Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
7 Alias Scriptura utitur legalibus verbis, cum revera Evangelicas conciones proponat. Ioan. 6, Operemini non pereuntem cibum, etc. id est fide vitam quaerite. Ibidem: Quid faciemus, ut operemur opera Dei? Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ipse. Hîc per opera fides proprie notatur. Isa. 4, Accepit duplicia de manu Domini pro omnibus peccatis suis: nec poenas, nec praemia, sed tantum gratuitam remissionem peccatorum indicat, qua maxime indigebant, utpote plurimis peccatis onustissimi. Sic vox Retributio, pro gratuita beneficentia valde crebro usurpatur: Quid reddam Domino pro omnibus retributionibus eius? id est, pro eius gratuitis beneficiis. Sic parabola Samaritani et viatoris saucii prima facie mera legis et operum concio esse videtur, cum sit revera Evangelica, ac a lege, bonis operibus, et sacrificiis peccatorum ad solum Christum deducat. Oritur enim ex quaestione de bonis operibus, et quis sit noster proximus, cui nos benefacere oporteat. Sed Christus mirabili artificio eo rem deducit, ut ostendat omnes homines horribiliter a latrone satana consauciatos ac spoliatos esse, nec vel a sacerdote, vel Levita eorumve legibus, sacrificiis, aut operibus salutem consequi posse, qui ad sua loca finesque transeant, peccatores in morbo iacentes relinquendo: sed a solo Samaritano, qui nos perditas oves in humeros suos tollat, ac in suum ovile reportet.
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
|