Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

-- 1078 --

315 Vult enim ibi dicere Christus: Tu corruptissime homuncio putas te optimis viribus liberi arbitrii instructum esse, ac facilime omnem obedientiam Deo praestare posse, eaque ratione aeternam salutem consequi: tantumque illud unum tibi deesse reris, ut a me aut alio quopiam edoceare, quaenam sint praestantissima, Deoque acceptissima bona opera, quibus tu plenissime praestitis, mox iustus esse, ac aeterna vita dignus fieri queas. Verum longissime a vera via aberras. Si vis salvari, agnosce primum, te esse et omnibus bonis viribus spoliatum: deinde scito, te iis lethalibus vulneribus affectum, quorum vis sensusque temporariam simul et aeternam mortem tibi inferet. Agnosce quoque, te ex tam tristi statu ad vitam ac iustitiam nullis legibus, operibus aut sacrificiis perduci posse. Postremo scias, unum tantum Samaritanum esse illum, qui tui curam possit feliciter, et etiam velit suscipere. Illi soli te crede ac commenda, is te in verum hospitium ac vitam transferet: ille ille demum erit sanator, servator, iustitia ac vita tua. En tu ex me sciscitaris, quis sit tuus (ut ita dicam) passivus proximus, cui tu benefacere debeas ac velis. At ego contra tibi monstro illum unicum, verumque activum proximum, qui solus omnibus largissi me benefacere, eosque beare queat, et cupidissime velit. Sic quoque concio Christi Matth. 5 videtur mera legalis esse, et sane est aliquo usque: sed revera id agit ibi Dominus, ut exigendo perfectissimam iustitiam obedientiae, et legis austeritatem severitatemque declarando homines faciat desperare de lege, eiusque iustitia ac salute: et monstret se esse illum verum legis impletorem, apud quem sit illa longe exuberantissima iustitia, ad salutem modis omnibus necessaria, quaerenda. Sic Luc. 7, in disputatione cum Pharisiaeo; operum iustitiam peccatrici detrahente, monstrat Christus esse et aliam iustitiam, in remissione peccatorum consistentem, qua sit illa illa peccatrix iam longe mundior ac iustior facta, quam ipsemet Pharisaeus de opinione iustitiae mirabiliter sibi placens et tumens, et miseram mulierculam contemnens ac damnans. Sic quoque tota ceremonialis lex, dum videtur peccatorem ad suas ceremonias et sacrificia; expiationis gratia invitare, ad ipsum Meschiam proprie (si modo recte intelligatur) eiusque unicum expiatorium sacrificium, cuius illa omnia erant typi ac picturae, ablegat. Sed de hoc genere locutionum et praedicationis operum infra aliquid dicetur plenius.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.