Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

DE VARIA BONORUM OPERUM in sacris Literis praedicatione.

Superius in capite de Praedicatione poenitentiae, breviter indicavi, varie urgeri et flagitari bona opera: quae res latissime patet, et ad vindicandam Christi gratiam contra Pharisaicum fermentum plurimum facit. Quare prolixius nunc de ea re disseram. Facta autem utriusque capitis collatione, utraque admonitio fiet magis dilucida, tum illa quomodo poenitentia, tum etiam haec quam varie bona opera praedicentur.

Innumera sunt igitur Scripturae loca varie vehementerque urgentia et celebrantia bona opera, quibus simplices ac imperiti ob inscitiam sacri sermonis decipiuntur, ut cogantur aliquid eis in nostra salute peragenda tribuere, et non soli gratiae innitantur. Huc accedunt Pharisaei seu iustitiarii et operarii, qui talia dicta importunissime contra gratuitam iustificationem urgent, sicut et olim Pharisaei contra Christum et Apostolos factitarunt. Quare videndum est diligenter, quo fine, ratione aut sensu a Spiritu Dei in unoquoque loco opera praedicentur. Ac in primis observandum est diligenter discrimen inter testimonia

-- 1077 --

314 agentia de causis iustificationis, et de qualitatibus personarum, iustificatarum, ac denique de clementi compensatione afflictionum: ut veram genuinamque Dei sententiam aut mentem in talibus dictis nobis propositam percipiamus, ne a Christo ad Moysen, ab Evangelio ad legem, a gratuita iustitia Dei ad nostram, et denique a merito ac obedientia satisfactioneque Christi ad nostra opera meritaque impie simul ac perniciose deficiamus, atque ita ex Christianis revera Pharisaei aut potius Ethnici fiamus.

1 Bona igitur opera varie in sacris Literis praedicantur et flagitantur, ac ob varios fines urgentur. Qui diligentissime in suis locis investigandi et observandi sunt. Alias enim, idque admodum crebro, urgentur, ut arguatur homo, quod nec faciat, nec sit idoneus ut faciat vere bona opera, ut qui sit intus in corde longe corruptissimus, idque inde ex utero matris: et tales sunt legis poenitentiaeque praedicationes.

Est vero sacris in Literis praedicatio legis aut poenitentiae, de qua tam multa dicuntur, ea expositio aut concio legis, quae licet verbis primaque facie videatur monstrare possibilem verae iustitiae vitaeque per bona opera acquisitionem, et ad eam invitare: tamen revera proprie ac finali sua intentione id agit, ut perfectissimam, et homini prorsus impossibilem obedientiae et ipsius etiam cordis essentiaeque puritatem iustitiamque exigendo, tandem adducat eum in desperationem de se suisque viribus et omni operaria iustitia: atque ita eum a se ad quaerendam aliam doctrinam, iustitiam et salutem, salvatoremque ableget. Atque haec est duplex Moysis facies, tecta et revelata, ut in velamine Moysis prolixius dictum est: ut, Hoc fac, et vives: Si vis in vitam ingredi, serva mandata: Dilige Deum ex toto corde, tota anima, et omnibus viribus tuis, et proximum tuum, sicut teipsum: Qui fecerit ea, vivet in eis.

2 Alias celebratio bonorum operum describit Synechdochice veram ac Evangelicam pietatem ac fidem in corde hominis latentem: quia ea ex hisce externis et conspicuis indiciis ceu arbos ex foliis ac fructibus facilime ac certissime cognoscitur, ut cum in extremo iudicio filius Dei iudicaturus dicitur secundum haec aut illa opera, Matth. 25. Ex magna dilectione peccatricis veram eius fidem, conversionem et remissionem peccatorum aut iustificationem probat Christus, Luc. 7. Contrarium vero ex inofficiositate Pharisaei. Sic contra per convivari, vendere, emere, nubere, aedificare, in epulone. ante diluvium et extremum iudicium, impium et securum cor depingitur. Tales igitur conciones sunt quasi quaedam Evangelii praedicationes, ac ab externis effectibus aut fructibus veram cordis conversionem et pietatem indicant, fidemque exigunt. Sic describitur vera ac interna conversio Ninivitarum per ieiunium et sordidum vestitum: item publicani in templo contritio et fides per tusionem pectoris, et demissionem oculorum, et quod a longe steterit. In talibus vero praedicationibus operum, aut internae pietatis fideique per externa opera descriptionibus, alias alia bona opera aut externa indicia nominantur. Quod ipsum perspicue indicat, non esse eas ad verbum accipiendas: ut Matth. 25, nulla plane fit operum primae tabulae, nulla fidei, nulla accepti aut repudiati Meschiae eiusque meritorum mentio. Num ergo nulla eorum ratio habebitur in extrema die? Manifesta itaque Synecdoche est, qua per externas quasdam notas vera animi pietas et fides, impietasque indicantur, per quam homines salventur. Eodem spectat et illud, Propter Abraham aut David, 2 Reg. 8. id est, propter promissiones illis datas. Item, Quia hoc fecisti, ideo augebo tuum semen et benedicam, Gen. 22. Atqui iam antea haec omnia certissime ac immote ex mera gratia promiserat, igitur non propter hoc, id est, opera.

3 Alias urgentur bona opera excitandae externae disciplinae gratia in non renatis: ut cum crebro externa praemia tali obedientiae promittuntur, Honora patrem et matrem, ut sis longaevus super terram: cuiusmodi sententiis sunt Proverbia Salomonis plena.

4 Alias celebratur ac pingitur operum aut legis iustitia, ut inde cognoscamus, qualis sit Deus, quales nos olim fuerimus, aut postea in aeterna vita erimus: quales item iam simus, et qualem ac quam perfectam iustitiam Christus pro nobis legi ac iustitiae Dei dependere coactus sit.

5 Nonnunquam laudantur opera studio excitandi pios homines ad novam vitam, reprimendum regnum veteris Adami, et retinendam fidem, et non contristandum Spiritum sanctum: ubi si eis etiam vita aeterna aut caelestis felicitas promittitur, necesse est afferre interpretationem ex aliis locis Scripturae plene ac perspicue salutis nostrae rationem explicantibus, praesertim autem ubi bona opera prorsus a iustificatione excluduntur, solique merito Christi fide apprehenso tota nostri iustificatio ac salus adscribitur.

6 Alias Scriptura celebrat bona opera, ut hominem tanto magis excitet ad perpetuam petitionem remissionis peccatorum, ut qui liquido cernat ac experiatur, se non ferre eos fructus, nec praestare eam obedientiam patri caelesti, quam praestare deberet, quamque verbum Dei, Spiritus S. arguens, et conscientia ab eo perpetuo flagitent.

7 Alias Scriptura utitur legalibus verbis, cum revera Evangelicas conciones proponat. Ioan. 6, Operemini non pereuntem cibum, etc. id est fide vitam quaerite. Ibidem: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ipse. Hîc per opera fides proprie notatur. Isa. 4, Accepit duplicia de manu Domini pro omnibus peccatis suis: nec poenas, nec praemia, sed tantum gratuitam remissionem peccatorum indicat, qua maxime indigebant, utpote plurimis peccatis onustissimi. Sic vox Retributio, pro gratuita beneficentia valde crebro usurpatur: Quid reddam Domino pro omnibus retributionibus eius? id est, pro eius gratuitis beneficiis. Sic parabola Samaritani et viatoris saucii prima facie mera legis et operum concio esse videtur, cum sit revera Evangelica, ac a lege, bonis operibus, et sacrificiis peccatorum ad solum Christum deducat. Oritur enim ex quaestione de bonis operibus, et quis sit noster proximus, cui nos benefacere oporteat. Sed Christus mirabili artificio eo rem deducit, ut ostendat omnes homines horribiliter a latrone satana consauciatos ac spoliatos esse, nec vel a sacerdote, vel Levita eorumve legibus, sacrificiis, aut operibus salutem consequi posse, qui ad sua loca finesque transeant, peccatores in morbo iacentes relinquendo: sed a solo Samaritano, qui nos perditas oves in humeros suos tollat, ac in suum ovile reportet.

-- 1078 --

315 Vult enim ibi dicere Christus: Tu corruptissime homuncio putas te optimis viribus liberi arbitrii instructum esse, ac facilime omnem obedientiam Deo praestare posse, eaque ratione aeternam salutem consequi: tantumque illud unum tibi deesse reris, ut a me aut alio quopiam edoceare, quaenam sint praestantissima, Deoque acceptissima bona opera, quibus tu plenissime praestitis, mox iustus esse, ac aeterna vita dignus fieri queas. Verum longissime a vera via aberras. Si vis salvari, agnosce primum, te esse et omnibus bonis viribus spoliatum: deinde scito, te iis lethalibus vulneribus affectum, quorum vis sensusque temporariam simul et aeternam mortem tibi inferet. Agnosce quoque, te ex tam tristi statu ad vitam ac iustitiam nullis legibus, operibus aut sacrificiis perduci posse. Postremo scias, unum tantum Samaritanum esse illum, qui tui curam possit feliciter, et etiam velit suscipere. Illi soli te crede ac commenda, is te in verum hospitium ac vitam transferet: ille ille demum erit sanator, servator, iustitia ac vita tua. En tu ex me sciscitaris, quis sit tuus (ut ita dicam) passivus proximus, cui tu benefacere debeas ac velis. At ego contra tibi monstro illum unicum, verumque activum proximum, qui solus omnibus largissi me benefacere, eosque beare queat, et cupidissime velit. Sic quoque concio Christi Matth. 5 videtur mera legalis esse, et sane est aliquo usque: sed revera id agit ibi Dominus, ut exigendo perfectissimam iustitiam obedientiae, et legis austeritatem severitatemque declarando homines faciat desperare de lege, eiusque iustitia ac salute: et monstret se esse illum verum legis impletorem, apud quem sit illa longe exuberantissima iustitia, ad salutem modis omnibus necessaria, quaerenda. Sic Luc. 7, in disputatione cum Pharisiaeo; operum iustitiam peccatrici detrahente, monstrat Christus esse et aliam iustitiam, in remissione peccatorum consistentem, qua sit illa illa peccatrix iam longe mundior ac iustior facta, quam ipsemet Pharisaeus de opinione iustitiae mirabiliter sibi placens et tumens, et miseram mulierculam contemnens ac damnans. Sic quoque tota ceremonialis lex, dum videtur peccatorem ad suas ceremonias et sacrificia; expiationis gratia invitare, ad ipsum Meschiam proprie (si modo recte intelligatur) eiusque unicum expiatorium sacrificium, cuius illa omnia erant typi ac picturae, ablegat. Sed de hoc genere locutionum et praedicationis operum infra aliquid dicetur plenius.

8 Alias quoque urgentur et flagitantur bona opera, teste Augustino, et reprehenditur vitiositas hominis: ut et sciamus quid a Deo, ut id in nobis operetur, petere debeamus, et ad petendam perpetuam Spiritus sancti gubernationem, opemque excitemur, continuis gemitibus ac suspiriis illud Augustini ingeminantes: Det Deus quod iubet, et iubeat quod velit: sicque virtus Dei perpetuo sit in nostra imbecillitate efficax, illustreturque et perficiatur.

9 Alias disserit Scriptura de bonis operibus aut cruce nostra, quae etiam inter bona opera computatur, consolationis nostrae gratia, non ut merita eorum iactet. Tali ratione novem illae beatitudines aut beatificationes, Matth. 5 proponuntur: ubi etiamsi in fine vocabulum Mercedis ponitur, tamen ea vox non necessario demonstrat, praecedere meritum, ut mox dicetur. Videndum ergo est, ut dixi, qua ratione in unoquoque loco opera urgeantur ac celebrentur, ne lex cum Evangelio commisceatur, et beneficium Christi obscuretur, et conscientiae in desperationem deducantur. Quare adhuc hîc quasdam regulas de praedicatione bonorum operum adiiciam.

10 Scriptura exigendo externa quaepiam ac crassa opera, simul etiam atque adeo in primis causam eorum, nempe perfecte sanum, obediensque cor exigit: exigendo externam lacerationem vestis, ante omnia cordis lacerationem flagitat. Simul vero et illud agit, ut monstret, quia homines crassa illa externa non praestent, nec praestare bene queant: intus esse vitium in ipso fonte obedientiae, corde aut rationali anima.

11 Aliquando tamen tales bonorum operum praedicationes aut exactiones, et malorum accusationes etiam altiûs ascendunt ad ipsum fontem mali, ostendendo disertis verbis ipsammet naturam vitiatam esse, et sanationem eius a medico praepotente quaerendam esse. Illustre huius rei exemplum est Deut. 15, ubi dicitur, quod cum Deus flagitasset obedientiam, populusque eam large promisisset: respondit Deus, Benefecerunt, quod obedientiam promiserunt: sed quis dabit, ut sit eis tale cor, ut me perpetuo timeant, et bene sit illis? Quo dicto Deus et Moyses ostendit, se quidem flagitare ab illis obedientiam: sed simul indicrae, eos non habere cor idoneum ad obediendum.

12 Non omnia opera semper in talibus praedicationibus inculcantur, sed alias alia, et quidem maxime communia, nota, aut eo tempore requisita, seu tunc grassantibus vitiis ac sceleribus contraria. Unde liquido innotescit Synecdoche, quod ibi non plene aut proprie vera iustitiae aut salutis ratio describatur: Sic Baptista militibus tantum prohibet rapacitatem, divitibus iniungit liberalitatem, et aliis alia: cum per illud maxime necessarium illis documentum etiam alia officia pietatis complectatur. Ineptissimus ergo, imo et impientissimus ille sit, qui tales Synecdochas ad verbum urgendo, singulis talibus operibus iustitiam ac vitam adscribere velit: sicut Papistae faciunt, qui ex talibus locutionibus innumeras vias ac media consequendi remissionem peccatorum et vitam aeternam commenti sunt, et etiam nunc Iesuitae docent. de qua re in capite de Synecdoche, et alibi disservi.

13 Sicut in omni temporaria aut corporali promissione et comminatione etiam aeternae aut spirituales continentur: ita etiam in omni praedicatione externae disciplinae aut exactione externorum bonorum operum, et in omni reprehensione externorum male factorum, etiam interna cordis puritas, totius hominis integritas ac iustitia exigitur, et contraria impuritas corruptioque vituperatur:

14 In omni tractatione operum secundae tabulae, ac omnino in novem posteriorum praeceptorum praedicatione, simul includitur prima tabula et primum praeceptum, ex quo alia omnia dependent, ac veluti ex suo vero fonte oriuntur et profluunt.

15 In omni petitione corporalium, includitur petitio spiritualium, et praesertim remissionis peccatorum, quae etiam in aliorum spiritualium petitione subintelligitur. Quid enim daret Deus boni, si non esset propitius ac favens?

-- 1079 --

316 16 Cum Deus bona opera remunerat, sua in nobis dona coronat, teste Augustino, aliisque patribus. Quod observandum est, ne quis nobis nostrisque meritis id impie adscribat, quod gratuitae Dei misericordiae proprium est.

17 Bona opera sequuntur iustificatum, non praecedunt iustificandum, inquit Augustinus, et Scriptura saepe idem docet. Quae sententia tollit non tantum meritum, sed et omnem praesentiam necessitatemque bonorum operum ad salutem.

18 Deus ut longe benignissimus pater, etiam minimas nostras opellas aut officiola habet acceptissima, et magnifice praedicat et ornat: sicut in hac vita videmus parentes magis laudare, si dilectissimus filiolus minimum lignunculum adignem afferat, quam si servus praegrandem fascem. Qua eius benignissima gratia ad iactationem nostrorum operum ac meritorum, et extenuationem gratiae ac meriti Christi nequaquam abuti deberemus, nisi longe ingratissimi filii esse ac videri volumus.

19 Bona opera, etiamsi perfectissima essent, atque adeo plena obedientia, nihil merentur, secundum Christi regulam: Cum omnia feceritis, dicite, Servi inutiles sumus: quae debuimus, fecimus: et secundum parabolam, quod herus non agit gratias servo vesperi ex agro reverso, iamque lasso et esurienti, si sibi coenam ministret.

20 Bona opera sunt flos caducus et pannus menstruatus, atque adeo scybala seu reiectamenta, teste Isaia et Paulo. quare nunc non bonum, sed malum praemium merentur. Quod igitur ea Deus celebrat aut remunerat, id ex mera gratia et merito Christi facit.

21 Bona opera adeo personam non iustificant aut mundant, ut ipsamet plane sint immunda, indigeantque mundatione et imputatione per vel ob Christi meritum aut obedientiam, ut pro mundis purisque habeantur et acceptentur. Quid ergo tam impudenter contra Christi meritum, eiusque gratuitam gratiam ac iustificationem peccatoris ostentantur et amplificantur?

22 Bona opera remunerat Deus, ut benignus pater officia filii haereditate: quae etiamsi ei proprie ratione (ut ita dicam) filiationis contingat, tamen simul abusive merces officiorum nominari interdum solet, sicut supra ostendi, vitam aeternam proprie ac per se esse dicique haereditatem, sed per accidens praemium.

23 Deus unievique praeter communem vocationem ac officium, etiam propriam ac privatam quandam functionem attribuit, in qua debet Deo servire, et sua quadam ratione in ea salvari, aut in ea legitime certando coronam consequi. Sic mulier servabitur per liberorum procreationem: sed adest correctio, quod ea salus ex fide contingat, ideo dicitur: Si permanserit in fide. Pietas habet promissionem praesentis et futurae vitae: Synecdocha est. Pietas enim ibi ad suum fontem aut radicem respicit, nempe fidem ac Christum.

24 Vera cordis contritio et fides saepe etiam per folia ac flores indicantur, nedum per fructus. Unde probatur Synecdoche, quam supra attigi. Quis enim tribueret iustitiam ac vitam illis externis gestibus ac speciei publicani in templo orantis, aut peccatricis pedes Domini abluentis, vel etiam aliis similibus, quae in aliorum descriptionibus reperiuntur?

25 Nisi quis sciat duas esse plane diversas doctrinas in sacris Literis, nempe legem et Evangelion, et hanc esse interpretem, moderatricem et correctricem illius, nunquam perveniet ad veritatis agnitionem. Legens enim passim in scriptura duplicia et quasi contradictoria dicta, quorum altera totam iustitiam ac salutem ad sola opera, altera vero ad solum Christum et misericordiam Dei trahunt: iudicabit illa esse quoquo modo ac quasi violenter in unum sensum cogenda et redigenda, ut sit summa Christianae doctrinae, quod partim per opera, partim per gratiam aut Christum salvemur. quae est Papistarum sententia, et fermae omnium haereticorum. Sed sciat Lector, Mosen ipsum ablegare auditores ad alium quendam meliorem prophetam aut praeceptorem, qui sit modis omnibus audiendus. Discrimen ergo legis et Evangelii, vera et omnibus modis necessaria clavis Scripturae est. Agnoscamus igitur legalem morem in praedicatione bonorum operum.

26 Nisi quis duas facies Moysis agnoscat, non perveniet usque ad veritatem. Haerebit enim perpetuo in velo praetenso faciei Mosis, ac sic putabit, deierabitque illam ipsam esse veram ac nativam eius faciem, et primum ac maxime obvium sensum verborum legis putabit esse eius intimum, verum ac finalem scopum aut sententiam: sicque in putamine haerens, et illud rodens, nunquam omnino ad salutarem nucleum penetrabit.

27 Correlativa, necessarioque coniungenda, sunt, idoneus auditor et utilis doctrina. Alterutro deficiente, alterum ociosum, ac plane inutile est. Quare Moyses ostendens extremam corruptionem auditoris in eius intimis viribus, simul necessario fatetur, eum per suam doctrinam non posse iustificari, ac salvari. Monstrat autem talem hominis corruptionem docendo primum lapsum, imaginem Adami, quae loco imaginis Dei successerit. cap. 5, tetra facinora Caini, primi mundi et Chami mox ante et post diluvium, testando cor ipsum esse corruptum, Gen. 6 et 8, aliisque modis ac rationibus, de quibus alias dictum est. Quare simul etiam inutilitatem ac impossibilitatem iustitiae suae doctrinae fatetur, auditoremque desperabundum a se ad alium doctorem, praeceptorem aut medicum, qui ipsum cor sanare, aut potius refingere queat, ablegat. Omnis docens impossibilia, omnisque magister monstrans extremam ineptitudinem auditoris, adducit eum in desperationem, et a sua arte scholaque ad aliam eum ablegat. Quod et Moyses facit. Agnoscatur igitur haec Moysis consuetudo.

28 Nisi cognoscas, quomodo lex sit paedagogus ad Christum, tanquam unicum suum finem, ad quem nos, impossibilia exigendo, et sub peccatum concludendo, ac de sua iustitia ac vita desperare faciendo, ablegat, nunquam ad veritatis cognitionem pervenies. observanda ergo haec legis natura est.

29 Scriptura aliter docet bona opera, quam Philosophi, Pharisaei et Papistae: quod valde observandum est. Ea enim plerunque exaggerat Legis severitatem, et maximam quandam perfectionem iniustitia operum flagitat: contra autem vires hominis nobilissimas valde extenuat, atque adeo ut

-- 1080 --

317 perversissimas et corruptissimas prorsus damnat. At Pharisaei, Papistae ac Philosophi, ignorantes tum iustitiam ac iudicium Dei, tum et hominis extremam corruptionem, extenuant severitatem Legis aut normae, mediocrem quandam disciplinam flagitando, acpro vera virtute et iustitia amplexando: Matth. 5. Et contra vires aut liberum arbitrium homins valde exaggerant, tanquam prorsus idoneas ad praestandam veram Deoque acceptam iustitiam. Sic enim putant se posse auditorem excitare ad obedientiam Legis, ac honestatem praestandam, quam unam nonnihil intelligunt admiranturque negligentes exactissimum Dei iudicium, et perfectissimam illam gratuitamque Christi iustitiam.

30 Scriptura praedicans opera, et dicens, Deus dabit unicuique secundum opera sua, et similia dicta legis, nequaquam tollit Correctionem Evangelii. Clamante igitur Lege, Deus dabit unicuique secundum opera sua: mox accurrit Evangelium, et contra excipit protestaturque, inquiens, Vera quidem dicis Lex, salva tamen mea correctione ac exceptione. Nam si mala opera seu peccata ob Christum, secundum meam doctrinam, gratis condonata fuerint, nemo certe propter ea damnabitur: contra de bonis, licet ea sint indicia ac notae quaedam salvandorum, nemo tamen proprie propter illa, sed propter Christum tantum salvabitur.

31 Accedit talibus bonorum operum encomiis et illa plane genuina conditio, glossa aut exceptio: Si bona opera essent perfectissima, plenissimamque iustitiam Legi dependerent, tum vero remuneraretur ea Deus, ut in Scriptura promittitur. Stulte ergo Pharisaei et operarii sibi aliisque praemium aeternae vitae promittunt, cum talem operum iustitiam nemo mortalium praestet. Utiliter ergo hîc adiiciemus quasdam salutares admonitiones de Papistarum delirationibus ac paralogismis in talibus bonorum operum praedicationibus, quibus suam Pharisaicam iustitiam contra gratuitam aut imputativam Christi tuentur ac ornant.

32 Crassa quaedam ratiocinatio, vel potius nefaria calumnia adversariorum gratiae Christi, semper in mundo maximo imperitorum scandalo erroreque iactata, et Evangelio Christi opposita est: quod cum bonis operibus negatum est meritum salutis, et insuper eorum tetra impuritas a doctoribus Evangelii commonstrata, mox illi ratiocinati sunt: Igitur peccabimus, faciemus mala ut veniant bona. Istud Evangelium dat licentiam pro libitu vivendi, et omnem honestatem abolet, etc. ut olim etiam Apostolo a pseudoapostolis obiectum est. Respondeo: Indicantur alioquin satis multae et graves causae, cur bona opera sint facienda, nec quia summa imperfectio nostrorum operum iustitiarumve verbo Dei monstratur, ideo ea prohibentur: non quia parvus filius familiâs, liber aut vernula non potest praestare viri robusti opera, hocque ei indicatur, ideo mox iubetur prorsus ociari, ac nihil penitus boni operari.

Si quis praepotens vir furem de patibulo liberaret, ac insuper eum sibi adoptaret, et haeredem omnium suorum bonorum gratis ac ex mera misericordia faceret: nequaquam diceret quisquam sanae mentis homo, inde sequi illum liberatum et adoptatum debere porro omnibus flagitiis incumbere: quin potius diceret, cavendum illi omni studio esse, ne in pristinam sortem recidat, et summa gratitudine suum liberatorem colendum: quanto magis id nos erga illum omnipotentem Deum ac patrem nostrum praestare convenit?

Quin potius sola Evangelii doctrina vera bona opera generat, non solum quia excitat ad gratitudinem, ut nolit amplius peccare, quodque tantum vere contritis ac credentibus salutem pollicetur, quae non possunt esse in eo, qui sciens et volens peccatis indulget: sed etiam quia per eam acquiritur Spiritus sanctus, novum mundumque cor, renovatio et perpetuum regimen Dei. Unde vere spiritualia, et cordis, non tantum externa manuum bona opera proficiscuntur. Consimilis est illa Papistarum calumnia: Vos dicitis, divam Virginem et sanctos non esse invocandos ac colendos: igitur blasphematis eos, quod nequaquam sequitur. Non ideo, quia nego, nobilem, baronem, comitem aut principem loco regis colendum: ideo eum contemno, aut sua dignitate privo.

33 Ratiocinantur porro Papistae pro suis operibus valde inepte, etiam hoc modo: Saepe in sacris Literis post bona opera reperiuntur posita Dei dona, igitur propter illa opera nobis donantur: ut post calamitosam vitam Lazari sequitur felicitas aeterna, igitur propter illam salvatus est. contra autem post Divitis splendidam ac lautam vitam sequitur damnatio, igitur propter illam damnatus est. Quare non sponte debemus nos in omnes calamitates praecipitare, et omnia commoda fugere. Talia innumera exempla ac dicta in Sacris reperiuntur, unde isti ita ruditer aut etiam violenter suorum operum merita dignitatemque extruere conantur. Ut est etiam illud Isaiae: Desinite malefacere, et discite benefacere. Post quod dictum mox sequitur promissio mundationis a peccatis. Respondeo: Est quidem valde usitata, sed nimium rustica fallacia in ratiocinando, quod dicunt: Hoc sequitur aut secutum est post illud, igitur propter illud. Igitur hoc est causa, illud effectus. ut clamitant nunc Papistae, et olim gentiles. Ex quo istud Evangelio per orbem terrarum divulgatum et sparsum est, innumera mala sunt exorta, bella, fames, pestes, etc. Igitur Deus punit mundum propter istam religionem, eamque istis poenis damnat. Verum nihil est tali ratiocinatione ineptius, et magis propalam falsum. Varia enim prorsus est connexio rerum. Praeterea saepe etiam, ubi nulla omnino est coniunctio inter ipsas res, tamen talis aliquis ordo aut series rerum in sermone reperitur: ut in capite de Causis dixi. Iudaei olim contra Ieremiam ratiocinabantur et vociferabantur: Ex quo desiimus offerre reginae caeli, hae calamitates nos obruerunt: igitur propter intermissum illum sacrosanctum cultum punimur. Contra vero clamabat Ieremias: Imo ob illam ipsam idololatriam nunc punimini. Verûm huius imposturae explicatio ex mox sequentibus clarius habebitur.

34 Illa est crassior et palpabilior impostura, quando reperiuntur adversarii in sacris Literis aliqua opera cum aliquibus bonis donis aut beneficiis Dei quoquo modo cohaerere, mox certo concludunt, opera mereri nobis illa bona: ut legentes: Remittite, et remittetur vobis: et, Nisi remiseritis, non remittetur: mox clamant condonationem iniuriae erga proximum adeo esse gratam et acceptam Deo, ut propter

-- 1081 --

318 illam nobis Deus nostra peccata remittat. Sic cum legunt illas novem beatitudines Matthaei quinto, quibus Christus suos varie afflictos consolatur, mox indubitanter statuunt, illas miserias piorum vere mereri illa sequentia bona, et proprie propter illa ipsa nobis ea Deum, veluti praemia quaedam exhibere. Porro quia varia opera cum Dei beneficiis connexa reperiuntur, et non in omnibus descriptionibus eadem aut omnia simul: ideo etiam plurima media ac vias esse consequendae salutis aeternae somniarunt, et etiam nunc contendunt. Iesuitas (ut superius indicavi) in suo Catechismo non puduit ponere sex expiationes peccatorum, nempe hasce: Sacramentum poenitentiae aut absolutionum sacerdotis, eleemosynam, condonationem offensae, correctionem fratris, abundantiam charitatis, et magnam contritionem. Praeter hosce sex dicunt etiam multos alios modos autuias esse expiandi peccata: inter quas rationes nusquam ponunt, quôd solus Christi sanguis nos mundet ab omnibus peccatis. Quid autem hoc aliud est, quam totum Christum cum sua passione sepelire. Ubi manebit doctrina de unico agno Dei, peccata mundi tollente? ubi de unico expiatorio sacrificio? ubi quod non sit aliud nomen sub caelo datum, per quod nos oporteat mundari et salvari? Et similia innumera dicta, quibus omnes Prophetae, patriarchae et Apostoli testimonium perhibent. Hic foedissimus et pestilentissimus error tantum ex inscitia sacri sermonis oritur.

35 Verum in multis Scripturae locis ideô tales res coniunguntur, quia primum per illa opera describitur vera poenitentia aut conversio: postea promittitur conversis reconciliatio cum Deo, non propter illud eorum opus, sed propter Christum. de qua tota expiationis ratione alia plenioraque Scripturae loca consulenda sunt. Talis praedicatio poenitentiae est illa Isa. 1, de qua prius dixi: Desinite malefacere, etc. Si fuerint peccata vestra veluti coccinum, tanquam nix candescent.

39 Aliquando tantum consolatio afflictionibus proponitur, ut in illis beatitudinibus Matth. 5. Sic per factam aut non factam condonationem, erga proximum indicatur vera conversio ac fides, aut etiam perseveratio in ea: aut contra. Non tamen clare dicitur, illam ipsam condonationem offensae, esse veram ac propriam causam condonationis divinae. Verum de varia praedicatione bonorum operum, vide supra. Vide etiam de tota hac materia Synecdochicam praedicationem poenitentiae.

37 Quaedam etiam falso inter bona opera numerantur, et alioqui multa dicta Scripturae cum detrimento gloriae Christi a gratia ad legem et bona opera trahuntur: cum illa gratuitam gratiam, non bona opera, multoque minus nostra merita celebrent. Nam bona opera, sunt proprie nostrae quaedam qualitates et actiones externae, aut etiam internae, quas Deo veluti Eucharistica quaedam sacrificia studio obediendi ei, et eum glorificandi offerimus: fides autem aliaeque virtutes et tota renovatio, cum primum a Deo donantur, non sunt nostrae actiones aut oblationes erga Deum: sed pura ac mera Dei dona, et ineffabilia ipsius beneficia erga nos. Sicut nec sors data ministro ad foenerandum, eius bonum opus erga mercatorem dici potest: verum cum haec bona ac dona Dei retinemus, et recte exercemus, tunc demum possunt aliquatenus etiam nostra bona opera nominari.

Recte etiam dicitur, Fides non iustificat, quatenus est bonum opus: sed quatenus Christum apprehendit: seu, ut clarius dicamus, non suae essentiae praestantia, sed ingenti thesauro precario acquisito, nempe merito Christi, quod nobis a Deo per promissionem oblatum ipsa sola accipit.

Preces quatenus sunt supplex mendicatio remissionis peccatorum, nequaquam sunt proprie bonum opus: aliud est, de gratiarum actione loqui. Quis egenus hîc in terris ausit suam mendicationem stipis apud divitem, dicere esse suum bonum opus erga divitem? Impie igitur fecerunt Papistae, quod vim huius mendicationis non intelligentes, inter bona opera eam numerarunt: quin et numerum globulis consignarunt, ut scilicet scirent isti belli sanctuli, quantum istarum preciosissimarum mercium Deo dederint: eoque rectius iustam mercedem, aut remunerationem exigere ab illo possent.

Sic et spes vicinum quid fidei, et valde mendicum est. Alienis enim tantum bonis famelica inhiat, non nostra Deo offert.

Vocem Thamim in Sacris verterunt alas perfectum, alias immaculatum. Beati immaculati, accipitur a multis de summa quadam virtutum aut bonorum operum perfectione, aut carentia prorsus omnis maculae vel reprehensionis, cum proprie significet integrum aut sincerum: id est, vere conversum, aut post contritionem vera fide confugientem ad Christum.

Sic charitas dicitur vinculum perfectionis, Coloss. 3. Unde Papistarum nimia charitatis praedicatio oritur, tanquam demum ea iustificet, ac perfectum reddat hominem, cum proprie sit eo loci in originali sermone vinculum integritatis: id est, Charitas non facile sinit fieri distractionem inter coniunctos aut colligatos ea, ut cum doctores Ecclesiae sese invicem diligant. Expendatur Metaphora Vinculi, et Hebraismus Integritatis.

Sic Custodire sermonem Psal. 119, et Iohan. 14, ac saepe alias non significat praestare perfectam obedientiam: sed veram doctrinam ac religionem amplecti, et vera fide Deo adhaerere. Sic Christus dicit Iohan. 17, Apostolos sermonem Dei servasse: qui tamen saepe peccarunt. Est igitur magis Evangelicum dictum, quam ad bonorum operum meritum pertinens.

Mandare et mandatum saepe significat promissionem, ut Psal. 133, ibi Dominus mandavit benedictionem: id est, promisit, atque adeo dedit largitus ve est. Non ergo semper verbum legale, sed saepe etiam Evangelicum est.

Humilitas nonnunquam pro vilitate aut abiecta sorte, quin et pro afflictione et calamitoso statu ponitur: ut in Cantico divae Virginis, Respexit ad humilitatem ancillae suae. Ubi diva Virgo, non aliquam suam modestiam aut ex imiam virtutem praedicat: sed Dei eximiam beneficentiam, qui se in hoc mundo abiectam et despectam respexerit. Sic vox Mansuetus aut mitis, plerunque in Hebraeo significat afflictum.

Lucae 18, de publicano orante legitur: Dico vobis, descendit iste in domum iustificatus, magisque ille:

-- 1082 --

319 quia, quicumque se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliat, exaltabitur. Hîc operarii Papistae putant publicanum merito suae humilitatis iustificatum, et trahunt hoc dictum ad iustitiam operum, cum sit proprie doctrina gratiae: quod ille miserrimus deploratissimusque peccator, agnoscens sua gravissima peccata, ac de omnibus suis operibus, meritis ac iustitiis desperans, aeternamque damnationem sibi iustissime imminere cernens, ac ad misericordiam Dei per Christum confugiens, vere iustificetur, quantumvis longe indignissimus: cum interim alter operarius aut iustitiarius operibus meritis abundans a Deo negligatur et pereat. Significat igitur hîc humilitas non preciosas aliquas virtutes, quibus publicanus sit iustificatus: sed esurientem, ac sitientem laborantem ac oneratum peccatis ad Christum confugere, ut ab eo reficiatur. Non ergo legale, aut (ut ita loquar) operarium dictum est: sed Evangeium, et Evangelica gratia aut fidei iustitia, non operum ibi describitur.

Talia sunt plane in numera Scripturae dicta ac sententiae, quae cum prima specie videantur imperitis legalia esse, operumque iustitiam praedicare: revera tamen Evangelica sunt, gratiamque Christi praedicant, et imputativam seu gratuitam Christi iustitiam offerunt.

38 Semper quaerunt adversarii ac seductores sibimet et aliis scandala, errandi occasiones, colligentes passim ex Scriptura dicta quaedam, in quibus nostris aliquibus operibus aut factis, divina beneficia iustitiae, remissionis peccatorum et salutis aeternae tribui videntur.

Respondeo, Dixi alibi et etiam paulo ante de vocibus ac phrasibus quae in specie legales aut operariae esse videntur, cum revera sunt Evangelicae aut gratiae, praedicantes gratuita beneficia Christi, unici servatoris et expiatoris nostri. Verum autem sane est, sicut et in proprio cap. notavi, quod aliquando, sicut et in aliis materiis, ita et in hac bonorum operum diserte ac expresse tribuantur actiones aut effectus causis minus propriis aut principalibus accidentariis, atque adeo quoquo modo ad eam rem pertinentibus: ut, Christiani iudicabunt et condemnabunt mundum, quod proprie revera soli Christo convenit: piis autem aliqua impropria aut accidentaria ratione tribuitur. Tali Hebraismo videtur Deus Gen. 1 iubere terram producere arbores, et aquam pisces: cum proprie ipse sit, qui ex aqua et terra omnia quae vult, producat. Sic Deus Moysen iubet mare rubrum in duas partes scindere, cum ille nihil plus posset, quam sola virga aquam verberare. Deus igitur improprie illud ingens miraculum divisi maris adscribit illi pene ludicro operi Mosis. Sic Act. 22 Ananias dicit ad Paulum, Saul frater ablue peccata tua: id est, assentiare et patiare, ut ea Deus per baptismum ob sanguinem filii sui abluat. Sic illud Danielis accipiendum est, ubi pii doctores vocantur iustificatores, cum solius Dei ac filii eius sit iustificare peccatores. Sic Paulus semet patrem ac praeceptorem vocat Corinthiorum, cum proprie unus sit pater noster in caelis. In hoc sensu accipiendum est, quod Christus dicit, Apostolos maiora facturos ipso: id est, se per illos, eorumque ministerium: quia Christi efficacia post passionem primum sese liberius et gloriosius exeruit, totum mundum subiugando, et nunc Antichristum expugnando. 1. Timoth. 1 Paulus duas causas commemorat, cur sit veniam consecutus persecutionis: quia insciens fecerit, et quo esset aliis exemplum misericordiae Dei: cum vera causa eius reconciliationis sit proprie solius Christi meritum. Quae natura Hebraismorum ac sermonis sacrarum Literarum diligenter observanda est, ne cum alibi, tum praesertim in iustificationis dogmate avero aberremus, dum bonis operibus saepe nimios quosdam effectus aut laudes, atque adeo etiam ipsam salutem adscribi audimus. Sic age adhuc plura huius idiotismi exempla adscribamus. Christus narrat Matth. 25, se in extrema die alios damnaturum, alios iustificaturum, ac quasi causas quasdam sui iudicii ex bonis aut malis eorum operibus commemoraturum. Ubi Synecdochice fructibus iustificationis ac verae pietatis tribuuntur ea quae proprie sunt causae, fides et meritum filii Dei, suo nos sanguine dealbantis, et in filios ac haeredes Dei cooptantis. Sic et Isa. 27 dicitur, Idcirco per hoc expiabitur iniquitas Iacob, et haec est omnis utilitas auferendi peccata eius, cum ponet lapides altaris, sicut calcis, etc. Omissionem aut abolitionem idololatriae facit causam expiationis peccatorum, quae soli merito Christi proprie convenit. Eodem modo et cap 43 dicit Deus, se daturum Aegyptios, Aethiopiam, et Sabeam in expiationem pro populo suo. Item, se traditurum populos pro anima Israelitarum, quasi illorum gentilium exitium sit satisfacturum pro peccatis et poena Israelitarum: cum tantum id velit dicere, se suis Israelitis benigne propter ipsorum Meschiam parsurum, iram autem suam et poenas in gentiles incredulos effusurum.

Sic et Abrahamus Diviti respondens, causam damnationis ipsius videtur affirmare, esse eius temporariam felicitatem: et contra, salutis Lazari ipsius aerumnas: cum per illas lauticias ac delicias tantum impoenitentia Divitis: et contra, per crucem vera adoptio Lazari, aut genuina filiorum Dei nota indicetur. Hac ratione quoque pauperes dicuntur accipere suos benefactores in aeterna tabernacula, cum hoc opus sit solius patris propter meritum filii. Sic Psalmus dicit, Ira viri confitebitur tibi, seu celebrabit te: pro, erit qualiscunque occasio tuae laudis. Ita igitur de qualicunque occasione hîc et saepe alias pronunciatur, ac si esset vera et primaria alicuius rei effectusve causa. Hoc quoque modo Christus dicitur esse positus in ruinam multorum, cum proprie ad vitam sit mundo a patre donatus. Et eius Evangelion ac ministri dicuntur esse odor mortis, item proiicere ignem ac gladium in terras, seu causam esse omnium dissidiorum, sicut ipsemet Dominus fatetur, inquiens: Non veni mittere pacem, sed gladium ac ignem. Veni namque separare, etc. Sic fides, verbum ac sacramenta dicuntur salvare nos: et credentes dicuntur etiam montes transferre, cum talia solus Deus faciat, fide tamen apprehensus et exoratus. Psalmo 119, Iudicia tua adiuvabunt me: id est, Tu ipse per et secundum verbum tuum. 1. Corinth. 7, Quid scis mulier, si servabis virum: id est, praebebis aliquam occasionem tanto bono, dum eum tum honesta vita, tum et piis colloquiis ad veram religionem pertrahis. Sic lex operatur iram non proprie ac per se, sed tantum per accidens. Ex hisce et aliis innumeris Scripturae exemplis liquido patet, saepissime aliquid nimiae laudis bonis operibus hominibusque adscribi, quod eis nequaquam convenit, nec adscribendum est, si exacte, vere ac proprie loquendum est.

-- 1083 --

320 Solet vero id praesertim fieri, cum Deus aliquid cum suis dilectis filiis agit, quibus saepe liberalissime suas laudes ac titulos communicat: ut cum Moysen Deum Pharaonis facit, seque etiam Israelitarum iudicio subiicit: in quibus rationibus ac locutionibus iterum atque iterum homini videndum est, ne insolescens faciat sicut rex Assyrius, ut securis aut baculus glorietur contra iactantem aut agitantem se. Non inde nostra aliqua eximia merita aut dignitas, sed ineffabilis bonitas ac misericordia Dei agnoscenda est. Verum de hoc latissime patente Hebraismo, ac Scripturae consuetudine, supra prolixius disservi proprio Capite.

Compendio igitur praecedentia restringentes, in regulas aliquot distribuamus:

1 Regula generalissima et firmissima, omniumque Regularum in omnibus scientiis caput est: Petantur materiae ex suis sedibus, et non ex illis, ubi aliud agendo obiter attinguntur. Petantur ex locis et rebus plenissimis ac prolixis, et non ex illis, ubi paucissimis verbis brevissime attinguntur. Sic petatur descriptio iustificationis ex Rom. 3. 4 et 5. non ex dicto, Dele eleemosynis peccata tua: aut, Desinite malefacere, et discite benefacere: aut, Discede a malo, et fac bonum, ubi tantum obiter ista attinguntur.

2 Memorabilis est illa aurea regula Thomae super Iacobum: Quod res tunc et per ea fieri dicuntur, cum patefiunt, et per quae patefiunt. Sic igitur dictum Iacobi, Ex operibus iustificamur, exponit: id est, Ex operibus aut per opera cognoscitur, nos iam antea iustificatos esse. Sic idem exponit illud Petri, Facite vocationem vestram certam.

3 Saepe opera celebrantur, non quod actu adsint, sed potentia: quia arbor, de qua plantanda, ex mala in bonam mutanda, et ad bonam condenda agitur, suo tempore fructus bonos proferet. Huc referri posset Regula Rofensis, Fides foeta bonis operibus ante partum iustificat: tametsi eam non plane approbem.

4 Non raro instrumentis tribuitur, quod agentis est. Sic saepe dicitur, Fides tua te salvum fecit: cum id sola Dei misericordia ac omnipotentia fide apprehensa efficiat. Sic et aliis bonis operibus aliquando magni quidem effectus ac salus ipsa adscribividetur. Hoc ad illam amplissimam Regulam, quam supra proposui, referri potest: quod saepe effectus non veris, aut saltem non primariis causis tribuantur. quod ibi multis exemplis demonstravi.

5 Coniunctorum alterum alteri temere, ut effectus causae, humana ruditas imputat: ut, Remittite, et remittetur vobis. intelligit Dei remissionem, nostrae effectum esse. At Christus docet, Dei remissionem antecedere, et nostrae causam esse: ut ille remittens servo 10000 talenta, dicit debuisse illum tanto suo beneficio admonitum et promotum, porro conservo suo remittere centum illos denarios.

6 Tribuitur saepe salus bonis operibus, prorsus non addita ulla Evangelii exceptione, expositione aut correctione. Accipient vos pauperes beneficio affecti in aeterna tabernacula. Item illud: Esurivi, et dedisti cibum: sitivi, et dedisti potum. Quid igitur de illis fiet, qui vel ob pauperiem, vel ob seram conversionem, vel etiam ob immaturam aetatem nunquam cuiquam quicquam benefecerunt? Quis item erit usus passionis et meriti Christi? Num ille frustra mortuus est? Quare tales brevissimae legales locutiones ab Evangelio corriguntur et explicantur.

7 Sic confessio fit ad salutem. Num igitur qui nunquam confessi sunt (ut infantes, et sero conversi) peribunt? Num, si Petrus exiens ex aula pontificia, et flere incipiens ob abnegationem, subito interfectus, aut alioqui mortuus fuisset, desperare debuisset, tanquam non esset confessus? Sic Deus dabit unicuique secundum opera sua. Quid fiet igitur de peccatoribus? Quare Evangelium addit correctionem, inquiens: Ecce agnus Dei, qui tollit peccata mundi.

8 Aliae sententiae sunt aliis universaliores, minusque exceptionem aut correctionem admittunt. Verum est, proponi praemia temporaria et aeterna bonis operibus: et contra, malis aeternum exitium: sed tamen hoc non fit plane absolute, et sine omni exceptione. Nam et mala opera seu peccata ob Christum condonantur, ut non queant damnare: et bona iis quibus desunt, ex thesauro Christi per imputationem supplentur. In illo dicto Pauli: Corde creditur ad iustitiam, et ore fit confessio ad salutem: prius membrum est ita universale, ac immotam sententiam continet, ut nullam prorsus exceptionem aut correctionem admittat. Nam ita per fidem iustificamur, ut plane impossibile sit aliter aut sine ea iustificari quenquam, nec unquam quisquam sine ea sit iustificatus. Defectus aut carentia fidei in actu iustificationis salutis nulla prorsus correctione aut condonatione vel imputatione emendari sarciri ve potest. Est ergo illud membrum prorsus universale: at alterum posteriusque de confessione, non ita est generale, aut tam strictae necessitatis, quin misericordia Dei eam condonare, ac ex thesauro Christi per imputationem supplere possit. Innumeri enim infantes et alii sine confessione salvantur: ut dictum est.

9 Quidam conciliator lucis ac tenebrarum, nunc hac interpretatione Maiorismum excusare molitur, Bona opera sunt necessaria ad salutem: id est, sub poena amissionis aeternae salutis tenentur omnes bona opera facere, et mala vitare. Respondeo: Posterior sententia non aequivalet priori. Nam prior cum illis adiunctis sui authoris expositionibus, Impossibibile est quenquam sine bonis operibus servari. Nemo unquam sine bonis operibus est servatus: ita generalis ac late regnans est, ut nulla prorsus restrictione cohiberi aut corrigi queat: at haec posterior, Sub poena amissionis vitae aeternae tenentur omnes bene operari, et peccata vitare, legalis sententia est, et per Evangelion aut remissionem peccatorum corrigi restringique potest et debet. Nam summi deploratissimique peccatores, qui omnibus bonis operibus carent, et infinitis pessimis obruti sunt omni momento, quandocunque modo ingemuerint, plene perfecteque iustificabuntur et servabuntur.

10 Ex contrariis temere ratiocinatur humana imperitia in rebus divinis: Mala opera sunt perniciosa, et vera causa aeternae damnationis: igitur bonis operibus salvamur. Malis enim, et quidem perfectissime malis operibus abundamus: bona perfectissima nec sanctissimi quidem habent.

11 Sic saepissime ab adhortationibus, mandatis et promissionibus legalibus (ut sunt, Si vis in vitam ingredi, serva mandata: Qui fecerit ea, vivet in eis, et similibus) argumentatur nostra ratio, humana

-- 1084 --

321 consuetudine decepta, ad POSSE et ad effectum aut praxim, quasi et possit homo Dei legem praestare, et ita ac non aliter serventur homines. Stulte enim aut etiam tyrannice facit hic in terris, qui hortatur, promittit aut mandat aliquid subditis in rebus impossibilibus.

12 Saepe dicta Scripturae terrena beneficia vel clare vel obscurioribus verbis (quae aliquibus enim de vita aeterna videntur loqui) promittunt bonis operibus et operariis, quae nequaquam ad superius regnum transferenda sunt. Sic Achab 1, Reg. 21 placat Deum, ut differat terrenas poenas: sed non ut det sibi vitam aeternam.

13 Conciones aut laudationes promissionesque bonorum operum non sunt plane universales, omnique exceptione carentes, ut dictum est. Ut sententia, Qui fecerit ea, vivet in eis: non idem valet, quod Sola impletio legis servat, et impossibile est sine ea quenquam servari. Ore fit confessio ad salutem: ergo impossibile est quenquam servari, et nemo unquam servatus est sine confessione fidei. Quid enim de infantibus aut pueris vel sero conversis facies? Sit ergo talis Regula: Laudatio bonorum operum incitet omnes viventes ad recte agendum, non morientes, aut alio qui contritos ad desperandum. Bona opera prosunt habentibus, non incutiant desperationem non habentibus, quasi ea ita prorsus necessaria sint ad salutem, ut impossibile sit, sine eis quenquam servari, et nemo unquam sit sine eis servatus: et Maior perniciose errat et seducit in sua impia Postilla.

14 Duo sunt perfectionis aut iustitiae gradus: alter summus et absolutissimus, ac in hominum vitam non cadens, quem iudicium Dei ad iustificationem flagitat: Sancti estote, sicuti et ego sanctus sum: Dilige Deum semper extoto corde, tota anima, et omnibus viribus tuis. Alter est longe inferior, qui in rerum naturam cadit, vel salutem in sanctos Dei: secundum hunc dicitur David in toto corde servisse, et fuisse vir secundum cor Dei: sed interea cum hac veste nuptiali non debet ascendere in convivium aut iudicium Dei, verum dicere cum Paulo, Nihil sum mihi conscius, sed in hoc non sum iustificatus. Cavendum igitur est omnibus modis studioso veritatis, ne dicta de ista communi perfectione aut sanctitate ad illam divinam aut caelestem transferat. Sic et Philosophi duos perfectionis gradus fecerunt: ut Cicero in Officiis, Amicitia, et in oratione pro Murena ostendit.

15 Aliud est iudicium Dei, aliud hominum. Duplex est iustificatio, alia coram Deo, alia coram hominibus: quod est diligenter observandum. Ahrahamus coram hominibus ex operibus est iustificatus: at non coram Deo, sed tantum fide in Christum gratuitam remissionem aut imputationem ac contectionem peccatorum impetrante: Roman. 4. Cave ergo, ne humanam iustificationem in iudicium Dei afferas, neve ea Scripturae dicta, quae de hac humana iustificatione dicuntur, tu de illa summa ac divina intelligas. Et Aristoteles profitetur se de ea virtute et felicitate hominis scribere, quae hominibus contingere in hac vita possit: non de ea quae a Deo donetur. Illam priorem aut humanam iustitiam ac felicitatem docet Aristoteles virturibus comparari posse. Nam de summa iustitia ac felicitate clare pronunciat, verisimile esse eam divinitus donari, sed se de ea non loqui. At insulsi Sophistae eius doctrinam ad comparandam caelestem iustitiam ac felicitatem transtulerunt. O inscitiam ac furorem quavis talpa caeciorem.

16 Saepe Evangelicae promissiones legalibus formulis et verbis proponuntur. Isa. 1, Lavamini, et mundi estote. Hoc dictum videtur a nobis propriam mundiciem flagitare, cum revera aliena, aut Christi nobis offerat. Ideo Augustinus crebro inculcat, Deum mandando et flagitando docere, quid velit nos ab eo per Christum petere, et gratias accipere. Sic alias indicat, Convertimini ad me: alias dicit, conversurum nos esse ad se. Quare dicendo, Convertimini ad me, non nostras vires praedicat, quasi nos possimus nos ad eum convertere: sed nos aversos esse, et hoc conversionis beneficium ab se mendicare hortatur.

17 In doctrina de bonis operibus maximi errores inde hominibus oriuntur, quod ignorant quantam perfectionem iustitiae Deus, eiusque lex ab omnibus exigat. Putant enim eum contentum esse externa disciplina et qualicunque bona intentione. At Christus Matth. 5, illam Pharisaicam glossam aut nebulam potius obscurantem legem Dei abstergit, et ostendit multo abundantionem ac perfectiorem iustitiam a Deo flagitari, in qua etiam ipsum cor perfectissime Deo obediat.

18 Causa et illa erroris in hac materia est, quod ignorant summam corruptionem ac malitiam suae naturae, quae etiam in sanctis remanet magna ex parte. Putant igitur hominem, praesertim renatum, posse legi Dei plenissime satisfacere. At Paulus longe aliter docet, praesertim in Epistola ad Rom.

19 Denique et illa est gravissima errandi ac ruendi occasio, quod homines putant se aequo iure cum Deo esse, ac ex aequo cum eo contrahere, ut hic in terris alius mercator aut vicinus cum alio: et ignorant, se omnia quaecunque habent, possunt aut praestant, Deo prorsus debere: ita ut etiamsi omnia perfectissime facerent, tamen essent servi inutiles, nihilque prorsus mererentur, sicut Christus suos Apostolos sentire ac loqui docuit: Luc. 17.

20 Papistae volentes suis bonis operibus peccata sua expiare, prorsus perinde faciunt, ac si agricola deberet suo hero dietim de omnibus conductis bonis, fundis ac vinetis dependere urnam optimi vini, et modium puri tritici: nec tamen id longissimo tempore dependisset, quin potius contumeliosissime eum laesisset ac contempsisset: tandem aliquando velut poenitens herum adiret ac diceret, se in posterum velle se recte gerere, ac tum pro praeterito debito, tum et pro futuro quotidie unicam urnam diluti vini et impuri tritici afferret, qua sua persolutione ipse contentissimus esse debeat. Hoc modo prorsus operarii insaniunt ac furunt, volentes praeteriti temporis inobedientiam hypocritica quadam umbra obedientiae compensare, eademque simul etiam quotidianum pensum debiti obsequii iustitiaeque persalvere.

21 Lutherus piae memoriae prolixe in suo servo arbitrio demonstrat, a praecepto nequaquam sequi posse, aut adesse vires satisfaciendi praecepto. At Papisticis ac Iudaicis Pharisaeis nihil certius est, quam

-- 1085 --

322 quandoquidem Deus praecipit, ut ei perfectissime obediamus: et obedientibus iustitiam vitamque pollicetur, istam esse unicam salutis viam, nosque omnino posse legi Dei plene obedire. Verum Paulus et Augustinus docent, ideo Deum impossibilia flagitare, ut nos agnoscentes nostram iniustitiam et infirmitatem, ad Dei gratiam ac misericordiam in filio ipsius propositam confugiamus.

22 Scriptura plurimum utitur communis vitae phrasibus in omnibus materiis, adeo ut etiam Deo membra et plurimas hominum actiones adscribat. At humana vita legibus regitur, praecepta, obedientia, merces et praemia ubique inculcantur. Illi dicuntur in ista vita iusti et omnibus commodis digni, qui suis dominis, eorumque praeceptis recte obediunt. Non admodum curat, ac ferme etiam ignorat ista vita imputativam iustitiam, quae ex gratuito favore ac misericordia proficiscatur. Non possunt homines nullum vere iniustum facere iustum: Dei tantum hoc opus est. Hinc fit, ut plurimum utatur Scriptura humanis formulis operum obedientiae ac praemiorum, etiam cum Evangelicam iustitiam gratiamque praedicat.

23 Pleni sunt Prophetae politicis descriptionibus Meschiae, ac eius regni: quod nemo ignorat, qui vel a limine eos salutarit. Hinc fit, ut etiam gratuita eius iustitia beneficiaque saepe politicis verbis ac formulis describantur: ut, Faciet iudicium ac iustitiam: tuebitur ac fovebit bonos et obedientes, puniet rebelles, iustos sub eo florituros esse: cum tamen nemo sit sub hoc rege iustus ac bonus, nisi quem ipse solus iustum bonumque effecit. Isa. 26, politice depingitur Ecclesia per civitatem munitam, et dicitur, quod intrabit in eam gens iusta: cum non foris, sed intus primum fiamus iusti. Qui igitur tales descriptiones Meschiae et eius regni legit et audit, venire regem iustum (ut inquit Zacharias et Isaias,) mox incidit in eam opinionem, ut putet iustum tantum propter iustos, et non propter peccatores venire. Imperiti igitur istis politicis phrasibus a gratia ad opera traducuntur.

24 Plurimas locutiones a ceremoniis Leviticis ad Christi expiationem peccatorum ttansferri passim in Scriptura, notissimum est. Sic Psalmo quinquagesim oprimo dicitur: Asperges me Domine hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Ubi sine dubio non de hyssopi aspersione, sed de mundatione per sanguinem aut passionem Christi agitur. Sic Paulus dicit, Pascha nostrum immolatum esse: et Apocalypsis, piorum vestimenta esse lota. Sicut autem a lege ceremoniali multae locutiones sumuntur ad Christi sacrificium expiationemque: ita etiam a lege morali multae transferuntur ad iustificationem gratiae. ut cum Christus Iohann. sexto dicit, Hoc est opus Dei, ut agnoscatis eum, quem misit IESUM, etc. Isaiae quadragesimo: Accepit duplicia pro omnibus peccatis suis, etc. quasi remissio sit veluti praemium quoddam pro peccatorum merito. Videndum igitur valde est studioso veritatis, ne cum sacrificium expiationemque Christi ceremonialibus phrasibus, aut gratuitam iustificationem legalibus tecta legunt, illa dicta inepte de ipsis ceremonialibus expiationibus aut legis operibus accipiant.

25 Facere legem, facere voluntatem patris, saepe tantum de bono conatu, ac studio obediendi accipi: non autem de perfectissima legis obedientia, qua coram Deo iustificemur ac salvemur, abunde. superius ostendi in verbo Facere. Quare videndum est, ne cum quoquo modo piorum studium pie vivendi celebrari audimus, nos id mox de iustitia operum meritoque aeternae salutis accipiamus.

25 Valde usitate accipitur per Metonymiam causa pro suo effectu, vocabula culpe pro vocabulis poenae, et vocabula meriti, aut operum, aut iustitiae pro suis praemiis: quinetiam simpliciter malum culpae pro malo poenae, et bonum meriti aut iustitiae pro bono praemii, etiamsi nec illud malum, nec hoc bonum alicui contingat ob aliquam praecedentem vel culpam vel meritum: ut Apocalyp. 14, Opera morientium sequentur illos: id est, praemia aut poenae operum. Ephes. 6, Quod quis fecerit, reportabit sive bonum, sive malum: id est, praemia factorum. Sic Iud. 9, Violentia 70 filiorum Gedeon veniet super Abimelech: id est, poena violentiae. Sic Propheta dicit, Peccata nostra sicut venti dissipaverunt nos: id est, poenae peccatorum. Sic sanguines saepissime pro poenis ob effusum sanguinem ponuntur: ut, Sanguis eius super nos et super filios nostros: id est, poene pro effuso sanguine. Sic verbum נקה naka, innocens fuit, saepissime pro impunito ponitur. Sic iustitia saepissime pro aliquo bono praemii aut commodi ponitur: ut Psal. 4, Cum clamavero, exaudi me Deus iustitiae meae: id est, liberator meus, qui mihi benefacis, ut sequitur. Sic Isa. 54. bis ponitur iustitia pro bono aut commodo. In iustitia praeparaberis, et longe eris a calumnia, nec illam timebis, sicut nec pavorem, etc. ubi iustitia benignitatem aut beneficium denotat. Sic mox Deus promittens piis liberationem ab omnibus malis, tandem concludit ac inquit: Haec est haereditas servorum Domini, et iustitia eorum a me, dicit Dominus. Ubi manifeste iustitia significat tantum bonum aut commodum vitae, seu plane gratuitam liberationem. Hoc igitur sensu proculdubio saepe vocabula bonorum iuvantium celebrantur vocibus operum aut meritorum, quae cum de gratuitis Dei beneficiis dicantur, pharisaici homines ea de nostris iustitiis aut meritis intelligunt. Atque secundum hunc Hebraismum recte dicitur Danielis quarto, peccata redimi eleemosyna: id est, poenas mitigari aut etiam tolli, de quibus ibi agitur, non autem de ipsa proprie iustificatione aut remissione peccatorum. Sic facere iudicium ac iustitiam significat benefacere, aut bonum praestare hominibus.

27 Illa quoque observatio non parvi momenti esti quod non raro misericordiae alicuius dicuntur, non de eius (ut ita dicam) activis virtutibus aut operibus: sed de passivis beneficiis illi a Deo praestitis. Sic Salomon orat, 2 Paral. 6, Domine ne avertas faciem Messiae tui, memento misericordiarum David servi tui. Ubi non petit Salomon, ut Deus sit propitius Meschiae propter Davidis bona opera, sed propter gratuitas promissiones ex mera misericordia ipsi factas, quibus suam misericordiam Davidi et eius posteris obstrinxit. Sic Psal. 132 hanc locutionem exponit: Propter David servum tuum, ne avertas faciem Messiae tui. Iuravit Dominus Davidi veritatem, nec deflectet ab ea. ubi audis non propter propriam Davidis sanctitatem Deum esse propitium Meschiae, sed propter promissiones Davidi datas. Sic eadem locutio accipitur, Isaiae quinquagesimo quinto, Percutiam vobiscum foedus aeternum, misericordias

-- 1086 --

323 Davidis fideles: id est, certo praestabo promissiones de Meschia filio Davidis, ipsi datas aut factas. Sic saepe propter Abrahamum aut Isaacum dicit Deus se aliquid boni Iudaeis facturum, quod alibi exponit cum dicit, eum recordatum esse foederis, iuramenti ac promissionum patribus factarum. Sic Abrahamus dicitur pios molliter in sinu suo fovere, cum caelestis pater foveat ipsum Abrahamum et alios omnes pios. Sic Iudaei non intelligentes cur et qua ratione Abrahamus celebretur, de suo Abraham superbiebant, Ioan. 8, eiusque paternitatem iactabant. At Christus docet, etiam ipsum Abrahamum a se opem et salutem expectasse et accepisse.

28 Ut vero maxime multa magnaque beneficia ac praemia in hac et altera vita a Deo bonis operibus tribuantur, non tamen mox necesse est eis illam ipsam primariam iustificationem aut reconciliationem cum Deo tribui, quam Scriptura proprie soli Christo eiusque passioni adscribit. Dives est Deus, cui mille modi remunerendi etiam minima nostra pietatis opera in promptu sunt. Quin etiam remunerat nostras immundas iustitias non ob earum praestantiam, sed suam ingentem misericordiam. Quare furor ac plane extrema impietas est, Christum de sede propitiatorii deiicere, ut ibi nostra sordida opera, quae sunt ut pannus menstruatae immunda, collocemus.

29 Saepe celebratur dilectio Dei in piis, eique salus nostra tribuitur, id Pharisaici seductores mox nostrae dilectioni erga Deum tribuunt. At Ioannes eos redarguit dicens: In hoc est charitas, non quod nos dilexerimus Deum, sed quod ipse dilexerit nos, etc. Sic et Christus idem operariorum sophisma redarguit dicens, se prius elegisse ac dilexisse nos, non contra nos illum. Quam pertinaciter contendunt Pontificii, Paulum Rom. 5 de nostra dilectione erga Deum loqui, cum Paulus ibidem statim prolixissime se exponat, quod loquatur de dilectione Dei erga nos, qui pro nobis iniustis ac hostibus suis filium suum tradiderit. Sic monachi volunt divam Virginem in Cantico suam humilitatem suasque virtutes iactare, cum illa tantum gratuitam Dei misericordiam erga se agnoscat ac celebret.

30 Non raro fit, ut cum Scriptura simpliciter faciat dilectionem effectum remissionis peccatorum aut iustificationis: tamen seductores ordinem invertant, faciantque opera causas iustificationis. Quod oculenter cerni potest in loco Luc. 7, Nam dilexit multum: ubi manifestissime docet Christus, opera esse effectum, non causam remissionis: et tamen Papistica inscitia et malitia rem totam invertit. Sic 1. Ioan. 4, Per hoc expleta est charitas in nobis, cum fiduciam habemus in die iudicii. ubi apertissime Apostolus docet, charitatem esse effectum fiduciae gratuitae iustificationis ac salutis. At impia Papisticaque Postilla Maioris vult inde probare, fiduciam perfectae dilectionis necessario afferendam esse ad extremum iudicium, aut nos ibi damnandos esse. De quo impio errore et foeda praedicti loci corruptione dixi prolixius in Latina refutatione eius, et etiam in praecedente parte. Talia sunt plane innumera loca, ubi operarii prorsus invertunt dicta gratiae in sententiam operum ac meriti.

31 Nobile illud iustitiae vocabulum a Papistis tantum legaliter aut iuridice accipitur de qualitate suum cuique tribuente, et plurimum, atque adeo etiam ipsam salutem aeternam apud Deum merente, cum revera sit multipliciter Evangelicum. Nam iustitia illa primaria, per quam salvari dicimur, teste Paulo, est remissio peccatorum, Rom. 4: seu obedientia ac passio Christi, nobis per fidem imputata, Rom. 5. estque abolitio nostri debiti per solutionem obedientiae Christi nobis imputatae contingens.

Sic locutio, Iustitia Dei, qua salvamur, non significat legalem eius iustitiam, qua bonis bene, et malis male facit: sed qua gratis peccatores credentes, condonando eis peccata, servat, Rom. 1, 3, et alias saepissime vocatur eadem iustitia, donum Dei, ut Rom. 5 diserte: adeo est diversa a nostro merito.

Sic cum Zacharias cap. 9, et Matth. 21 de Christo dicit: Ecce rex tuus venit tibi iustus: non est intelligendum legaliter de severa eius iustitia, sed de gratis iustitiam donante aut vivificante. Eodem sensu dicitur Meschias venturus armatus iustitia, Is. 11 et 59, ac saepe alias.

Non raro quoque iustitia aliquorum simpliciter indicat beneficia, quae eis contingunt aut fiunt: ut Isa. 54. Haec est haereditas servorum Domini, et iustitia eorum a me, dicit Dominus. id est: Gratuita beneficia ac defensiones, quas prius indicaverat. Sic Is. 48. Erit iustitia tua sicut gurgites maris.

Iustitiam suam aliquando testatur David coram Deo, ut Psalm. 7, Iudica me Deus secundum iustitiam meam: et Psal. 18, Retribuet mihi Deus secundum iustitiam meam. Ubi non iactat David suam universalem iustitiam, quasi ubique fuerit sine crimine: sed tantum in illa causa regni cum Saule, propter quam eum ille persequebatur: seu ut Theologi dicunt, iustitiam causae, non personae suae celebrat. Iustificari cum revera significet gratis a suis peccatis absolvi, isti eo trahunt, quasi significet reipsa bonis qualitatibus iustum esse.

32 Sic verbum indicare et Iudicium, non raro significat gratuitam liberationem, ut in prima parte in hoc verbo ostendi: ut cum Davidi indicatur, quod Deus eum liberaverit, hoc verbo, Deust e iudicavit. Sic saepe, Iudica me Deus, iudicare pauperem et pupillum: id est, liberare, vindicare, tueri.

33 Eodem modo etiam vox Sanctus, non Papistice aut Ethnice accipitur, de eo qui prorsus inculpatus est: sed de eo qui sanguine Christi est sanctificatus aut iustificatus, seu cui Christus est factus sanctificatio et iustitia. Hoc modo saepe Paulus integrum coetum vocat, ut cum scribit Romanis, Corinthiis, Ephesiis. Philippensibus ac Colossensibus, quos omnes vocat sanctos. At Papistae legaliter hanc vocem intelligentes, tantum eos vocant sanctos, qui carent omni crimine, totam legem Dei implent, nec remissione peccatorum aut perpetua propitiatione Christi indigent. Qui in turba Pharisaeorum et Antichristi multi sunt, sed in Ecclesia nulli prorsus.

34 Quid vero possit esse aut etiam excogitari perversius, quam quod vocem Gratiae, quae adeô est aliena a nostris operibus ac meritis, ut eam Paulus Rom. 11 dicat pugnare cum nostris operibus, inquiens: Si ex operibus, iam non ex gratia, quia opera non essent opera: sin ex operibus, non ex gratia, quia gratia non esset gratia. Eam, inquam, vocem ac rem adeo prorsus Evangelicam, nihilominus Papistae ad infusas quasdam piorum qualitates, atque ita revera ad nostras virtutes ac bona opera ausi sunt transferre.

-- 1087 --

324 35 Sic etiam fides est revera nihil aliud, quam quaedam mendica manus, qua a Deo precario omnia bona praesertim vero gratuitam reconciliationem, impetramus, ut eius naturam plenius in libello de Fide, et alio de iustificatione exposui. Hanc ipsam mendicam manum, precario victum quaerentem, Sophistae ita suis qualitatibus formarunt et finxerunt, ut ex ea prorsus suam virtutem, opus ac meritum effecerint. Quae obsecro potest prodigiosior metamorphosis excogitari, quam ex gratuita gratia, saluteque nobis indignissimis solo merito Christi divinitus donata, nostrum opus meritumque efficere? Quid absurdius videri queat, quam si mendicus eleemosinam precario partam, contendat, se suo merito opereque acquisivisse? Sic adversarii multipliciter Evangelium in legem, gratiam in opera, et Christum in Moysen cum summa contumelia passionis filii Dei et infinitarum animarum interitu, transformarunt.

36 Contritionem sufficientem, dicunt Papistae, mereri remissionem peccatorum, cum ea nihil aliud sit quam agnitio sui morbi, miseriaeque extremae, quam omnes desperati habent. Idem etiam valet saepe vox Humilitas, praesertim Lucae 18. Non igitur significat haec vox simulatam quandam animi demissionem, qua tibi etiam eas dotes detrahas, quas habes, leviusque de te sentias, quam tuae virtutes mereantur. Sic cum dicit diva Virgo, Respexit humilitatem ancillae suae: isti putant, eam praedicare suam quandi eximiam virtutem, qua meruerit fieri mater Domini, cum ea Dei ingentem bonitatem celebret, qui suam vilitatem clementer respexerit.

37 Pertinet et hoc ed extenuationem gratiae, et virtutum ac meritorum humanorum amplificationem, quod quidam novi hominis praestantiam nimium exaggerant. Gravis enim plane error fuit apud Papistas de perfecta renascentia pii hominis, et quod reliquiae peccati in novo homine aut concupiscentia non sint vere peccatum, sed tantum quaedam poena peccati, et fomentum ad peccandum. Hunc errorem merito nostri doctores ac Ecclesiae oppugnarunt, monstraruntque dicta Prophetarum, quae splendidius de regno Christi in terris, deque piorum sanctimonia, iustitia ac perfectione loquuntur (ut cum vocantur sancti, gens iusta, filii Dei: et quod non docebit quisquam proximum, sed omnes erunt docti a Deo) esse intelligenda de imputativa iustitia, et porro alia de inchoata renovatione, de qua re etiam in Ratisponensi disputatione anno 1541, prolixius actum est.

Huius vero erroris reliquiae adhuc aliquae superesse nobis videntur, magis forte in verbis quam in re, ut quod in locis dicitur, peccati originalis formali: id est, reatum sublatum esse, materiale remanere. Quod intelligendum est non de quadam quasi habituali aut veluti inhaerente abolitione formalis aut reatus, quasi ita in baptismo reatus peccati sit sublatus, ut remanens peccatum non sit vere peccatum, non offendat Deum, non accersat nobis iram Dei, non sit perpetuo deprecandum per Christum: sed quod in baptismo nobis omnis praeteritus reatus est abolitus, quodque nobis ius ac promissio data ibi est, de quotidiana eius formalis aut reatus abolitione, dum quotidiana deprecatione petimus id nobis propter Christum condonari et aboleri, ac veluti ablui sanguine Christi. Iure igitur ac promissione de futuro, non actu ac opere ipso abolitum est, ut scilicet quoties petierimus, praeteriti temporis peccati reatus aboleatur. Tale quid est quod quaedam versio habet, Rom. 8, Nihil est damnabile, sicut et Germanica Dietenbergii, nichts verdamlich, in iis qui sunt in Christo Iesu, cum in Graeco κατάκριμα , damnatio aut condemnatio. Est enim adhuc praegrandis massa carnis ac veteris hominis in piis, de qua adeo graviter queritur Paul. Rom. 7, quae vere est damnabilis coram iudicio Dei, et omnes pios ira ac damnatione Dei onerat, eoque eos subinde eius condonationem per ac propter Christum flagitare oportet.

Tale quid est, quod quidam Lutheri piae memoriae illustria dicta de libertate piorum a lege non intelligentes perniciose pervertunt: ut cum ille interdum dicit, novum hominem esse liberum a lege, non esse sub lege, sed super legem, non debere ullo modo urgeri ac gravari a lege. Quod illi quasi habitualiter, seu (ut ita dicam) inhaerenter intelligunt, quasi ita semel sit liberatus ab ea perfecte, ut eam porro sentire nullo modo debeat.

Verum hîc duplex restrictio necessaria est: altera, quod solummodo ratione maledictionis ac benedictionis a lege simus liberati, ne ea nos vel damnet vel iustificet, vel ullo modo in iustificatione ac salute impedire queat: non quod ei non debeamus in posterum obedientiam, aut inde eam discere non oporteat. Secundo restringendum est ad ius ac promissionem, quod scilicet piis ac novo homini sit certa caelestis patris promissio, quod quoties pressi et accusati a lege (sicut illa indesinenter etiam sanctissimos urget exigendo perfectiss. obedientiam, et accusando, quod iam non praestent) per illud quotidianum, Remitte remitte, ad thronum gratiae confugerimus, certo simus ab accusatione ac damnatione legis liberandi. In applicatione ergo et actu subinde iteratae imputationis alienae persolutionis sumus liberi a legis exactione, non in perpetuo quodam habitu velut qualitate.

Qui vero talia Scripturae et Theologorum dicta intelligunt tum de perpetua quadam et habituali liberatione ab accusatione ac damnatione legis, tum etiam porro de cassato abolitoque omni dominio, iure institutioneque legis super novum hominem aut renatum: illi prorsus in Papisticum, aut etiam in multo crassiorem errorem recidunt. Sic perperam de perfecta novi hominis renascentia, et peccati originalis extinctione senserunt, praeter Papistas, etiam Osiander, Schuencfeldius, et Anabaptistae. Qui error quotidianum Christi beneficium, perpetuamque remissionem peccatorum tollit, et innumera alia incommoda gignit, praesertim quod putamus nos porro nostris operibus legi Dei satisfacere et iustificari posse. Quare Papistae dicunt, sanctos tantum de leviculis quibusdam peccatis dicere, Remitte remitte debita. Prudenter igitur sunt dicta Scripturae intelligenda, partim de imputativa iustitia, partim de inchoatis beneficiis, et simul de quotidiana applicatione: non de quadam semel peracta perfectione in omne futurum tempus duratura, tanquam si ita sit quasi quaedam prava qualitas abstersa a peccato, aut mala natura piorum, ut Deus ei plane non irascatur, nec lex eius illam accuset ultra. Qui etiam cum Psal. et Paulus dicit, iustitiam nostram esse peccatorum contectionem: non est intelligendum de quodam tegmine ita semel imposito, ut porro plane cerni nequeant, quae vel actualia subinde committimus, vel etiam originali

-- 1088 --

325 quod nobiscum circumferimus: sed de quotidiana condonatione, quoties per Christum ad thronum gratiae confugimus, ibique nobis mediatoris nostri persolutionem imputari et applicari flagitamus. Huc etiam pertinet gravissima illa quaestio, quomodo per fidem iustificemur, non scilicet ita, ut postquam semel promissionibus Dei assensi sumus, perpetuo porro in hac immunda vita pro iustis habeamur: sed tantum quatenus subinde hac mendica manu fidei una cum mediatore ad thronum gratiae patris confugimus, ibique precario aliena satisfactione a gravissimis criminibus reatuque absolvi iustificarique petimus.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.