Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

Bona opera sequuntur iustificatum, non praecedunt iustificandum.

Non pertinent quidem propriissime haec Theologica sententia ad hoc nostrum institutum, sed veluti parergon quoddam aut etiam appendix praecedentibus, adiiciatur, cum rerum ipsarum sit maxima cognatio.

¶ Quod bona opera (sicut D. August. lib. de Fide et operibus pronunciat) sequantur demum iustificatum, non praecedant iustificandum: falsoque dicatur, quod fides nunquam sit sine bonis operibus, si de actu, non de potentia sola praesentiae eorum id dictum intelligas, praesertim in prima iustificatione, non ista quotidiana perpetuave peccatorum condonatione: ex sequentibus liquet.

1 Bona opera sunt fructus bonae arboris. Facite igitur prius arborem bonam, ut Christus toties praecipit: id est, iustificetur et renovetur prius homo, tum demum bonos, et Deo acceptos fructus proferet: quia spinae non ferunt uvas, nec tribuli ficus.

2 Quia Christus ita in suis concionibus semper disservit, ut primum contritionem, postea fidem, tertio iustificationem, quarto demum renovationem et bona opera: seu Vade, et noli amplius peccare, posuerit, suaque doctrina in homine effecerit. Servetur igitur, ut non confundatur ordo ab ipso commonstratus in tantis rebus.

3 Sic Baptista iam conversis et iustificatis fructus poenitentiae imperat. Sic et Paulus Ephes. 2 primum iustificationem per gratiam, deinde renovationem, aut condi ad bona opera docet. Primum ergo est fides, deinde iustificatio, tertio renovatio aut nova creatio vel creatura, quarto demum bona opera seu boni fructus sequuntur. Stulte ergo simul et impie faciet, qui ante renovationem aut creationem hominis ad bona opera, ea collocare volet.

4 Certum est, fidem praecedere remissionem debitorum: est enim instrumentum aut medium, quo peccator ad remissionem peccatorum pervenit, eamve apprehendit. At dilectio, teste Christo, est effectus condonati debiti, Lucae 7. Non praecedit ergo condonationem debiti, ut fides. Est ergo fides initio sine bonis operibus actu praesentibus.

5 Ex charitate Dei erga nos oritur nostra charitas erga ipsum, non contra, 1. Ioan. 4. Sensus autem charitatis et favoris Dei est tunc demum in corde nostro, cum iam iustificati fide pacem habemus, cumque etiam donati Spiritu S. agnoscimus Deum esse nobis patrem propitium, clamamusque Abba pater.

6 Filius Dei venit, ut peccatores salvos faciat, Deus iustificat impium, et non operantem: Rom. 3, 4, Ergo in iustificatione revera non tantum non cooperantur, sed ne adsunt quidem bona opera.

7 Renovatio sequitur iustificationem, quam praecedit fides. At renovatio omnesque virtutes tunc, cum primum donantur, non sunt nostra bona opera, sed Dei ingentia beneficia, quae nos Deo debitores constituunt, et obligant, sicut et ipsa Spiritus sancti donatio: sed hinc oriuntur demum boni fructus. Ipsae etiam virtutes tum demum sunt fiuntve nostra bona opera, cum eas veluti sortem quandam nobis divinitus, teste Christo, ad negotiandum concreditam fideliter exercemus.

8 Hoc sane modo necessario redibimus ad fidem formatam et ad opera congrui, item quod nemo servetur sine bonis operibus, ut Maior vociferatur. Sic enim argumentabitur Maiorista quispiam aut Papista: Tantum viva fides, et quatenus ea viva est, iustificat: sed viva fides nunquam est sine bonis operibus actu praesentibus: igitur fides quae habet, seu cum habet, aut quatenus habet bona opera, iustificat. Igitur nemo iustificatur sine bonis operibus, quae adsunt et adesse debent, si non ratione meriti, at certe ratione debiti ordinationis divinae. Igitur fide ornata aut formata bonis operibus iustificamur.

9 Quod autem quaeso discrimen est inter istas duas locutiones, fides habens bona opera, seu fides cum habet, aut quatenus habet bona opera, et fides formata bonis operibus? Quare tum magnum Interim, tum et parva, praesertim Iuterbacense diploma, omissa phrasi, Fides formata iustificat, contenta fuêre hac impostura: Fides quae habet, aut cum habet bona opera, iustificat.

10 Multo igitur melius sensit et locutus est de bonis operibus episcopus Rufensis contra Lutherum scribens, quam Maioristae nostri hoc tempore: cuius episcopi verba haec sunt: At Lutherus hîc dicet, quod fides, priusquam quicquam operetur, iustificet, ac propterea fidem absque operibus iustificare posse contendit. Et istud ego non inficior, nempe quod absque partu operum, hoc est, cum nondum peperit opera, iustificare quempiam potest: at iam parturit nihilominus, et est operibus gravida, nihil praeter partus tempus expectans: et quoniam potestate quadem intra se continet opera, quae nondum in lucem edita sunt. In margine sui libri ibidem Rofensis adscripsit notabile dictum, Fides operibus foeta ante partum iustificat. Hîc audimus Rofensem fateri, fidem in iustificatione non habere bona opera actu, sed tantum potentia: quia talis arbos sit, quae suo tempore bonos fructus ferat.

Melius nihilominus est Augustini dictum, quod simpliciter dicit: Bona opera sequuntur iustificatum, non praecedunt iustificandum. quo ostenditur, fidem iustificantem initio plane sine bonis operibus esse.

11 Tolerabilior est quidem locutio, Fides foeta bonis operibus, aut habens bona opera in potentia, iustificat, quam quod isti volunt eam semper inde ab initio habere actu ipso bona opera aut virtutes: sed tamen revera fides non est proxima causa aut mater bonorum operum, seu virtutum: verum hac demum ratione efficit illa, quod per fidem post iustificationem accipimus Spiritum sanctum, qui tum virtutes aut bonas qualitates in corde nostro generat aut plantat, nos renovans, et ad bona opera condens, quo ea

-- 1089 --

326 bona plantula faciat bonos fructus: tum etiam nos perpetuo regit et excitat vivos faciens, ducens in omnem veritatem, suggerens omnia pia ac salutaria consilia et cogitata, excitansque ad omne bonum. Atque ita reddit nos frugiferos aut operosos, nostraque membra interna et externa facit serva et organa iustitiae ac novae obedientiae.

Quare non recte dicitur, quod fides semper habeat actu ipso bona opera aut virtutes: non etiam, quod fides sit proxima causa et mater bonorum operum: sed est remotior eorum causa, ut modo dixi. Fides enim primum iustificat, postea apprehendit Spiritum sanctum, qui nos renovat et condit ad bona opera, seu efficit bonas arbores, unde tandem proveniant boni operum fructus.

Cavendum ergo est, ne currum ante equos, ut vulgo dici solet, seu effectum ante causam, et bonos fructus ante bonam arborem, et bona opera ante iustificationem ponamus: unde multiplices corruptelae articuli iustificationis ubertim scaturiunt, sicque paulatim in Papatum retrogradi redeamus.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.