Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Respondeo, Dixi alibi et etiam paulo ante de vocibus ac phrasibus quae in specie legales aut operariae esse videntur, cum revera sunt Evangelicae aut gratiae, praedicantes gratuita beneficia Christi, unici servatoris et expiatoris nostri. Verum autem sane est, sicut et in proprio cap. notavi, quod aliquando, sicut et in aliis materiis, ita et in hac bonorum operum diserte ac expresse tribuantur actiones aut effectus causis minus propriis aut principalibus accidentariis, atque adeo quoquo modo ad eam rem pertinentibus: ut, Christiani iudicabunt et condemnabunt mundum, quod proprie revera soli Christo convenit: piis autem aliqua impropria aut accidentaria ratione tribuitur. Tali Hebraismo videtur Deus Gen. 1 iubere terram producere arbores, et aquam pisces: cum proprie ipse sit, qui ex aqua et terra omnia quae vult, producat. Sic Deus Moysen iubet mare rubrum in duas partes scindere, cum ille nihil plus posset, quam sola virga aquam verberare. Deus igitur improprie illud ingens miraculum divisi maris adscribit illi pene ludicro operi Mosis. Sic Act. 22 Ananias dicit ad Paulum, Saul frater ablue peccata tua: id est, assentiare et patiare, ut ea Deus per baptismum ob sanguinem filii sui abluat. Sic illud Danielis accipiendum est, ubi pii doctores vocantur iustificatores, cum solius Dei ac filii eius sit iustificare peccatores. Sic Paulus semet patrem ac praeceptorem vocat Corinthiorum, cum proprie unus sit pater noster in caelis. In hoc sensu accipiendum est, quod Christus dicit, Apostolos maiora facturos ipso: id est, se per illos, eorumque ministerium: quia Christi efficacia post passionem primum sese liberius et gloriosius exeruit, totum mundum subiugando, et nunc Antichristum expugnando. 1. Timoth. 1 Paulus duas causas commemorat, cur sit veniam consecutus persecutionis: quia insciens fecerit, et quo esset aliis exemplum misericordiae Dei: cum vera causa eius reconciliationis sit proprie solius Christi meritum. Quae natura Hebraismorum ac sermonis sacrarum Literarum diligenter observanda est, ne cum alibi, tum praesertim in iustificationis dogmate avero aberremus, dum bonis operibus saepe nimios quosdam effectus aut laudes, atque adeo etiam ipsam salutem adscribi audimus. Sic age adhuc plura huius idiotismi exempla adscribamus. Christus narrat Matth. 25, se in extrema die alios damnaturum, alios iustificaturum, ac quasi causas quasdam sui iudicii ex bonis aut malis eorum operibus commemoraturum. Ubi Synecdochice fructibus iustificationis ac verae pietatis tribuuntur ea quae proprie sunt causae, fides et meritum filii Dei, suo nos sanguine dealbantis, et in filios ac haeredes Dei cooptantis. Sic et Isa. 27 dicitur, Idcirco per hoc expiabitur iniquitas Iacob, et haec est omnis utilitas auferendi peccata eius, cum ponet lapides altaris, sicut calcis, etc. Omissionem aut abolitionem idololatriae facit causam expiationis peccatorum, quae soli merito Christi proprie convenit. Eodem modo et cap 43 dicit Deus, se daturum Aegyptios, Aethiopiam, et Sabeam in expiationem pro populo suo. Item, se traditurum populos pro anima Israelitarum, quasi illorum gentilium exitium sit satisfacturum pro peccatis et poena Israelitarum: cum tantum id velit dicere, se suis Israelitis benigne propter ipsorum Meschiam parsurum, iram autem suam et poenas in gentiles incredulos effusurum.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.