Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Sic et Abrahamus Diviti respondens, causam damnationis ipsius videtur affirmare, esse eius temporariam felicitatem: et contra, salutis Lazari ipsius aerumnas: cum per illas lauticias ac delicias tantum impoenitentia Divitis: et contra, per crucem vera adoptio Lazari, aut genuina filiorum Dei nota indicetur. Hac ratione quoque pauperes dicuntur accipere suos benefactores in aeterna tabernacula, cum hoc opus sit solius patris propter meritum filii. Sic Psalmus dicit, Ira viri confitebitur tibi, seu celebrabit te: pro, erit qualiscunque occasio tuae laudis. Ita igitur de qualicunque occasione hîc et saepe alias pronunciatur, ac si esset vera et primaria alicuius rei effectusve causa. Hoc quoque modo Christus dicitur esse positus in ruinam multorum, cum proprie ad vitam sit mundo a patre donatus. Et eius Evangelion ac ministri dicuntur esse odor mortis, item proiicere ignem ac gladium in terras, seu causam esse omnium dissidiorum, sicut ipsemet Dominus fatetur, inquiens: Non veni mittere pacem, sed gladium ac ignem. Veni namque separare, etc. Sic fides, verbum ac sacramenta dicuntur salvare nos: et credentes dicuntur etiam montes transferre, cum talia solus Deus faciat, fide tamen apprehensus et exoratus. Psalmo 119, Iudicia tua adiuvabunt me: id est, Tu ipse per et secundum verbum tuum. 1. Corinth. 7, Quid scis mulier, si servabis virum: id est, praebebis aliquam occasionem tanto bono, dum eum tum honesta vita, tum et piis colloquiis ad veram religionem pertrahis. Sic lex operatur iram non proprie ac per se, sed tantum per accidens. Ex hisce et aliis innumeris Scripturae exemplis liquido patet, saepissime aliquid nimiae laudis bonis operibus hominibusque adscribi, quod eis nequaquam convenit, nec adscribendum est, si exacte, vere ac proprie loquendum est.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.