Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DE CAUSA FINALI IEIUNII.

De causa finali ieiunii alii aliter sentiunt: nam Papistae, Pharisaei, et omnino omnes hypocritae existimant se illo opere, seu illa ipsa sui cruciatione mereri favorem Dei, remissionem peccatorum, denique praesentia et futura bona, sicut nihil non meretur Papistis regnum caelorum, et quic quid ipsi volunt. Sed refutantur a Deo, Esa. 58, Nunquid hoc ieiunium, etc. Et ad Rom. 14, Regnum Dei non est cibus et potus. Et 1. Cor. 8, Esca nos commendat Deo.

Rursum multi alii, iique eruditi viri existimant, ieiunia et olim adhibita, et adhuc adhibenda esse ad hoc, ut corpus afflictum et debilitatum animae magis pareat, aptiorque ad orandum, ac omnes res divinas homo Christianus esse possit. Horum sententiae omnino reclamare nequaquam ausim, afferre tamen in medium rationes contrarias. Et licet (ut opinor) et conscientia nostra illud postulare videtur prius tamen perpendamus et examinemus eorum sententiam, ecquid veritatis habere videatur: deinde contraria argumenta recitabimus.

Putant igitur illi corpus fame, frigore, et insomnia cruciatum, ad orandum ac res divinas meditandum esse aptius, quam alioqui mediocriter curatum. Quod quî fieri possit, sane non satis video. Nam certum est animam corpori esse coniunctissimam, eiusque instrumentis adiutam, pleraque omnia sua opera efficere. Si igitur corpus male habebit, nec anima suis functionibus recte defungi poterit, quod facile est videre in aegrotis et senibus.

Imo studiosi homines in se id facillime animadvertunt, qui si tres aut quatuor horas de necessario dimenso sui somni subtraxerint, tota die ad studia erunt ineptiss. Deinde molestia illa corporis animi quoque intentionem interturbat, et ad sui curam evocat, sicut verissime Ulysses Odyss. 5 inquit, non esse aliud importunius malum ventre esuriente, qui etiam magna curis occupatos ante omnia sui meminisse necessitate quadam compellat. Sicut et Cato olim dixerat pro concione, ventrem auribus carere.

Sed nihil est necesse hoc tantorum virorum authoritate probari, cum quotidiana experientia doceat, praecipue studiosos, qui magis in animi actionibus versantur, vel levissimas corporis molestias animi intentionem turbare, ut (utamur sane ridiculo exemplo) vel parvus pulex mordendo a meditatione intensa hominem non raro revocat, ac cogitationes perturbat.

Sic igitur sentio et reipsa experimur, corpus necessario cibo, potu, somno, tegmine, aliisque necessariis rectissime curatum, quam maxime tranquillum, compositum ac sedatum fieri, eoque optime animi actionibus famulari posse, et (ut ita dicam) velle. Imo vero et exhilaratum aliquantulum corpus mediocri cibo ac potu, reipsa experimur et erga Deum, et erga homines melius nonnihil affectos nos reddere. Quare et sacrificiis olim convivia ex institutione Dei coniungebantur, et decimas, aliaque Deo dicata volebat Deus ab Israelitis coram suo tabernaculo commessantibus consumi: haud dubie ideo, ut exhilarati beneficia Dei magis perpenderent, et eo alacriores, magisque ex animo Deo gratias agerent. Eadem quoque causa est, cur in sacris rebus semper Musica in usu fuit, nempe ad exhilarandum et excitandum spiritum. Sed iam nostras rationes huic opinioni contrarias recitemus: quarum prima sit, quod hactenus ostendimus ieiunium naturale quiddam esse. Non igitur consulto propter alium aliquem finem suscipitur, sed ultro ex priori aliqua causa, ac naturaliter consequitur, nempe ex fractione seu contritione moesti cordis.

Secunda est, quod in valde multis exemplis (quorum quaedam superius recitata sunt) videre est ieiunia adhibita esse ob moesticiam animi, propter praeteritam, praesentem, aut certe imminentem calamitatem, veluti luctum quendam, et non ob praeparationem ad futuram orationem.

Tertia, non est verisimile Christum concessurum fuisse, ut Apostoli, ipso cum eis versante, ieiunia negligerent, si essent tam utilia exercitia ad pietatem et orationem, ut isti sentire videntur.

Quarta, ne Deus quidem ieiunia Iudaeorum reiiceret, Esa. 58, si vere essent exercitia ad orationem aliasque virtutes praeparantia.

Quinta, Christus ipse ieiunat, cuius corpus haud dubie tali freno, et tali castigatione non indiguit, non enim lasciviebat caro eius contra spiritum. Non igitur parabat se ille ieiunio ad orationem. Quare autem ieiunaverit, postea exponemus.

Sexta, Christus Matth. 9, et Daniel suae prophetiae 10 , et Zach. 7, definiunt ieiunium, quod sit luctus. Si igitur his optimis doctoribus credere voluerimus, statuemus ieiunium esse luctum quendam corporis,

-- 1072 --

309 certo significantem intus lugere animum et cor: seu esse effectum, vel consequens, vel signum quoddam illius interioris luctus. Qui interior luctus, naturaliter etiam foris in ipso corpore tristia quaedam sui indicia, et lugubres gestus, ut superius dictum est, exhibet.

Haec sunt argumenta satis, ut opinor, valida, quibus ego prohibeor, quo minus in eam sententiam, quam paulo ante citavi, plane pedibus concedere queam, sed potius credam, ieiunium esse lugubres quasdam corporis cruciationes, sponte quidem, sed tamen naturali quodam animi moerore impellente, susceptas.

Quid igitur (dicet aliquis) sunt ne ieiunia plane inutilia? Quare ea tam saepe cum precibus coniunguntur in sacris Literis, si non sunt exercitia praeparantia ad orationem? Item, quare tam saepe pii homines in veteri et novo Testamento ieiunarunt? Et denique, quare ipse Deus ieiunia praecepit?

Respondeo, primum cum huiusmodi ieiuniorum afflictiones primo naturae motu in magno animi moerore suscipiantur, deinde etiam consuetudine, praesertim in Orientalibus partibus confirmatae fuerint: accidit, ut quandoque pii homines intus in animo lugerent, sive propter peccatorum agnitionem, et iram Dei, sive propter imminentem aliquam cladem, aut etiam nuper praeteritam, vel propter quodcunque demum grande malum, simul foris luxerint, seu ieiunarint, partim natura, partim etiam consuetudine ita postulante, ac hisce modis se afflixerint, de quibus dictum est, quique sub voce ieiunii omnes comprehenduntur.

Deinde, quia unicum erat remedium illis tantis malis (quaecunque demum illa erant, propter quae lugebant, et moerorem suum externis signis testabantur) Dei invocatio, ideo semper huiusmodi afflictionibus ardentes orationes adiungebant, quibus flagitabant sibi peccata remitti, et poenas imminentes seu praesentes averti, eas vero, quae iam inflictae erant, sanari.

Ubi, ut et hoc simul moneamus, clare conspiciebantur duae partes poenitentiae, nempe contritio et fides. Intus erat cor et animus cognitione suorum peccatorum, timore irae Dei ac eius minarum fractus, contritus, ac verbo Dei pene interfectus, sicut 1 Sam. 25 de Nabal scribitur, Et mortuum est cor eius. Ea quasi mors animi et cordis simul se et in corpore extrinsecus per illos cruciatus, seu per illam vitae fugam exerebat. Haec erat prior pars poenitentiae, quasi quaedam abiectio, prostratio et humiliatio sui coram Deo, seu totius hominis quasi per legem interfecti coram Deo proiectio. Sequebatur statim altera pars, nempe fides misericordiam Dei ardenter implorans, vivificarique se a Deo, ac quasi ex inferis reduci flagitans, quae erat ardens invocatio. Hinc est locutio illa, in cinere et cilicio, item ieiunio poenitentiam agere. Quae loquutiones etiam propter supra positas descriptiones diligenter observandae sunt.

Atque haec est ratio, cur ieiunium cum invocatione tam saepe in sacris Literis coniungatur. Ieiunium enim, id est, illa quasi corporis contritio in talibus locis per Synecdochen cordis, animi atque adeo totius hominis fractionem et contritionem valde significanter denotat. Nec enim nisi plane contritum et fractum cor tam tristem luctum foris efficeret. Atque ita idem valet quod prior pars poenitentiae: precatio autem est fides misericordiam et auxilium Dei expetens ac implorans, quae est posterior pars poenitentiae.

Quare cum ieiunium cum precibus in sacris Literis coniungitur, vera poenitentia plerunque denotatur. Sic Daniel cogitans ingentia peccata suae gentis, atque adeo sua, quod ipse puer olim fuerat particeps illorum, et horribilem iram Dei contra Israelitas, aliaque praegrandia mala, quae eorum peccata secuta erant, ingenti dolore afficitur, quo dolore ac timore Dei intus cor eius ac animus frangitur, conteritur, ac velut interficitur. Cor porro intus mortuum, foris quoque in corpore tales actiones et gestus exprimit, quibus quasi vitam fugientis ac morientis speciem quandam exhibet. Porro in illa tam tristi quasi morte rursum se promissionibus Dei incipit erigere. Ita sequitur in eo altera pars poenitentiae, nempe fides Dei misericordiam ac opem ardenter flagitans. Atque eadem est ferme ratio et explicatio aliorum locorum, quibus in sacris Literis poenitentia per ieiunium et orationem describitur.

Quatenus ergo ieiunium est quasi effectus quidam, ac pene pars verae contritionis (quae, si accedat fides, Deo probatur.) Est enim quasi quaedam corporis contritio, et quatenus per Synecdochen totam contritionem significat, ut in declaratione Synecdoches superius declaratum est, eatenus a Deo in populo Iudaico requirebatur, Deoque placebat. Quod inde probari potest, quod, cum ieiunia non erant naturalia, sed artificialia: id est, cum non procedebant ex interno dolore animi de peccatis admissis, et timore irae ac minarum Dei, seu non ex vera cordis contritione: reiiciebantur a Deo, tanquam res hypocritica, quam plane Deus contemneret, ut Esa. 58, et Zacha. 7, et in aliis locis legitur.

Postulat autem Deus a Iudaeis Esa. 58 charitatem pro ieiunio, itidem per Synecdochen totam conversionem significans et postulans, sed certiori nota. Nam vera charitas haud facile alibi, praeterquam in vere conversis poenitentibusque invenitur.

Sed age conferamus hanc poenitentiae descriptionem cum descriptione impoenitentiae, quo melius intelligamus, etiam ex contrario, per ieiunia veram cordis contritionem describi, et simul animadvertamus, quatenus ieiunia Deo probentur.

Nec enim aliter placet ieiunium recte ieiunantium Deo, quam displicet divitis illius, Luc. 16, luxus quotidianus in victu et vestitu, et Hierosolymitarum, Esa. 22, convivia (qui deridentes conciones Prophetarum eos ad poenitentiam et ieiunia invitantium, ac iram Dei minitantium, dicebant: Comedamus et bibamus, cras moriemur) aut impiorum ante diluvium, ac Sodomitarum ante exitium eorum, et totius orbis ante extremum adventum Christi comessatio, emptiones, venditiones, aedificationes, plantationes, nuptiae, etc. ut est 17 Lucae. Nisi quod simul intemperantia ibi fortasse accedit.

Quem admodum enim ille splendidus vestitus, et illa continua convivatio, aliarumque rerum ad hanc vitam pertinentium nimis studiosa consectatio, significat intus esse animum impoenitentem, id est laetum, nondum fractum, nec contritum minis legis Dei, non displicentem sibi propter admissa peccata, denique nullam aliam vitam quaerentem vel credentem praeter hanc praesentem: ita ieiunia pie ieiunantium significant intus esse animum poenitentem, tristem, prostratum, fractum et contritum minis divinae legis, sibique supra modum displicentem propter admissa peccata, et toties offensum Deum. denique

-- 1073 --

310 fugientem, tanquam peregrinum, hanc vitam, futuram patriam quaerentem, et cupientem liberari a corpore mortis huius, ac esse cum Christo.

Solebant autem olim pii homines saepius ieiunare, quod subinde instaurabant poenitentiam, diligentius vitam suam excutiebant, seque ad veram pietatem extimulabant.

Nec erant tantum privata ieiunia, sed et publica, sicut in die expiationum a Deo erant mandata, Levit. 13, quo publice instauraretur poenitentia, et totius populi ad Deum conversio. Nam per illa ieiunia, seu per animarum, ut Scriptura loquitur, afflictionem, Synecdochi κῶς tota poenitentia significabatur, sicut in phrasibus de poenitentia superius dictum est.

Quo quidem tempore et verbum Dei diligentius praedicabatur, et frequentiores ad templum conveniebant, ut Ierem. 26, cognosci potest, qui iubet librum suum publice in ieiunio legi. Instaurabant tunc etiam externam disciplinam, inquirebant in blasphemos et propalam flagitiosos, sicut ex 1. Reg. 21 intelligi potest, cum in Nabath inquirunt in ieiunio, eumque lapidibus obruunt, tanquam blasphemum. Saepe etiam edicto magistratuum aut sacerdotum indicebatur eiusmodi ieiunium, praesertim cum vel Prophetae eis iratum Deum significabant, vel calamitas aliqua imminere videbatur.

Obiiciat nobis forte aliquis, si ieiunium non parat ad orationem, nec est per se bonum opus, sed signum tantum quoddam et effectus moesti, humiliati ac contriti cordis: cur igitur Christus ieiunat? qui tamen non habet peccata, propter quae doleat, et Apostoli, Acto. 13, de quibus non legitur, quod tunc recenter magnum aliquod facinus admisissent, propter quod dolentes se ieiunio cruciassent. Huic respondebimus, Christum non ieiunasse, (sicut ante dictum est) ut se ad orationem praepararet, cum caro eius spiritui non repugnaverit, nec tali castigatione eguerit. Sed plane propter eandem causam Christus ieiunavit, quam superius diximus ieiuniorum causam fuisse, nempe ingentem animi dolorem seu contritionem cordis. Sciebat enim in se iam totius orbis peccata translata esse, debere se fieri, et iam esse maledictum legis, ac denique Deum sibi iratum habere, perinde, ac si ipsemet omnia orbis terrarum scelera perpetrasset.

Videns igitur magnitudinem peccatorum, pro quibus sibi poenae luendae erant, ac ingentem vim irae Dei, cui satisfacere ipsum oportebat: incipit agere poenitentiam, id est, abiicit se coram Deo intus in animo supplex, ac humiliat se adeo, ut tandem etiam extremum turpissimumque supplicium subire non dedignetur. Animus autem intus sic fractus, contritus et humiliatus, et coram Deo abiectus naturali quadam interiorum cum externis coniunctione ac sympathia, tam tristes gestus et luctuosos foris in corpore exhibet, quibus haud dubie adiungit ardentissimam misericordiae divinae implorationem.

Fecit autem hoc Christus potissimum a principio sui ministerii, quod sibi tunc praecipue illud tam grande onus satisfaciendi pro peccatis humani generis imponebatur, et quod iam tunc oportebat eum incipere agere poenitentiam, ac iram Dei portare. Quod autem exiit in desertum, id ideo fecit (sicut scriptum est) ut tentaretur. Solitudo enim tentationibus et orationi est aptissima.

Nec multum diversa est ratio Apostolorum, et omnino omnium aliorum recte ieiunia precibus adiungentium. Omnes enim in universum recte orantes oportet accedere ad Deum, primum corde humilitato, id est fracto, contrito, ac suppliciter se coram Deo proiiciente ac prosternente, tum propter ingentia sua peccata, tum propter illam tantam maiestatem, ad quam indignissimi accedunt. Deinde propter Christi unicum meritum, misericordiam Dei implorare, quicquid illi demum praeterea petunt. Semper enim omnem aliam petitionem praecedere debet, aut certe comitari petitio remissionis peccatorum, ac divini favoris.

Quo quidem modo si animus affectus fuerit, facile foris in corpore ieiunium et lugubres quasdam actiones exprimet. Sicut publicanus vere poenitens, stabat a longe tristis, et non audebat oculos in caelum tollere, percutiebat pectus suum, quia sentiebat se esse miserrimum peccatorem, et non irrumpebat laetus audacter ad Deum, ac sua ibi merita decantabat, sicut Pharisaeus securus et impoenitens. Est autem obiter et illud observandum, quod illa ipsa publicani pectoris verberatio, et illud, non audere oculos in caelum attollere, sit etiam species quaedam huius ieiunii.

Proinde quando in Scripturis legimus simul ieiunium et orationem iunctim posita, ut Matth. 17, Hoc genus daemoniorum non eiicietur, nisi per orationem et ieiunium: et 1. Cor. 7, etc. sciamus ibi significari seriam et ardentem precationem, nempe in qua primum praecedat humiliatio cordis, ac fractio quaedam contritioque mentis nostrae, orta cum ex agnitione ingentium peccatorum, quae perpetravimus, timore Dei et minarum eius, tum ex cognitione illius tantae maiestatis, quam indigni accedimus. Deinde vehemens cum fide propter meritum Christi petitio remissionis peccatorum. Postremo et seria, ac cum firma fide propter meritum Christi postulatio eius rei quam praeterea petere volumus. exempli causa, si petatur, ut iste obsessus liberetur ab immundo spiritu, aut aliud quippiam. Sensus ergo est, Hoc genus daemoniorum non eiicitur, etc. id est, non potest eiici, nisi per ardentem precationem, ex resipiscente et serio poenitente corde progredientem: sicut et iam pii daemonia eiiciunt, nec opinor alium modum iam nobis restare communiter. Nam Papisticae in cantationes non temere suscipiendae sunt.

Haec tria, inquam, in talibus locis semper intelligenda sunt per ieiunium et orationem, sive sequatur ad illam primam partem, nempe seriam cordis fractionem, contritionem, et supplicem coram Deo prostrationem, externa corporis cruciatio, sive non, quae tamen necessario in magna contritione aliqua sequetur. Certe si nihil aliud, existet tamen neglectio quaedam, ac quoddam quasi taedium ac fastidium corporis et vitae huius.

Apud Iudaeos olim eo vehementiores cruciationes plerunque sequebantur, quod iam consuetudine quoque in illa gente tales luctus in magnis animi doloribus confirmati erant, sicut prius dictum est.

Hactenus exposuimus, quid sit ieiunium, cur saepe in sacris Literis orationi coniungatur: item, quare multi pii ieiunaverint, et quatenus ieiunium a Deo probetur. Ex his iam facile est videre, quatenus nos quoque ad ieiunium obligemur, seu quatenus Deus a nobis ieiunium requirat.

Primum enim sciendum est, cum ieiunium sit luctus quidam externus, seu effectus et signum quoddam

-- 1074 --

311 externum intus lugentis, fracti, contriti vereque poenitentis cordis, et Deus exigat, ut laceremus corda nostra, non vestes nostras: quod, inquam, haud dubie, si recte animi luctum, seu contritionem praestiterimus de peccatis admissis, Deus non magnopere exiget a nobis hunc externum corporis luctum, quem ne quidem a Iudaeis valde exigebat, ut intelligi potest ex Esaiae capit. 58, et Michaeae cap. 6.

Deinde et illud scire debemus, esse quasdam peculiares consuetudines, et titus apud quasdam gentes, quas Deus non perinde exigit ab aliis gentibus, ut ab illis ipsis, apud quos ille mos inolevit. Ut apud Iudaeos mos fuit, hospitibus advenientibus lavare pedes. Quae tamen consuetudo etiam certam causam habebat. est enim illa regio ob rariores pluvias pulverulenta, et praeterea ibi nudis tibiis incedebant. Id officium Scriptura maximopere probat, quare et Christus discipulis suis pedes lavare voluit, et ipsos sibi mutuo idem facere iussit. Et Paulus 1. Tim. 5, illud tanquam certum indicium probae viduae ponit, si sanctorum pedes lavit. A nobis non perinde id requiritur. Sic Paulus inquit: Nos talem consuetudinem non habemus.

Iam Iudaeis fuit consuetudo, in omni gravi commotione animi, lacerare vestem a pectore. Quare laudat Deus Iosiam regem, ultimi Regum 22, quod cum audivisset legi minas Dei, quibus in Deuter. minatur Deus Iudaeis suam legem deserentibus, disciderit vestem a pectore. Econtra vituperat eius filium Iehoiakim et ipsius aulicos, Ieremiae 36, quod cum audivissent legi in libris Ieremiae minas Dei, non laceraverint vestes a pectore. A' nobis talem ceremoniam non requirit Deus, propterea, quod in his gentibus in usu non est. Item Paulus 1 Cor. 2, omnino vult sexum muliebrem in templo caput velare. In Germania virgines non omnino velant caput in ecclesia, nec tamen propterea peccant, quia hîc alia consuetudo est. Fuit item mos Iudaeis, ut clara voce lamentarentur uxores, liberi, matres, sorores, etc. in funere suorum mortuorum. Tale charitatis pietatisque opus Deus in gente illa probavit, a nobis vero id non exigit, quia hîc talis mos non est.

Talis fere est et ieiuniorum ceremonia: quia enim illi genti mos fuit in omni magno moerore tales afflictiones adhibere, ideo probabat eas Deus, cum etiam in ea tristicia, quae est secundum Deum, adhibebantur. Nobis cum non perinde sit mos in ullo animi moerore tantas corporis cruciationes adhibere, ideo Deus eas non perinde in nostra poenitentia, nec tantas exigit.

Postremo et ex ipso situ ac natura regionum harum duae rationes nequaquam contemnendae peti possunt, quare nos non perinde ad ieiunia obligemur, ac olim Iudaei. Quarum altera est, quod hîc ventriculi propter circumstans frigus, et etiam ex ipsa gentis natura sunt calidiores, et propterea plus alimenti consumunt, et minus inediam ferre possunt. Altera est, quod, cum frigus longe plus affligat ieiunos, quam saturos, si quis se hîc inedia multum macerare vellet, haud dubie in istis tantis frigoribus, aut omnino extingueretur, aut certe in aliquem gravissimum morbum incideret.

Hae sunt causae, quare Deus a nobis non perinde exigat ieiunia, sicut a Iudaeis. Sed cor tamen vere fractum, contritum et prostratum ex agnitione suorum peccatorum, et irae Dei, ultro tales aliquos tristes et lugubres gestus foras expromet. Qui qualescunque erunt, si modo naturaliter ex illo fracto et contrito corde provenerint, et non artificialiter ex hypocrisi, haud dubie grati erunt Deo: sicut 2 Reg. 22 probatur Deo laceratio vestis a Iosia facta, propter minas legis divinae. Et Psal. 56 inquit, Collige lachrymas meas in utrem tuum, certe tu eas in libro tuo annotas. Imo et impii Achabi probat Deus aliquo modo lugubre ieiunium. Is enim, ut habetur 1 Reg. 12, gravissimis Dei minis per Heliam quasi protelatus, primum haud dubie intus fractus, prostratus ac contritus coepit lugere, deinde etiam foris in corpore. Surgit enim de solio regali, lacerat a se purpuram, induit se sacco, cubat humi in sacco, atque ita ieiunat, probaturque id Deo, quod non superbe contempserit minas Dei, sed perterrefactus supplicem se coram Deo prostraverit, ac ideo promittit Deus se poenas eius dilaturum esse.

Ne nos quidem erraremus, mea sententia, si, praesertim cum aliquae haereses in Ecclesia oriuntur; aut cum magna aliqua calamitas imminet, qualis iam Ecclesiam pene oppressit, multum etiam de licita laeticia licitisque voluptatibus communiter remitteremus, et itidem privatim, cum aliqua privata calamitas nobis impendere videtur. Atque haec de ieiunio seu de ista lugubri excruciatione corporis diximus, et non de temperantia seu sobrietate, quam superius diximus esse quiddam longe diversissimum a ieiunio. Nec enim dubium cuiquam est, quin Christiani semper teneantur sobrie et temperanter vivere, non tantum certo tempore, ut docet Paulus 1 Thessal. 5. Tit. 2. et 1 Pet. 5.

Absoluto iam toto ferme negocio, age etiam species ieiunii enumeremus. Ieiunium alias in propria significatione accipitur, alias in figurata. Figurata est triplex. Primum enim per Synecdochen totam poenitentiam, vel certe ipsam contritionem significat. ut Leviti. 23 legitur: Affligetis animas vestras in die expiationum. Ibi affligere animam, significat totam poenitentiam una cum illo externo ritu. Daniel. 9 et 10, significat totam contritionem. Cum enim Daniel dicit se ieiunasse, non solûm significat se externis afflictionibus corpus suum macerasse, sed et intus vere contritum fuisse, veros et gravissimos dolores habuisse, de tam horrendis idololatriis, quibus Iudaei Deum offenderant. Quod ex eius precatione facillime intelligi potest.

Deinde per Synecdochen simul et Catachresin significat totam crucem, atque adeo omnes calamitates et labores, quos pii homines in hac vita tolerare coguntur, vicinitate quadam significationis: quia omnia ista sunt luctus quidam. in qua significatione vox haec posita videtur Matth. 9, Cum auferetur ab eis sponsus, tunc ieiunabunt: quasi dicat, tum habebunt quod lugeant, tunc et diabolus et mundus omnes suas machinas ad eos oppugnandos et perdendos adhibebunt.

Postremo per Allegoriam significare potest vitae innocentiam. Quod tamen ieiunium, non tam in sacris Literis, quam apud patres invenitur, ut apud Chrysostomum Homilia 9 super Genesin, et apud Augustinum super Ioannem. Qui cum viderent multum in sacris Literis ieiuniorum mentionem fieri, nec tamen intelligerent, quidnam ieiunia ad pietatem tantopere facerent, libenter ea ad abstinentiam vitiorum transferebant, freti etiam 58 cap. Esaiae, non satis (ut arbitror) intellecto. Non enim Esaias ibi Allegoricum ieiunium pro vero requirit, sed eandem veram animi contritionem, atque adeo totam poenitentiam.

-- 1075 --

312 quam antea Deus per ieiunium significaverat, per charitatem, certiorem nimirum notam, indicatam flagitat.

Cum in propria significatione accipitur ieiunium, et significat illos tales corporis cruciatus, de quibus superius dictum est, recte dividi potest in Profanum et Religiosum ieiunium.

Profanum est, quod venit ex aliqua tristicia, quae est (ut cum Scriptura loquar) secundum mundum, id est, ex aliquo animi moerore, quo affecti sumus propter magna aliqua mala extra religionem. Potest et hoc Profanum ieiunium rursus in tres species subdividi. Alias enim dolemus iam acceptum damnum. Hoc modo ieiunat Iacob propter amissum filium, et Priamus ob mortem Hectoris, et Iabessitae propter mortem Saulis, qui de eis optime fuerat meritus. Alias de praesenti malo, ut dolet David filium aegrotare, quanquam etiam simul sua peccata lugeat. Alias de futuro, quemadmodum ferme Achab dici potest doluisse et luxisse ob imminentem calamitatem magis, quam ob pietatem. Ad eiusmodi ieiunium invitat Ieremias reginam Ierosolymitanam cap. 13, et Moabitas cap. 48.

Caeterum religiosum ieiunium appellamus, quod ad religionem ac cultum Dei pertinet. Recte autem dividi potest in Pium et Hypocriticum. Pium (de quo praecipue disputavimus tota hac tractatione) est afflictio corporis orta ex dolore animi fracti, contriti et moerentis propter admissa peccata, et Deum offensum: quam sequitur fides remissionem peccatorum postulans. Eius species esse possunt ieiunium Miraculosum, et Possibile seu naturale.

Miraculosum est, quod humanae naturae sine singulari ope Dei est impossibile, quale fuit ieiunium Mosi, Exod. 34. Deut. 9. Eliae 1, Reg. 14. Christi, Matth. 4.

Possibile seu naturale ieiunium appellamus id, quod humanis viribus aliquandiu praestari potest. Hoc autem rursum subdividatur, si libet, in Intensius et Remissius.

Intensius est tanta corporis afflictio, quantam homo naturaliter diu perferre non potest. Qualia fuerunt plerunque apud pios Iudaeos ieiunia, ac de quibus superius praecipue disputavimus.

Remissius ieiunium vocamus id, quod idem est ac nimia quaedam temperantia et sobrietas, seu non copiosiori alimento uti, quam quantum extrema corporis necessitas postulat: praeterea abstinere ab omnibus voluptatibus corporis et animi, ut elegantiori vestitu, Musica, et similibus. Quod ieiunium sobrii homines, in calidis praesertim regionibus, ad haec si non adhibeant corporis exercitia, possunt toto vitae tempore praestare. Eiusmodi credo ieiunium ieiunasse Iudith cap. 8. et Annam viduam Lucae 2. quarum ieiunia erant continua.

Hypocriticum seu superstitio sum ieiunium dicimus quascumque corporis afflictiones, propter opinionem cultus divini susceptas, et tamen non ex vere fracto et contrito corde progredientes. Eius species possunt esse pene infinitae. Falsitas enim est multiplex, nos tamen tres tantum eius species faciemus, Meritorium, Ostentatorium, et Crapulosum.

Meritorium ieiunium appellamus, cum eo finem fit ab Hypocritis, ut hac ipsa sola afflictione quippiam a Deo mereantur. Eiusmodi olim Iudaei ieiunarunt, Esa. 58. Et in papatu vetulae et monachi olim.

Ostentatorium est, quod tantum fit ad captandam inanem gloriam, aut aliud aliquid. Cuiusmodi erant olim Pharisaeorum obscurantium suas facies, Matth. 6. et maxima ex parte hominum spiritualium in Papatu, praecipue autem monachorum. Crapulosum, cuiusmodi est canonicorum, abbatum, et similium Epicuri de grege porcellorum.

Quo autem paulo melius nostra ieiunii divisio cognosci possit, proponemus cam in tabula clare spectandam:

Ieiunium Figurate dictum
Synecdochicum.
Catachristicum.
Allegoricum. Proprie dictum Prophanum, propter malum aliquod prophanum,
Praeteritum.
Praesens.
Futurum. Religiosum. Pium,
Miraculosum. Possibile,
Intensius,
Remissius. Superstitiosum,
Meritorium.
Ostentatorium.
Crapulosum.

In has igitur species ieiunium diduximus sequendo, quantum quidem facere potuimus, maxime sacras Literas. Non est tamen dubium, cum ieiunia paulatim in ceremonias et consuetudines quasdam abierint, nullisque legibus circumscripta fuerint, quin maxima semper fuerit eorum varietas, singulis in aliis atque aliis ieiunii partibus, vel casu, vel pro libitu plus aliquid minusve facientibus.

Ne contrarii quidem cognitio penitûs negligenda est, cum alterius contrarii cognitio multum adiumenti secum adferat ad alterius naturam felicius introspiciendam.

Contrarium igitur veri ieiunii est primum et praecipue illa nimis studiosa et sollicita commodorum omnium et voluptatum huius vitae consectatio, quae ex securitate et neglectu irae Dei, ac poenarum et vitae huius cupiditate progreditur, vel (ut uno verbo dicamus) ex ipsa impoenitentia. De quo impoenitentiae effectu Christus Lucae 17. satis copiose disserit. Deinde etia omnia hypocritica ieiunia. Quorum, quoniam in enumeratione specierum mentionem fecimus, iam copiosiorem declarationem omittemus. Recte vero hypocriticis ieiuniis et adflictionibus addi possunt etiam Baalitici et Turcici cruciatus, qui semet vulneribus excarnificant, sicut et Papistarum Hispanicae flagellationes, quibus passionibus volunt Deum placare, et sua peccata expiare, cum maxima sacrificii Christi contumelia.

-- 1076 --

313 Operaeprecium tamen est cognoscere, quomodo ieiunia ex illa vera sua forma, quam adhuc tempore Apostolorum habuerunt, paulatim in hanc tantam hypocrisin et superstitionem, quae in Papatu diu summa fuit, degeneraverint. Breviter igitur, quantum fieri poterit, aliquid de hac quoque parte addamus.

Primum ieiunia aliquandiu in Ecclesia per Christi ascensionem in vero usu fuerunt, id est, eiusmodi fuerunt, cuiusmodi ieiunium iam antea descriptum est.

Paulatim deinde, cum et reliqua Christiana dogmata corrumperentur, totaque Religio ad externae cuiusdam disciplinae severitatem inclinaret, in coeperunt ieiunia tantum esse abstinentia, et pro bonis operibus, meritoriisque actionibus haberi. Aliquandiu tamen fuerunt plane libera Christianis, nullisque legibus ad ullas circumstantias alligata. Quod cum aliunde patet, tum ex capite 18. lib. 5. Ecclesiasticae historiae, ubi legitur Montanum etiam ideo haereseos notatum, quod ausus sit regulas quasdam ieiuniis praescribere. Vixit autem is Montanus anno post Christum 170.

Quanquam enim Telesphorus Papa, ut scribit Platina, iam antea, nempe anno 130. statuerat, ut Ecclesia ieiunaret septem hebdomadas ante Pascha: tamen, ut testatur Irenaeus, qui post Christi nativitatem circiter 200. annos vixit, nec Telesphorus non observantes Quadragesimam excommunicavit, neque alii eius successores. Imo vero ne ipsius quidem Irenaei tempore Quadragesima fuit necessarium ieiunium, sed ut ipse inquit, alius uno die, alius duobus, alius octo, alius 40. ante Pascha ieiunavit. Ac denique summam fuisse ieiunandi varietatem et libertatem suo tempore, restatur.

Invaluit tamen paulatim ieiunium Quadragesimale, usque ad tempus Ambrosii, qui circa 400 annum Christi floruit, ut plane pro necessario haberetur. Affirmat enim ipse Ambrosius in sermone Quadragesimae, reliqua ieiunia esse libera, hoc vero esse necessarium. Causa autem et occasio huius ieiunii fuit, quia Christus quoque 40 diebus ieiunaverat, quibus quadraginta diebus adiecta est heb domada una, propter passionem Christi. Priusquam autem quadragesima hunc numerum excresceret, ieiunabant alii unam, alii duas, alii tres dies ante Pascha, ut veluti compaterentur Christo, qui illis diebus fuit in afflictione.

Calixtus Papa, qui circa 220 annum vixit, statuit primo terin anno ieiunandum, quo maior esset proventus frumenti, vini, olei, ut veluti pro singulis his semel ieiunarent. Unde et hoc obiter dicere possumus, eos iam tunc temporis habuisse ieiunium, pro bono ac meritorio opere. Postea mutato consilio statuit quater ieiunandum esse, quod quatuor essent anni partes. Eadem opera mandasset duodecies ieiunari, cum sint duodecim menses, aut quinquagies, propter totidem hebdomadas.

Innocentius primus anno circiter 420. constituit die Sabbati ieiunandum esse. At sexta synodus hanc Romanam consuetudinem anathematizat. Diei Veneris ieiunium putant aliqui a Iudaeis ad Christianos pervenisse, quod illi sunt soliti etiam ante Christum die Lunae et Veneris ieiunare, sicut Pharisaeus Lucae 18 inquit: Ieiuno bis in hebdomada.

Ita partim legibus Pontificum, partim superstitione, partim etiam consuetudine ieiunia adeo invaluerunt in Papatu, ut sine eis Christiana religio subsistere non posse existimata sit.

Monachi porro, qui ut caeteris rebus omnibus volunt aliis Christianis sanctiores esse, ita et ieiunia absolutiora praestare conati sunt. Quare, cum intelligerent, olim in ieiunio saccum induere solitos ieiunantes, excogitarunt et ipsi quoddam vestimenti genus sacco non admodum dissimile, idque alicuius tetri tristisque coloris. Et quoniam antiquitus in magno moerore caput et barbam radebant, radunt igitur et ipsi caput. Item, quia olim, ut inquit Esaias, in ieiuniis in morem iunci caput incuruabant, ideo et ipsi incuruant ceruicem, et obstipo capite, veluti nummos quaerentes, incedunt. Item, quia olim in ieiunio etiam multum vigilabant, cum propter alias causas, tum etiam, quo sine intermissione Deum precarentur, ideo et monachi media nocte surgentes in suis templis boant.

His igitur omnibus observatis, putant se solos esse, qui perpetuo rite ieiunent, perpetuo pro suis et aliorum peccatis, veluti redemptores quidam humani generis, lugeant, et sint perpetuo poenitentes.

Illud autem est commune omnibus ieiunii cuiusdam indicium in Papatu, quod dicentes mea maxima culpa, tundant pectus, et etiam faciem aliquando. Sic enim Iudaei in magno animi moerore facere solebant, ut et de Publicano Lucae 18 legimus.

Atque haec de ieiunio dicere volui, ut aliquanto appositius ac verius totam rei huius naturam explicarem. Nam Papistae, quia certis diebus semel tantum in die epulantur, et a carnibus abstinent, nos verô tales observationes negligimus: putant se solos religiosos esse, nos vero penitus profanos et impios. Ad haec occurrunt non paucae phrases in Bibliis de ieiunio, eiusque contrario, quae nondum satis a quoquam explicatae sunt. Spero igitur ex hac nostra disputatione et Papistis vere responderi posse, et locutiones illas Scripturae, nonnihil obscuras illustrari.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.