristis habetur illa Virgiliana querela, de optimarum rerum in ista externa communique vita, perpetua declinatione, et prona ruina in deterius. Qui inquit:
Vidi lecta diu, et multo spectata labore
Degenerare tamen: ni vis humana quotannis
Maxima quaeque manu legeret. Sic omnia fatis
In peius ruere, ac retro sublapsa referri:
Non aliter, quam qui adverso vix flumine lembum
Remigiis subigit, si brachia forte remisit,
Atque illum in praeceps prono rapit alveus amni.

At bone Deus, quanto haec eadem querela iustius sumitur in Ecclesia religioneque, praesertim nunc: ubi et maiora negocia, nempe vera doctrina, gloria Dei, et aeterna infinitarum animarum salus agitur, et magis satan ac humana malitia omnia labefactat: ubi item longe plus vel minimae corruptelae obsunt modico fermento cito totam massam inficiente, et denique ubi omnia velocius declinant, aut etiam funditus corruunt.

Nuper admodum est vera religio divinitus per doctorem Lutherum piae memoriae, gloriose instaurata, ac per eundem etiam aliosque retusis perpetua pugna omnibus seductoribus defensa, conservata, ac contra impetum omnium repugnantium difficultatum feliciter promota. At eo mortuo, cum nostri remiges et naucleri partim brachia remiserunt, aut etiam, proh dolor, in contrarium remigare inceperunt: Deus bone, quam subito praecipites sumus deorsum in horrendos vortices, cautes et syrtes tot defectionum et corruptelarum abrepti et praecipitati?

Saepe igitur mihi hanc tristissimam rerum faciem contemplanti, venit in mentem ille calamitosissimus, et nostris rebus simillimus Ecclesiae status, qui mox Apostolorum tempora secutus est. de quo miserabiliter queritur Egesyppus eius spectator, inquiens: Usque ad illa tempora (scilicet mortis Ioannis evangelistae) virgo munda et immaculata permansit Ecclesia, corruptoribus veritatis et divini verbi temeratoribus, aut nusquam omnino extantibus, aut etiam, si qui forte fuerant, in occultis et ab ditis hiatibus terrae delitescentibus. Ut vero et Apostolorum chorus et omnis illa aetas, quae a Domino susceperat vivae vocis auditum, de hac luce discessit: tum velut in vacuam domum, falsae doctrinae impius se error immersit, et tanquam ubi nullus iam divini census defensor existeret, nudato (ut aiunt) capite seductores corripientes arma mendacii, oppugnare Apostolicam veritatem nituntur.

At nos si qui ad huc calamitatibus Ecclesiae afficimur, et sinceram Christi veritatem curamus, laboremus ac remigemus in hac non Petri, sed Iesu Christi navicula: eamque contra tot fluctus ac difficultates, quantum omnino possumus, sursum versus ad suum portum promovere conemur: certo scientes, ipsummet Dominum nobiscum in eadem cymba ac in omnibus eius tribulationibus navigare, nostrumque laborem, ipso cui tradita est omnis potestas in caelo et in terra, benedicente, et incrementum potenter dante, nequaquam irritum inanemque fore.

Haec iam praefari, viri clarissimi, et auditores studiosissimi volui: tum in illud Socraticum respiciens, qui dicebat, sibi iam suum pensum absolutum esse, ubi modo auditores ad discendi cupiditatem egregie inflammasset: tum etiam meum dolorem testari volens de interitu verae religionis et frigore ac negligentia mea aliorumque in discenda tractandaque sacra sinceraque Iesu Christi doctrina. Nam linguae, praesertim Hebraea, sine qua puritas caelestis doctrinae non diu consistere poterit, dudum negligi interireque inceperunt.

Oremus autem cum Isaia hoc tristi tempore Dominum Iesum, unicum praeceptorem et summum sacerdotem nostrum, ut ipse liget et consignet testimonium ac legem suam in praecordiis nostris nostrorumque auditorum: ut illum expectemus, ac in eum speremus, qui iam vere faciem suam a domo Iacob occultare videtur. Vere enim nunc nos et pueri, hoc est discipuli veritatis, quos studio veri inflammatos nobis Deus dedit, signa et prodigia quaedam in Israel habemur, facti, ut Paulus inquit, specta culum mundo, diabolis et angelis.

Non autem fit id sine consilio Domini exercituum, qui habitat in Zion. Obmurmurant illi quidem nobis, nos debere pythones et scientes audire, qui secum meditantur, ac obscure intricateque susurrant incerta sui cerebri figmenta. Sed nos eis constanter respondeamus, non miseros mortales de vera vita, nec homines mendaces de caelesti veritate consulendos esse: sed verum populum aut oves Christi debere Dei vocem ac verbum scrutari. Adeamus ergo, et audiamus testimonium et verbum Domini. Qui enim non sic senserit, dixerit ac fecerit, ei profecto nunquam caelestis aurora exorietur: sed perpetuo in sua nocte, tenebris ac peccatis marcescet, et aeterno exitio computrescet.

Previous section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.