Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

33 Ratiocinantur porro Papistae pro suis operibus valde inepte, etiam hoc modo: Saepe in sacris Literis post bona opera reperiuntur posita Dei dona, igitur propter illa opera nobis donantur: ut post calamitosam vitam Lazari sequitur felicitas aeterna, igitur propter illam salvatus est. contra autem post Divitis splendidam ac lautam vitam sequitur damnatio, igitur propter illam damnatus est. Quare non sponte debemus nos in omnes calamitates praecipitare, et omnia commoda fugere. Talia innumera exempla ac dicta in Sacris reperiuntur, unde isti ita ruditer aut etiam violenter suorum operum merita dignitatemque extruere conantur. Ut est etiam illud Isaiae: Desinite malefacere, et discite benefacere. Post quod dictum mox sequitur promissio mundationis a peccatis. Respondeo: Est quidem valde usitata, sed nimium rustica fallacia in ratiocinando, quod dicunt: Hoc sequitur aut secutum est post illud, igitur propter illud. Igitur hoc est causa, illud effectus. ut clamitant nunc Papistae, et olim gentiles. Ex quo istud Evangelio per orbem terrarum divulgatum et sparsum est, innumera mala sunt exorta, bella, fames, pestes, etc. Igitur Deus punit mundum propter istam religionem, eamque istis poenis damnat. Verum nihil est tali ratiocinatione ineptius, et magis propalam falsum. Varia enim prorsus est connexio rerum. Praeterea saepe etiam, ubi nulla omnino est coniunctio inter ipsas res, tamen talis aliquis ordo aut series rerum in sermone reperitur: ut in capite de Causis dixi. Iudaei olim contra Ieremiam ratiocinabantur et vociferabantur: Ex quo desiimus offerre reginae caeli, hae calamitates nos obruerunt: igitur propter intermissum illum sacrosanctum cultum punimur. Contra vero clamabat Ieremias: Imo ob illam ipsam idololatriam nunc punimini. Verûm huius imposturae explicatio ex mox sequentibus clarius habebitur.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.