Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Alium enim capit patrum veneranda vetustas, cuius sententiolas in concionibus et scriptis posse memoriter recitare, magna illis solidae eruditionis laus esse videtur. Nam putant vulgus hominum cogitare, eos quibus patres sint tam familiares, dudum aetatem sacras Literas ad unguem usque edidicisse, eoque absolutae cuiusdam eruditionis Theologos esse. Alium alicuius recentioris ostentata facundia garrulitasque trahit, alius movetur scriptoris celebritate. Et sunt in aliis locis regionibusque alii celebres, quos studiosi et concionatores putant sibi imitandos, exprimendos, et tantum non penitus ediscendos esse. Alium compendiosa quaedam dexteritas allicit, attrahunt alium bellae Metaphorae, similitudines, historiae, splendidae figurae et pomposus sermo, superba pronunciatione histrionicaque gesticulatione magno de corpore fluens. Cuiusmodi χρηστολογὶας καὶ εὐλογίας , Suesse und prechtige wort/ etiam Paulus seductoribus adscribit.

|