Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

2 Alias celebratio bonorum operum describit Synechdochice veram ac Evangelicam pietatem ac fidem in corde hominis latentem: quia ea ex hisce externis et conspicuis indiciis ceu arbos ex foliis ac fructibus facilime ac certissime cognoscitur, ut cum in extremo iudicio filius Dei iudicaturus dicitur secundum haec aut illa opera, Matth. 25. Ex magna dilectione peccatricis veram eius fidem, conversionem et remissionem peccatorum aut iustificationem probat Christus, Luc. 7. Contrarium vero ex inofficiositate Pharisaei. Sic contra per convivari, vendere, emere, nubere, aedificare, in epulone. ante diluvium et extremum iudicium, impium et securum cor depingitur. Tales igitur conciones sunt quasi quaedam Evangelii praedicationes, ac ab externis effectibus aut fructibus veram cordis conversionem et pietatem indicant, fidemque exigunt. Sic describitur vera ac interna conversio Ninivitarum per ieiunium et sordidum vestitum: item publicani in templo contritio et fides per tusionem pectoris, et demissionem oculorum, et quod a longe steterit. In talibus vero praedicationibus operum, aut internae pietatis fideique per externa opera descriptionibus, alias alia bona opera aut externa indicia nominantur. Quod ipsum perspicue indicat, non esse eas ad verbum accipiendas: ut Matth. 25, nulla plane fit operum primae tabulae, nulla fidei, nulla accepti aut repudiati Meschiae eiusque meritorum mentio. Num ergo nulla eorum ratio habebitur in extrema die? Manifesta itaque Synecdoche est, qua per externas quasdam notas vera animi pietas et fides, impietasque indicantur, per quam homines salventur. Eodem spectat et illud, Propter Abraham aut David, 2 Reg. 8. id est, propter promissiones illis datas. Item, Quia hoc fecisti, ideo augebo tuum semen et benedicam, Gen. 22. Atqui iam antea haec omnia certissime ac immote ex mera gratia promiserat, igitur non propter hoc, id est, opera.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.