Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous section

Next section

Admonitio de necessitate cognitionis variarum rerum, potissimum in communi vita existentium, tum omnibus gentibus communium, tum Israelitis propriarum, ad intellectum sermonis sacrarum Literarum.

Horatius praeclare praecipit, rerum cognitionem ante omnia necessariam esse ad rectam scriptionem: quia scribendi recte sapere sit principium et fons, et quod eum rem probe cognitam meditatamque habeat, non sint vel verba vel lucidus ordo destituturus. Quare iubet non tantum ipsum caput aut genus principalis materiae cognovisse, sed et aliarum rerum ac personarum, quarum qualiscunque mentio forte fieri in scriptione potest, naturam ac proprietates: pro exemplo proponit, quod oporteat nosse aetatum et conditionum, aut graduum hominum mores: quandoquidem alia sint natura ac ingenium, sermones et actiones puerorum, alia iuvenum, alia virorum, alia denique senum, aut etiam prorsus decrepitorum alia item ditium, felicium, ac potentium, alia afflictorum, pauperum, et tenuis sortis homuncionum.

Hoc idem recte praecipi potest, etiam iis qui bonos authores intelligere volunt: quia sermo eorum vel sumptus est ex diversissimis huius vitae rebus, vel ad eos quoquo modo alludit, vel denique subinde obiter saltem earum meminit: unde si quis eas prorsus nesciat, etiam ipsum sermonem non intelliget: ut si

-- 1091 --

328 quis rem nauticam prorsus ignorat, is non bene intelliget, quid sit ad clavum sedere, quid plenis velis ferri, quid sentina, malus aut fluctus, portus, variaque navigantium pericula, res, et naufragia: non scit quid sit anchora, aut sacra anchora, aut cur Hebr. 6 dicatur, Habemus spem veluti anchoram animae, tutam ac firmam. Contra etiam, si quis tantum in mari versatus est, nec unquam agriculturam aut rem pecuariam vidit, multas voces ac phrases inde sumptas prorsus non intelligit.

Plurima profecto in poetis, aliisque bonis authoribus, Graecis ac Latinis, multo rectius intelligent, qui in Italia versati sunt, quam qui nunquam illa loca adierunt, variasque ibi res ac mores viderunt. Quid sit vites maritare arboribus, non facile quis ex Germanicis vinetis intelliget. Quam multas voces ac phrases veterum nunc non satis intelligimus, ob solam ignorationem multarum vetustarum rerum ac morum, ad quas illae respiciunt aut alludunt, seu unde illae desumptae sunt.

Verum in hoc genere etiam illud observandum est, quod cum sacrae Literae sint mire studiosae brevitatis, ut in proprio Capite dixi, saepe unica voce rem quampiam attingendo, plurima indicare volunt, sicut ferme veteres in proverbiis ac symbolis factitarunt. Quare Scriptura unica voce indicata, vult ac veluti iubet totam eam rem evolvere, eiusque proprietates expendere, et prudenter, ac quatenus conveniunt, ad praesentem scopum accommodare: ut cum homo Christianus dicitur esse ovis, vel peregrinator, impius autem hoedus, et filius huius seculi: cum Meschias dicitur esse agnus Dei, aut cum avarorum rapacitas cum perdice confertur, seu cum doctores, sal, lux, fundamenta oeconomi et pastores nominantur. Alii scriptores plerunque plenius similitudines evolvunt, aut res quas attingunt, tractant.

Mira quoque est earundem rerum varietas in diversis regionibus: exemplo sit quod in Germania et pluribus aliis locis, quanto est solum lapidosius, tanto natura sua sterilius: at in mea patria contra est tanto foecundius ac pinguius.

Proinde videndum est lectori sacrarum Literarum, ut variarum prorsus reum, praesertim incommuni vita versantium aut exstientium, noticiam aliquam habeat. Quarum aliae sunt omnibus gentibus communes, seu etiam eadem ratione tractantur, aliae illi tantum genti ac loco specialiores, aut etiam plane propriae, aliisque ferme prorsus ignotae. De quarum aliquibus postea clarius dicetur.

Esset vero utile rudioribus, hîc tum res ipsas aliqua compendiaria explicatione proponere, tum etiam voces ac phrases inde deductas explicare. Sic enim omnia fierent eis notiora ac expeditiora: verum is labor nimis longam operam requireret: et tractantur ista passim a diligentioribus Commentatoribus. Quare tantum admoneo, ac veluti subindico, quomodo varie vocum significationes ac locutiones sacrarum Literarum, a diversis rebus oriantur.

Nec tamen hîc requiritur summa et exactissima quaedam cognitio, sed mediocris tantum, qualem ferme sola experientia, et aliquo usu rerum percipere possumus: cui tamen etiam librorum lectio, et expertorum hominum interrogatio accedere potest.

Verum hîc diligentissime illud periculum damnumque cavendum est, ne sicut ex externarum seu communium rerum noticia, ali quod adiumentum ad intelligendum sermonem sacrarum Literarum accipere possumus et debemus: sic etiam ipsas primarias res aut sententias, quas proprie ex sacris Literis discere deberemus (ut quid sit Deus, eiusque voluntas, quid et qualis sit homo, quid peccatum, quid iustitia aut iustificatio, fides, gratia, aut imputatio, sacrificium, sacerdotium, et peccatorum expiatio, qua ratione iustificemur aut salvemur, ac similia) aliunde discamus: easque cogitationes aut noticias in sacras Literas inferre, ipsasque ad eas accommodare, aut potius violenter contorquere conemur. Usitatissimum enim est, ut ex praeconceptis iam antea noticiis ea quae postea audimus aut legimus, iudicemus: sicut Tityrus dicit se, antequam vi disset Romam stulte cogitasse, eam esse similem Mantuae aut Veronae, sed postea deprehendisse eam tanto caeteris amplissimis civitatibus esse maiorem, quanto sint proceriores cupressi viburnis. Sic rustici omnia urbana secundum suas res ac noticias, cives contra examinare solent: sic Iurisp. Theologica ex iure, Theologi contra eorum quaestiones ex Theologia iudicare conantur.

Atque in hoc genere foedissime peccaverunt Sophistae, tametsi etiam ferme omnium temporum Theologi: qui cum initio ex erudita Grammatica, Dialectica et Rhetorica, reliquaque Philosophia, aliquam cognitionem naturae sermonis, rationis disserendi et rerum communium percipere debuissent, ut aliquid adiumenti ad intelligendum sermonem et cogitandum in hac professione haberent, ipsam vero rei aut materiae principalis totius Theologiae institutionem solum ex sacris Literis haurire: illi contra inversoque ordine, non ancillares aut adminiculares quasquam noticias facultatesque sed ipsam principalem rerum Theologicarum scientiam ex illis suis paedagogicis, humanisque scientiis hauserunt. Qua idea Theologiae, in suo cerebro iam praeformata, tantum ferme in eum usum sacras Literas cognoverunt, ut eis ad stabilienda illa sua Philosophotheologiae somnia abuterentur, et contra omnes tuerentur: sicque tum Theologiam tum et sacras Literas prorsus inverterunt, ac perverterunt.

Nam ex Philosophia didicerunt, hominem esse animal rationale, habere semina principiorum ad omnes scientias et virtutes, rationem quae recta sunt monstrare, et voluntatem eadem appetere, posse hominem illa rectitudine rationalis partis et institutione ac exercitio se ad omnes virtutes assuefacere, earumque sibi habitus comparare, per quas porro et iustus et beatus fiat. Hasce vanissimas persuasiones, ceu falsas quasdam stateras, pondera, mensuras, ac perpendicula seu κριτήρια et amusses cum semel ex Philosophia hausissent, penitusque cordi ac animo suo infixissent, necessario toti ad iustitiam legis inclinarunt, ac beneficia Christi et Evangelion de eis ignorarunt, contempserunt et corruperunt, dum id ad suas opiniones violenter attemperarunt. In hanc sententiam praeclare dicit proverbium, οὐ δόξα βιάζει τὴν ἀλήθειαν , opinio affert vim veritati.

Quare sicut omnium rerum cognitio ob prius indicatas causas, aliquo modo iuvat intellectionem sacrarum Literarum: ita contra omnibus modis agendum ac videndum est, ut res ipsas ac sententias Theologiae proprias, praecipuarumque rerum definitiones non ab extra in sacras Literas inferamus aut intrudamus:

-- 1092 --

329 sed inde potius summa diligentia et in timore Dei, collatisque Scripturae testimoniis hauriamus, easque utraque manu retineamus et sequamur.

Iam igitur ad institutum accedentes, monstremus, quomodo variarum rerum cognitio sermonem illustret: primum vero dicam de rebus, aut earum proprietatibus, quae omnibus regionibus ac gentibus communes sunt: deinde de illis quae peculiariores sunt Palaestinae soli.

Utile igitur esset omnium rerum naturam nosse, vel mediocri quadam noticia, praesertim autem hominis, eiusque virium vel physicarum, vel rationalium, vel etiam motuum et actionum ipsius. Quare omnium artium noticia tum logicarum, tum et naturalium, atque adeo etiam mechanicarum et rusticarum, prodest ad sacrarum Literarum cognitionem. Quin etiam communis sensus, quotidianaque experientia, tum malitiae, tum et virtutum recteque factorum, atque adeo quarumvis huius vitae actionum cognitio iuvare nos potest. Nam etiam hîc valet aliquo modo regula Aristotelis, quod si non doctrina ac professio ipsa Theologiae, at saltem sermo sacer est sumptus ex istis rebus, et saepe de illis agit: exemplis, quod dixi, illustrari potest.

Cognitio aut consideratio saltem caeli utilis est, ut motus solis ac lunae. Nam a sole sumuntur variae similitudines et metaphorae, ut a gloriosa eius specie dicitur 1 Cor. 15, Quod sicut sol fulget prae luna, et ea porro prae stellis: sic alii pii prae aliis sint in resurrectione fulsuri. Alias a strenuo eius cursu, et simul caeteras stellas excellente forma, ac etiam efficacia, sumitur descriptio Christi: ut Psal. 19, quod sicut ille strenue ac gloriose currat per totum caelum, ab uno horizonte in alium, omniaque suo calore calefaciat ac vegetet: sic et Christus gloriose in Ecclesia sua regnet, suaque operetur. Sic et Mal. 4, vocatur sol iustitiae. Alias per vivificam eius vim declarantur omnigena beneficia caelestis illius patris, ut quod dicitur Deus facere splendere solem suum super bonos et malos. A tristi specie eclipsis aut etiam rubedinis solis ac lunae, sumitur descriptio tristis status rerum: ut Isa. 13, Obtenebratus est sol in ortu suo, cum quidem vel maxime gratus, amoenus ac salutaris esse solet: et cap. 24, Erubescat luna, confundetur sol. Sic Ioel. 2 et 3. Sol et luna obtenebrati sunt. Idem valet, occidere solem in meridie, Amos 8, Mich. 3, Ier. 15.

A fervore solis sumitur metaphorica locutio, significans omnis generis molestias: Non uret te sol per diem, nec luna frigore afficiet per noctem. Psal. 121, Isa. 49, sol etiam dicitur dominari diei, et luna nocti: quia hisce temporibus eorum praecipuus usus est. Gen. 1, Psal. 136, Ieremiae 31. Sic ab aliis quoque proprietatibus solis ac lunae sumuntur aut Metaphorae aut similitudines in Sacris, aut certe fiunt aliquae allusiones ad eas, quas cognovisse vel vulgari tantum quadam noticia, ac expendisse omnino operaeprecium fuerit ad sacrarum Literarum intellectum.

Sic Christus de prognosticis futurarum tempestatum in sole ac toto caelo conspectis dicit, Iudaeos quidem faciem caeli considerare solere, et ex alio indicio alia divinare: at spiritualis caelorum regni iam ad eos venientis formam agnoscere nec posse, nec velle.

Meteororum quoque cognitionem vel vulgarem, vel etiam pleniorem pernosse utilissimum foret, ad sacrarum Literarum intellectum: ut sunt venti, nebulae, nubes, pluviae, ros, pruina, nix, grando, tonitrua, fulgura, fulmina. Innumerae enim locutiones hinc quoque petuntur, aut certe huc respiciunt: ut postea dicam, de Philistea, et eius caelo.

Cognoscere ac considerare naturam animalium, tum communium, tum etiam aliquorum variorum, utile est: ut hirundo et ciconia dicuntur nosse tempus suum, quo apparere incipiant, at homo ignorare tempus visitationis divinae.

Quin etiam asinus et bos dicitur agnoscere praesepe domini sui, et dominum suum. Hoc melius intelligitur ex Germanico more, quam ex multis aliis locis. Hîc enim cum vaccas et capras in civitatibus habeant, reverso ex pascuis toto grege, sponte sua quaeque suorum herorum domos, nemine monstrante, repetunt, etiam in frequentioribus et amplioribus civitatibus, ubi homines aliquando viarum labyrinthis decipiuntur: alibi id moris non est. Equus et mulus sunt ferociora iumenta, quare frenis et stimulis ea domari et regi necesse est, ut obediant hominibus: sic Deus quoque suos contemptores solet non raro tristi cruce, et etiam atrocioribus poenis frangere ac domare, ut tandem humiliati, discant iustificationes Dei. Psal. 33. Ovis sua multiplici utilitate, innocentia, patientia ac simplicitate, pios significat: sicut et columba. Contra capra, leo, et corui, lupi, vulpes, ursi ac pardi: gallinae quoque, et pullorum eius ac aliarum avium, ac nidorum ipsarum nonnunquam aliqua mentio fit. Nam Christus per gallinam, pullos benignissime foventem, suam ac caelestis patris infinitam misericordiam et beneficentiam erga genus humanum declarat. Quorum omnium et aliorum natura expensa, facit non raro sermonem dilucidiorem.

Multae voces ac locutiones a foro et politia sumptae sunt, aut eo alludunt, aut de eis rebus aliquid dicunt, quare tum morem forensem, politiarumque leges ac formas, tum et phrases vocesque earum nosse utile est: ut quomodo imperitus, praesertim reus, soleat ibi esse trepidus et consilii inops, quomodo contra accusator sit audax, vehemens, infestus ac crudelis, et etiam calumniator: quomodo advocati ac intercessores, suum clieotem instruant, animent et foveant ac tueantur: quomodo iudex malus, propter munus aut alioqui ob respectum personarum, affectusque, soleat debiliorum bonas causas pervertere, et contra amicis et potentibus in pessima causa favere: et vicissim quomodo iustus iudex citra affectus et prosopolepsiam, soleat iudicium ac iustitiam facere, insontes ac oppressos absolvere, liberare ab oppressoribus et calumniatoribus. Huc etiam faceret cognitio politiae, ut quam arcte vel rex subditis, vel illi vicissim ei obstricti sint, et quae nam officia sibimet invicem debeant. Ex harum enim rerum cognitione melius intelligi possent descriptiones Christi, tanquam advocati et intercessoris apud patrem, praeterea tanquam spiritualis regis Ecclesiae suae, item spiritus S. tanquam perpetui nostri advocati ac consolatoris piorum hîc in terris. Hinc quoque calumniatoris satanae, perpetuae accusationes, incredulorum damnatio, et credentium absolutio et iustificatio: item quam tristis res sit reatus, quam contrâ bona, remissio peccatorum aut criminis, plenius cognosceretur, et innumerae plane voces, locutiones dictaque ex foro

-- 1093 --

330 vel politia sumpta, aut eo quoquo modo respicientia, passim in sacris Literis melius intelligerentur.

Sic et agricultura, vinetorum cura, ac res vinaria, et etiam pecuaria, utcunque perspecta, multa reddet in sermone sacrarum Literarum illustriora: ut cum parabolae sumuntur a plantatione et cultura vinearum, Isaiae 5. et passim in Evangeliis, ac Psal. 80 et 129. Sic ex re pecuaria melius cognosci poterit, cur Christus se quidem pastorem, nos vero oves esse dicat: et quomodo oves vocem sui pastoris agnoscant, eumque sectentur, et alienum fugiant.

Res quoque oeconomica et etiam mercatura, non paucas tum voces, tum locutiones ac similitudines illustrabit. Illa insignis maximique usus vox Imputatio et imputare, potissimum ex mercatura venit et primum inde exponenda est, ut in Hebrais, abunde ostendi. Sic quaedam locutiones varium vestitum vel domesticum vel militarem respiciunt: quaedam voces ex conviviis ac symposiis, poculis et propinationibus sumptae sunt: quare illorum quasi fontium, unde primum ortae sunt, cognitio eas facit clariores et significantiores. In primis vero hominis (ut et prius dixi) cognitio, eiusque partium et virium internarum ac externarum, et praesertim motuum ac effectuum cum suis adiunctis est pernecessaria ad intelligendum sermonem sacrum. Hinc enim apparet, quomodo voces notantes vel potentias vel motus aliquos hominis, simul quoque iam praecedentia, iam sequentia denotent. Nolo hanc amplissimam materiam prolixius persequi tantum exempla quaedam proponam.

Ostendi in libello de Fide et priore parte huius Operis, saepissime omnia verba noticiae qualiscunque vel rationalis partis, vel etiam solius animalis aut sensuum, non tantum noticiam, sed etiam motus eam noticiam naturaliter sequi solitos denotare: ut, Cognoscere et videre, pro curare: credere, pro fidere: quia si cui promittenti opem credimus, mox etiam plerunque fidimus: audire, pro intelligere et obedire. Christus iustitia sui iustificabit multos, Isaiae 53. id est, vera fiducia, quia noticia boni nostri necessario parit aliquam fiduciam. Sic iudicare, pro sententiam ferre, et tum punire sontes, tum liberare insontes. Sic quoque monstravi, verba et nomina affectuum, amare, odisse ira, et alia, non raro etiam sequentes motus et actiones denotare: ut in Metonymia et praedictis vocabulis plenius ostensum est. Saepe etiam contra externi motus aut actiones hominis significant eius internos motus: ut, ridere aut flere, pro bene aut male habere: illuminare faciem, aut levare faciem ac caput, vel contra demittere itidem, pro laeticia aut tristicia animi ponitur: ut in ira invidiaque Caini et tristicia Annae describitur. Sic per laetari, exultare et gloriari in Domino, creberrime antecedentes motus, nempe agnitio et fiducia Domini, declarantur, aut certe simul comprehenduntur. Sic confiteri Domino, et celebrare eum, saepe indicat agnitionem beneficiorum eius, et gratitudinem pro illis. Osculari Meschiam, Psal. 2, significat agnoscere, accipere eum, ac ipsius veram religionem, et porro etiam beneficia percipere.

Manifestum ergo ex hisce exemplis est, maximam lucem sacro sermoni afferre, vel mediocrem noticiam saltem ex ipsa experientia ac quotidiano usu colloquioque hominum provenientem communium rerum totiusque naturae, praesertim vero eorum quae maxime nobis sunt obvia et quotidiana. Dixi vero haec tantum monitionis cuiusdam gratia, ut ostenderem hinc quoque necessario aliquod subsidium ad intelligendas sacras Literas petendum esse, cum hoc etiam medium aut organon plurimum ad illustrationem sacri sermonis facere possit: non ut ipsam tam variarum rerum scientiam hîc exponerem, quod esset prolixissimae operae, et tum ex continua rerum experientia, tum ex peritorum sermone, tum denique et ex variis scriptoribus haberi haud difficulter potest.

Quoniam vero de aliquibus rebus omnibus gentibus ac religionibus communibus brevissime, ac in genere tantum monui: dicam nunc de illis quae Palaestinae et Israelitis magis propria sunt, aliquanto plenius et magis per partes, etc. In omnibus igitur (ut dixi) gentibus ac linguis fit, ut tum sermo plurima sumat a natura et ingenio locorum et etiam hominum, dum vel Metaphoras ac similitudines inde petit, vel eo alludit: tum etiam loquentes inter loquendum ac disserendum de rebus quibuscunque, praesertim vero cum agitur de singulis individuis aut casibus, multam eorundem mentionem faciant: ut si quis illa ignoret, etiam ipsam scriptionem aut disceptationem de rebus minus exacte assequatur, vel saltem non ita illa adficiatur, ut fieri oportet in Sacrarum literarum lectione. Utile igitur fuerit ad sacrorum librorum intelligentiam, tum naturam, proprietates ac temperamentum soli et caeli Iudaicae regionis, tum situm eiusdem, tum denique et mores gentis illius penitus pernovisse.

Aer fuit in illis locis valde calidus, aut potius fervens, utpote valde meridionalibus. Notum enim est, quod quanto magis ad meridiem tendas, tanto sint omnia tum fervidiora, tum aridiora: et contrâ quanto magis ad Septentrionem, tanto magis omnia loca tum et humidiora.

Ad audendum porro illorum locorum calorem, et illud multum fecit, quod alicubi fuerunt multae arenae, et praesertim multa saxa, quae ita a sole inflammantur, ut veluti ardentes quidam carbones vicissim de se fervorem effundant. Auxit et illud calorem, quod in illis vallibus multa loca fuerunt valde aprica, ubi maior est solis vis: quod item loca fuerunt inaquosa, et rarae in aestate pluviae, vel potius nullae, ut postea dicetur, quibus homines et iumenta ac terra ipsa, restincto calore, recrearetur.

Adcrevit quoque molestia caloris ex eo, quod in ascendendo et descendendo motus fuit hominibus et iumentis difficilior. Denique habuerunt propriam quandam calamitatem ventorum orientalium ac meridionalium siccorum, et omnia adurentium, multo magis quam Boreas frigiditate sua solet in Italia, quae ipsa Boreae malitia Germanis minus noxia notaque est. sicut poeta inquit: Boreae penetrabile frigus adurit.

Ex hoc tanto aestu, sunt variae locutiones de nimio calore: ut sunt, Cum incalesceret dies: Per diem consumpsit me aestus: Gestavimus pondus et aestum diei: Meschias erit munimentum contra aestum: Exarui sicut ariditates aestivae.

Quoniam porro ibi tantus fuit aestus, inde secutum est, ut maxima fuerit utilitas, aut etiam necessitas refrigerii, sive ex umbra provenientes, sive ex nube, sive ex ventorum respiratione, sive ex aquis aut denique

-- 1094 --

331 pluviis, vel etiam rore, refrigerantibus eos. Hinc celebratur umbra arborum, tugurii, nubis, praesertim aestate, ac in primis rupium et petrarum: quae fuit tanto frigidior, tum quia validius solis radios arcuit, rum quia ad radicem petrae aut sub petra, est quasi quiddam subterraneum, etiam cum non sunt cavernae.

Hinc sunt tam variae phrases, ab umbra, aqua, refrigerante nube, et petris sumptae: quas ne longius enumerare necesse sit, unum locum Isaiae adscripsisse ex cap. 32 suffecerit. Et erit vir ille (Meschias) quasi latibulum a vento, et absconsio ab imbre, quasi rivuli aquarum in arido loco, et quasi umbra petrae in terra deserta. Hinc etiam celebratur desiderata ad refrigerationem aeris, et humectationem terrae ac frugum procreationem pluvia, ros, nix, nubes, et irriguae aquae.

Hanc naturam loci ac caeli nisi quis probe noverit et expenderit, non intelliget, cur tantopere celebrentur umbrae, rivi, petrae prominentes, nubes auram refrigerantes, venti aestum mitigantes: non etiam intelliget satis metaphoras et similitudines, inde ad descriptionem Meschiae, aut aliorum bonorum traductas, aut certe, non perinde illis adficietur. Hic idem fervor regionis fuit etiam in causa, cur ibi fruges, poma, vuae aliique fructus multo citius maturuerint, quam in hisce regionibus. Quod discrimen etiam in multis locis Europae atque adeo Germaniae atque Italiae cernitur.

Ex hoc eodem loci fervore accidit, ut omnia meteora sint illic vehementiora, ut notissimum est fulgura et fulmina, ac grandines subitosque turbines, pluvias et tempestates, esse multo violentiores in Italia, quam in Germania. Longe vero etiam importuniores ac impetuosiores sunt in Iudaea, quae ob supra dictas causas, multo est Italia fervidior.

Hinc fit, ut turbines ventorum, et tonitrua celebrentur, ac per illa metaphorice, non raro Dei aliaeque calamitates describantur. Ier. 23 et 30: Ecce quasi tempestas Domini egressus est furor, tempestas, inquam, permanens, quae in capite impiorum residebit. Eiusdem 25, Sic dicit Dominus: Ecce malum egredietur de gente ad gentem, et turbo magnus excitabitur de lateribus terrae. Sic Isaias dicit, Meschiam fore latibulum a tempestate, cap. 4 et 25.

Sunt et a grandine, gelu, nive et pruina multae locutiones passim in Scriptura sumptae, aut earum faciunt mentionem. Psal. 148: Ignis, grando, nix et vaporatque spiritus procellosus faciens mandatum eius. Psal. 18, Et intonuit in caelis Dominus, grando et carbones ignis, et misit sagittas suas, dissipavitque eos: fulgura eiaculatus est, perdiditque eos. Et apparuerunt inundationes a quarum, et discooperta sunt fundamenta terrae ab increpatione tua, Domine, a flatu irae tuae. Quae descriptiones irae ac poenarum Dei respiciunt ad illas horrendas tempestates, quae in illis locis accidere solent: quae multo rariores ac ignotiores sunt in Septentrionalibus partibus.

Pluvia aestate ferme per integros tres menses, teste Hieronymo, nulla ibi est: sed tantum quam vocant, matutina et serotina, id est cadens tempore sementis seu in autumno, et cum iam germinant spicae, seu vere. sic et in Cypro accidit. Quin et in Italia rariores sunt pluviae media aestate. Ratio est, quia ingens aestus absumit vapores, unde nubes creari queunt. Ideo Sam. cap. 12, lib. 1 , veluti grande miraculum in testimonium suae innocentiae et peccati populi facturus, impetrat a Deo, ut media aestate tonet et pluat. Sic enim ibi ad verbum legitur: Sed et nunc state, et videte rem istam grandem, quam facit Dominus coram oculis vestris. Nunquid non messis tritici est hodie? Clamabo ad Dominum, et dabit tonitrua et pluviam: ut cognoscatis et videatis, quod malitia vestra magna sit, quam fecistis in oculis Domini, ut peteretis vobis regem. Clamavit itaque Samuel ad Dominum, et dedit Dominus tonitrua et pluviam in die illa: timuitque multum universus populus Dominum et Samuelem. Et dixit populus ad Samuelem, Ora pro servis tuis ad Dominum Deum tuum, ne moriamur.

Hinc porro ex defectu pluviae tam longi temporis et illis immensis ardoribus, sequi solitae sunt illae immensae ariditates, arefactiones herbarum, frugum, et etiam ferme arborum. Inde etiam factum est, ut horti et arbores irriguae, ac iuxta decursus aquarum sitae celebrentur, quod earum folia non defluant, quod fructus ferant in tempore suo: et denique quod quicquid agant, prosperetur: per quas porro pii depinguntur, qui perpetua clementia ac favore Dei foventur et iuvantur: per diversas vero arbores, impii favore ac ope Dei destituti.

Fuit praeterea ea regio valde saxosa, abundans tum parvis lapidibus, tum ingentibus petris, quas vivas vocant: quarum aliae fuerunt perpetua quadam serie dispositae aut cohaerentes, praesertim circa montes aut in vallium lateribus: aliae etiam quasi solitariae, habentes in se amplas et profundas cavernas: aliae in altum ex terra prominentes, quae ob hanc formam metaphorice dentes vocatae sunt. Talium petrarum, et quidem superius latam superficiem habentium, fit mentio tum in historia Alexandri Magni, quas aegre expugnaverit, tum in Salustio. In tali petra urbs nobilis Arabiae sita est, quae ideo vocata est Petra. Cuius aliquam speciem exhibet in Thuringica valle Cala, a pulchritudine dicta, ad Salam in una continua petra, licet non admodum eminente, sita, a qua non procul Iena est, ob vini fertilitatem sic Hebraico nomine appellata. Talis igitur eminens et praerupta petra fuit Etham, in quam confugerat Sampson, Iudic. 15. Item petra Rimon in deserto, in quam confugerant reliquiae Beniamitarum, viri nempe 600: Iud. 20. Describuntur eiusmodi petrae, 1 Sam. 22. Abiit Saul ut investigaret Davidem, in summitatibus petrarum, ubi hirci syluestres habitant. In tali aliqua rupe forte et Elias consederat, 2 Reg. 1, tametsi ibi vocetur vertex montis. Tales fuerunt illae duae praeruptae petrae, qua transivit Ionathan apud Philisthaeos, 1 Sam. 14. Similis petra eminet in medio Rheni, in cataracta maiore prope Schafhusium, quam tot seculis, tanto impetu aquae ac glaciei ingenti vi impingentis non abscissam esse, plane miraculosum est. Talium et aliarum petrarum cavernae ac umbrae passim in Scriptura celebrantur. In tali caverna latitavit David, cum Saul eum quaereret, cumque ei oram vestimenti abscinderet, 1 Sam. 24.

Montosa quoque valde fuit terra Canaan. Fuerunt autem valde varii montes: alii praealti, ut Tabor, Carmelus, Hermon, Libanus, et alii aliqui. Alii fuerunt minores, quos vocant colles: al i fuerunt valde acuminati et praerupti, aliique alias formas aut species proprietatesque habuerunt. In eiusmodi praerupti collis vertice consederat Elias, 2 Regum 1.

-- 1095 --

332 Tales praeacuti duo monticuli fuerunt Garizin et Ebal, sibi invicem admodum vicini: ex quorum altero, nempe Garizin, benedictiones populi Israelitici recitatae sunt: ex altero vero, Ebal, maledictiones, si legem Dei non observarent. In quo etiam iussu Dei, Deut. 27, Iosuas erexit statuam, aut lapideam quandam molem, in qua scripsit verba legis: et praeterea altare, ac sacrificavit Domino. Iosu. 8. Ibidem credo etiam Sichemitas unxisse sibi Abimelechum filium Gedeonis in regem, atque huius statuae in ea narratione fieri mentionem, Iudic. 9. Quare etiam Elon ibi rectius quercum, quam planiciem verteris. In monte enim et illo quasi sacro loco rem gestam esse, ubi Iothan exaudiri potuit, verisimile est: ex opposito vero colle Garizin clamavit, imprecatusque est eis Iothan iustam maledictionem, ob caedem filiorum Gedeonis: quae eis etiam paulo post accidit.

Iam si quis ignoret quam praerupti, eminentes, et sibi vicini cacuminibus illi montes fuerint, et tamen interea itinere, si ab alterius vertice in alium transcurrere velis, remotissimi: non facile divinare poterit, quomodo vel exaudiri Iothan potuerit a Sichemitis, vel etiam aufugere, si quis ab eis ablegatus forte eum insecutus sit. Ex eodem etiam intelligi potest, quomodo populus in medio illorum verticum stans, potuerit exaudire benedictiones et maledictiones, ex illis cacuminibus factas. Ex situ igitur formaque locorum illorum sermo historiaeque istae rectius intelliguntur. Alii montes fuêre sylvosi, alii pascuosi, ut Basan. Sic et colles alii vinetis et ficubus, alii olivetis fuêre consiti: plerique omnino utiles, et non steriles, sicut in multis aliis locis sunt aridi, et nihil ferentes. Hinc fit, ut celebrentur arietes et tauri Basan, quin et quercus Basan.

Fuit item multis vallibus referta, quarum aliae fuêre mediocres, cultae et amoenae: cuiusmodi fuit illa pulcherrima vallis Hinnon prope Ierusalem, postea ob idololatriam Trophet dicta. Talis olim fuit vallis Sodomae. Aliae fuere admodum profundae ac vastae, syluis et dumis refertae, eoque intus tetrae et horrendae. Unde illud Psal. 23, Etiamsi ambulavero per vallem umbrae mortis, non timebo malum, quia tu mecum es. Talis plane est vallis Arsiae fluminis in mea patria, qui est Plinio terminus Italiae.

Ex hac porro regionis confragositate, montositate, ac (ut ita dicam) vallositate, et praeterea tam violentibus meteoris ac subitaneis ingentibusque imbribus solitum est sequi, ut subito ingentes, terribiles et noxii satis pecoribus ac hominibus torrentes sint excitati, qui de montibus ruentes, late in subiectas planicies exundaverint. Hinc sunt tam variae metaphorae de torrentibus Belial, et exundationibus, strepitu aquarum multarum, luto profundo, et similibus locutionibus, ad iram et poenas Dei, exercitus advenientes, et alias calamitates traductae, quae passim in Scripturis, praesertim in Prophetis, et inprimis in Psalmis celebratae, et subinde sunt iactatae.

Homerus, ut homo Asiaticus, et non valde dissimilis caeli ac soli Iudaico, plurimas prorsus similes phrases ac similitudines habet: quas si quis cum Scripturae sermone conferret, non malam operam navaret.

Iosuas tertio capite scribit, Iordanem exundare toto tempore messis: quod multis aliis fluminibus etiam in Europa accidit, quorum origines ex praealtis montibus veniunt, quorum nives aestate resalvuntur. Tanto ergo maius fuit miraculum, tunc aquas Iordanis repressas fuisse ut populus transiret.

Flumina ibi fuêre perparva, seu rivi potius, praeter unum Iordanem, cuius magnitudo celebratur. Quare Isa. cap. 8. dicit, illum populum contemnere aquas Siloam leniter fluentes, nempe regnum et regimen, aulamque sui proprii regis, aut posterorum Davidis, revera autem Meschiae, qui est verus Siloam, aut mittendus: et contra magnifacere regem Syriae et Israel: ideo se velle eis Assyriacum regem immittere, qui instar ingentis fluminis veluti diluvio quodam sit eos obruturus.

Deserta in illis regionibus maxima ex parte fuerunt inculta, ob inopiam aquarum, et simul arenositatem: ideoque nihil ibi crevit vel herbarum vel arborum. sicut contra in septentrionalibus locis, ut Polonia, Lituania, Livonia et Moscovia, ob nimias paludes et stagna, multa loca non coluntur.

Quare in hisce septentrionalibus desertis crescunt non tantum multae palustres herbae, sed etiam arbores in maxima copia. Possis uno verbo dicere, deserta meridionalia oriri ex defectu humiditatis, et abundantia caloris: contra septentrionalia ex defectu caloris, et abundantia humiditatis.

Quare septentrionalibus ridiculae videri queant illae amplissimae descriptiones per Metaphoras, Allegorias aut similitudines factae felicissimorum Meschiae temporum: quod tunc passim in desertis erunt scaturigines aquarum, stagna, et pinus ac abietes. Talium enim rerum nimia copia est in hisce locis: at in illis summa (ut dixi) inopia. Haec igitur diversitas naturae illarum regionum a nostris innumera Scripturae loca ac dicta mirifice illustrat. Talium autem arenosarum et siccarum solitudinum Asiae Aphricaeque faciunt etiam Romani historici mentionem crebro, in quibus etiam illorum exercitus saepe siti ac aestu sunt periclitati, aut etiam prorsus perierunt.

Fuerunt nihilominus etiam deserta nonnihil culta, sic forte dicta vel ob crebriores syluas, vel alioqui quod non ita fuerunt frequentata, sicut alia loca. Quale est et illud celebre, in quo praedicabat Ioan. Matth. 3. ubi habitavit Zacharias, Luc. 1. ubi quoque fuisse domum Ioab legitur, 2 Sam. 2. Cuius deserti sex oppida nominantur, Ios. 15. Quod observandum propter stultam imitationem Papisticorum heremitarum, qui putarunt se Baptistae S. vitam expressuros, si in solitudine viverent.

Rarae fuerunt ibi pulchrae sylvae, eoque etiam charae ac celebres. Quare inde crebrae metaphorae ac similitudines habentur. Variae fueruntibi arbores et arbusta, quorum cognitio ad sermonis sacri illustrationem plurimum faceret, ut natura oleae, palmae, ficus, myricae.

Vina ibi creverunt optima, ideoque vinetorum fuerunt studiosissimi, summoque studio optima genera vitium quaesierunt, et vel ex longinquo petierunt, plantarunt ac propagarunt, et vineas earum excoluerunt. Hinc est in similitudine vineae Isa. 5, quomodo Deus vitam electam quaesierit et plantaverit, eamque in pulcherrimam vineam propagaverit: quae tamen tandem degeneraverit, eoque sit vicissim a Deo exposita ferarum depastioni. Sic et Psal. 80 est, quod Deus Israeliticum populum, ut vitem quandam praestantem, inde ex Aegypto adduxerit, et plantaverit in Syria, quae etiam creverit et ampliata

-- 1096 --

333 sit, et postea divinitus vastata. Contra etiam pessima indoles Israelitarum, aut etiam ipsa originalis malitia describitur Deut. 32, hisce verbis: Quoniam de vinea Sodomae vitis eorum, atque de vinetis Gomorrhae vua eorum, vua fellis et botri amaritudinum eis. Venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele.

Sic et Christus multum utitur parabolis vineae, atque adeo seipsum dicit esse vitem: omnia vero sua membra palmites, cum declarat suam et nostram conditionem, cumque totam naturalem originem ac liberum arbitrium damnat, ac quomodo sine eo nihil plane possimus aut simus declarat: nempe sicut palmes tum nascitur ac crescit ex vite penitus, tum omnem vitam ac succum inde trahit, tum denique omnes fructus eius vigore producit.

Verum quod innumerae phrases hinc ducantur, notum est. tantum igitur ad earum cognitionem hoc observasse profuerit, quod et nobilissimas vites quaesierint, quas vocarunt שורק sorec, et eas summo studio excoluerint, et tanquam singulare gratissimumque suum peculium aut possessionem dilexerint et praedicaverint: ideoque etiam locutiones inde acceptae illis valde gratae et amoenae fuêre, valde etiam obviae ac in oculos incurrentes, et denique admodum significantes aut emphaticae fuerunt. Notissimum est etiam, in Germania ac in vulgari lingua omnia vocabula, phrases et similitudines a vitibus ac vinetis sumptas, notiores, gratiores et significantiores esse accolis Rheni, Moeni, aut Neccari, quam Albis aut Visurgi aliorumque fluminum vitibus carentium.

Habuerunt malogranata, ficus ac oleas, nobiles fructus ferentes. Unde etiam loquutiones ac similitudines sumuntur: ut ficum sua mollicie corticis et foliis indicare vernum tempus docet Christus. Decorticari eam, depraedationem indicat: quia asini et alia quaedam animalia ei detrahunt corticem in cibum, quae excoriatio solet esse causa interitus arborum: quod item eius amplitudine fragilitateque foliorum, et etiam quod ferme instar dilatatorum digitorum sunt divisa, quodque dulces habet fructus, declaretur adulatio, praesertim spiritualis, cum instar Adami pudenda nostra eis obtegere, et peccata nostra non confitendo Deo, aut offenso fratri, occultare conamur: cum nec tegant recte, nec calefaciant, et sua asperitate radant cutem conscientiae, ut David de silentio peccati queritur, Psal. 32.

Solebant item Iudaei aestivo et pacato tempore multum in vinetis habitare, sicut et in Italia in multis locis libenter foris in vinetis aestate captandae refrigerationis et fugiendorum pulicum ac cimicum gratia, dormiunt. Quare habitare sub ficu sua, et sub vite sua, quarum amplissima umbrositas amoenissima fuit, significat sua tenere in omni pace ac securitate: Zach. 3, et alias. Duplices etiam fructus annuatim protulerunt eaedem ficus, alios media aestate, alios autumnali tempore: quorum priores sunt vocatigrossi, forte quia sunt multo grossiores ac maiores secundariis.

Sic et palmae ac balsami fuerunt illic nobilissimae arbores, quae etiam cum suis fructibus in Scriptura celebrantur: quin et Satyricus illud Iudaicum balsametum praedicat. Myricae tenues arbores, et in desertis aut aridis locis infelicissime crescentes, declarant infelicem sortem destitutorum ope ac favore Dei: Ierem. 17. 48.

Cedri, ut pulcherrimae et procerissimae arbores, et ad aedificia aptissimae, denotant per Metaphoram potentes aut etiam superbos: per Metonymiam autem posita materia pro opere, ipsa aedificia inde confecta. Inde est fabula de carduo ambiente filiam cedri, paulo post pecudis pede contrito.

Ferae quoque non paucae fuerunt in illis locis nobis minus notae, ut leones, lynces, et ursi: tametsi hi sint notiores. Illae solitae sunt grassari in homines, praesertim Deo illas in poenas eorum excitante. Hinc saepe de feris orbantibus foris dicitur, sic ursus orbatus catulis saevitiae nomine celebratur: cui tamen sit tutius occurrere, quam stulto pertinaci in sua stulticia: Prou. 17. Sic ibidem legitur ursus esuriens et leo rugiens populo pauperi princeps tyrannus. Deus quoque puniens, aut etiam minans, cum leone rugiente confertur. Sic et diabolus quaerens atrociter hominum perniciem, 1. Pet. 5.

Fuerunt in illis regionibus viperae venenatissimae, unde Christus et Baptista, Iudaeos gloriantes se esse sanctum ac benedictum semen Abrahae, vocat progeniem viperarum: id est, pessimae ac perditissimae naturae homines, sicut et filios diaboli, indicantes ipsam imaginem diaboli, aut ceu alludentes ad dictum Gen. 3, Semen serpentis pugnabit cum semine mulieris. Revera autem talia dicta originalem malitiam inde ex utero materno allatam significant: sicut viperae etiam in utero matris saevae sunt, eumque perrodentes prodeunt.

Fuerunt ibi scorpiones venenatissimi, qui in Germania non sunt, sicut nec verae viperae: ideô Christus ait, Luc. 10: Do vobis potestatem ambulandi supra serpentes et scorpiones, et supra omnem potestatem inimici. Fuerunt etiam serpentes, praesertim in deserto, tum morsu, tum et flatu adurentes, Deut. 8. unde aeneus serpens exaltatus, Num. 21, qui etiam Christi typus fuit, Iohan. 3.

Asinos etiam candidos videntur habuisse, quibus magnates quoque insidere sunt soliti: Iud. 10 et 12. Sicut in Italia mulis: forte fuerunt melioris cuiusdam generis communibus, sicut et Arcadici celebrantur. Causa cur eis soliti sint uti equitando, fuit maxima confragositas et lapidositas regionis, ubi asellis commode utimur. Sicut et in Thuringia Ienae asinis ob loca montosa multum utuntur. Quare non est adeo mirum aut absurdum, Christum quoque in suo triumpho asello Ierosolymam invectum esse: at in Germania plane ridiculum esset. Observetur ergo natura et consuetudo eius loci, ut sermo tanto rectius accipiatur.

Mores ac natura gentis, sive perpetui, sive etiam ii qui subinde mutantur (ut quod alias honestiores magisque pii fuerunt, alias minus) probe observati, mirificam lucem sermoni huic totique Bibliae adferent. nam (quemadmodum supra diximus) tum sumuntur inde quoque variae voces ac loquutiones et similitudines, tum etiam plurimum de eis subinde in Prophetarum concionibus et Sacris libris dicitur. Nam partim etiam de mediis moribus aut consuetudinibus variae sese offerunt dicendi occasiones, partim et boni mores, praesertim religionis pura tractatio, necessario a Prophetis laudatur, et contrarii vituperantur ac coarguuntur.

Quod igitur illa gens alias parvo fuerit numero, ac peregrinata sit in terra Canaan et circum quaque,

-- 1097 --

334 ac potissimum rei pecuariae vacaverit: alias in Aegypto aucta, primum floruerit, postea durissima servitute oppressa sit: aliâs ex Aegypto educta per desertum sit vagata, ubi 5 libri Mosis confecti sunt: alias, occupata iam terra Canaan, sub iudicibus vixerit: alias sub regibus, idque primum sub unico, postea discerpto regno, sub duobus: alias abducta in captivitate Assyriaca ac Babylonica egerit: alias denique ex Babylone reversa, instauraverit Ierosolymam, et denuo, ut initio, partim sub sacerdotibus, partim sub iudicibus extiterit, donec tandem illi iudices Regulorum nomen sibi infeliciter usurparunt: haec, inquam, omnia, ex ipsa historia sacrarum Literarum nota sunt.

Quales leges ille populus habuerit tum sacrorum tum iudiciorum ac communis vitae, tum etiam moralium praeceptorum, diligentissime cognoscendum est, potissimum ex 4 posterioribus libris Moysis. Nam inde multae locutiones in sequentibus libris sumptae sunt, multaque illorum institutorum subinde fit mentio. Iam enim Metaphorae, Allusiones, Similitudines, aut typorum indicia aliqua vel ex sacrificiis, aliisque ritibus depromuntur: iam alii tropi inde petuntur, quibus vel Meschias cum suo regno, vel alio qui vera pietas ac eius opera describuntur. Psal. 51, Asperges me Domine hyssopo, et mundabor: lavabis me, et super nivem dealbabor. Quomodo hyssopus sit adhibita in expiationibus, cognosci potest ex cap. Exod. 12, et Num. 19.

Sic et a Iudicialibus legibus et politica administratione acceptis locutionibus ferme totum Meschiae imperium aut gubernatio delineatur. Summa, innumera loca sequentium Bibliae scriptorum veteris ac novi Instrumenti, ex quinque libris Moysis dependent. Quare omnes illos ritus ac leges institutaque gentis pernovisse, utilissimum fuerit ad Prophetarum et aliorum scriptorum intellectum.

Separata fuit prorsus Dei mandato ac ritibus ea gens ab aliis omnibus, eoque mutuum irreconciliabileque odium ac contemptus ingens: omnes etiam gentes Israelitae prae se ut impias, atque adeo ut magis maledictas, et etiam naturae magis distortae, sunt detestati. Quam materiam interstitii postea Christus, teste Paulo, sua passione, ceremonialium abrogatione, et denique gentium vocatione, facto uno pastore et uno ovili, sustulit.

Quod ad ordines aut status gentis attinet, notum est eam fuisse in 12 tribus divisam, et distinctam in Ecclesiasticos, seu Leviticos et politicos: et porro Levitas fuisse distinctos in sacerdotes, qui ex sola stirpe Aaron erant, et in Levitas alios, qui fuerunt inferiores quidam sacrarum rerum ministri. Fuerunt porro et ipsi sacerdotes subdistincti in summum sacerdotem, alios inferiores, qui plurali numero vocati sunt principes sacerdotum: et denique communes sacerdotes aut infimos.

Optandum vero valde esset, haberi plenissimam Ecclesiasticae illius politiae descriptionem, praesertim qualis tempore Salomonis, ac iam constructi templi fuit. Proculdubio enim diversissimi ordines illorum fuêre: quorum alii potissimum multiplici institutioni intenti fuêre, alii iudiciis, cuiusmodi fuerunt 70 seniores aut Sanedrim: alii cantionibus, alii musicis instrumentis, alii sacrificiis: quorum nonnulli obtulerunt solum, nonnulli postea excoriarunt victimas, et serviliora opera peregerunt: alii denique infimi tum mulieres tum viri lotionibus ac expurgationibus sordidorum vacarunt. Nec defuerunt etiam custodes aut satellites templi, sicut et proprium ducem habuisse, ex Act. 4 constat.

Horum quoque omnium ordinum proculdubio fuerunt variae subdistinctiones. Nam facile ex institutione Pauli, qui Ierosolymae studuit, et ex historia Stephani apparet, ibi varia collegia studiosorum et doctorum fuisse ex omnibus gentibus, non minus quam postea Romae, quae iam a Cardinalibus devoratae sunt, et nunc Parisiis: inter quae et Prophetarum scholae fuerunt, non tantum Ierosolymae, sed et per totum Israelem sparsae.

Hisce tandem accesserunt sectae, quarum praecipuae fuerunt Saducaeorum, Pharisaeorum, Esseorum, Nazareorum, et antea etiam Rechabitarum.

Inter alios vero, quos adversarii profanos vocant, aliqua discrimina fuisse verisimile est, ut alii fuerint ditiores, alii pauperiores: alii denique servi, alii peregrini: aliqui etiam ex reliquiis gentilium, alii pecuariae rei: alii agriculturae, alii vinetis: alii rei militari, alii mercaturae: alii studiis literarum, alii denique gubernationi vacantes, sicut et ipse pater eorum Iacob eis praedicit genera aut discrimina vitae ac statuum in sua prophetia, Gen. 49. Non fuerunt alioqui initio inter eos alii ordines optimatum, principum, nobilium aut plebeiorum, qui tamen postea a regibus constituti sunt, ut ex Ieremiae prophetia apparet, ubi dicit rex se ob principes nihil posse, et principes eius temporis eorumque functiones nominantur.

Fuit quoque propria quaedam ratio eius populi, quod politia erat magis coniuncta et quasi commixta Ecclesiae, ut et sacerdotes ac prophetae multum sese politicis rebus admiscuerint, et vicissim reges multum in formanda ac reformanda religione negotii sibi sumpserint. Nec mirum, cum et reges et sacerdotes unius Christi typum gesserint, et tota ea politia a Deo, non ab hominibus, ut aliae, constituta fuerat: et denique finis eius religionis conservatio, et Meschiae nativitas.

Terram eis Deus largitus fuerat aequis portionibus dividendam. Eam metiti sunt funibus, et proiecerunt sortes, quae portio cui tribui, familiae aut personae contingeret. Inde igitur sunt innumerae locutiones, Sors mea, Haereditas mea, Portio mea Dominus, Dabo gentes in haereditatem, et fines terrae in possessionem tibi, Psal. 2. Funes ceciderunt mihi in praeclaris, etiam haereditas pulchra contigit mihi, Psal. 16. Unde etiam nomen κλῆρος clerus, quasi praecipua portio aut possessio Domini ex toto genere humano. Quare et Petrus inquit, Non dominantes in clero. Quod primum de toto Dei populo dictum, nunc isti spirituales, si diis placet, ad se solos rapuerunt.

Quod ad ingenium naturamque eorum attinet, id sane pravum fuit, sicut et omnium hominum est. Scriptura eis passim obiicit, quod sint dura ceruice, et quod semper Deo ac veris doctoribus restiterint, sicut et Stephanus eis coram Act. 7 obiicit: quemadmodum et Ieremias dicit, omnes gentes esse incircumcisas in externa carne, sed Israelitas esse incircumcisos corde. Verum haec pestis in omnium hominum vetere Adamo sita ac insita est.

-- 1098 --

335 Fuerunt nihilominus plerunque zelo religionis ardentes, sicut et Paulus eis testimonium praebet, quod zelum habeant, Rom. 10, et Iacob, Act. 21, eoque crebro fuerunt vehementes in tuenda sua religione: sed plerunque ille eorum zelus caruit scientia, ideoque contra Prophetas ac Christum et Apostolos stulte iactarunt suum Mosen, Abrahamum, traditiones patrum, sacrificia, legem ceremo. sabbatum et templum; clamantes, Templum Domini, templum Domini: et de libertate ac censu Romanis non dando, seditiones temere moventes, qua occasione tandem sunt funditus eversi.

Proni sane fuerunt in idololatrias, quae tamen pestis, teste Paulo, propria est omnium hominum veteris Adami, Gal. 5. Unde videmus saepe apud eas factas esse subitas animorum ac religionis mutationes, tum in deserto fabricato vitulo, tum postea sub Iudicibus, ac denique sub Regibus, ubi vere novus rex eis erat nova lex: non tamen un quam defuerunt 7000 non incurvantium genua Baali, eoque Manasses studio impietatis instaurandae et confirmandae, replevit Ierosolymam sanguine piorum, sicut et ante Achabus Samariam ac Israelem.

Omnes Meridionaliores ac simul Orientaliores magis adfectibus, ardent, magis eos etiam foris producunt, quam Septentrionales, sive laeti, sive etiam tristes adfectus sunt: magis amant, magis irascuntur, magis oderunt, magis concupiscunt, magis etiam metuunt. Praeterea suos tristes adfectus, ut sunt dolor de aliquo magno malo, ut de morte liberorum, coniugum, parentum, aut fratrum, maioribus luctibus, lamentationibus et aliis externis indiciis tristantis animi: ut sunt inedia, sordidus vestitus; laceratio crinium et vestium, percussio pectoris, iacêre humi in cinere et cilicio, ac similibus produnt, quam hi in frigidioribus locis siti, ubi usitatum est in funeribus lamentari mortuos: sic et laeticiam suam pluribus exultationibus et tripudiis testantur, ut in capite de Ieiunio dixi.

Quanta ac quam indomita sit eorum vel ira vel ardor libidinis, facile in Graecis, Italis, praesertim ultra Florentiam et Apenninum agentibus, quae pars est multo meridionalior, et in Hispanis licet vel experientia animadvertere.

Talis omnino ratio fuit etiam Iudaeorum, qui ob hoc etiam polygami fuerunt, sicut ferme semper Asiatici (tametsi boni polygamiam potius ob studium sobolis) eam adhibuerunt. Ob hanc causam crebro aliae quoque foedae promiscuaeque libidines, vel in ipsis falsis religionibus interdum admixtae, in Iudaica gente receptae fuerunt ac viguerunt. Hinc accidit, ut pii quoque, qualis fuit David, Gedeon, Salomon, initio et alii nimis mulierosi aut polygamiae studiosi fuerint.

Crudelitas quoque innata fuit illis Asiaticis. hinc factum est, ut reges ac potentes subito, etiam pacis tempore, ac sine aliquo longiore iuris processu, aliquos interfici iusserint, ut Saul, David et Salomon, subito aliquos trucidari praecipiunt: sicut et nunc Turcici tyranni ac satrapae: qui mos a mitioribus Romanis principibus alienior fuit. Hinc item illae cruentae phrases, In alicuius sanguine pedes aut manus lavare, Sanguinem bibere, et similes. Hinc igitur ob vehementiam affectuum, et simul consuetudinem externis indiciis, aut etiam ritibus eos testificandi ac exerendi, valde variae voces ac loquutiones et similitudines in sacris Literis de utroque hoc genere leguntur. Huc referri debent varii mores lugentium, et sepelientium suos. Hinc lamentationes super mortuis, ut etiam David de Saule et Ionathan threnum componit, et Ieremias componit threnos super tota gente. Hinc saepe hortantur aliquas gentes ad threnos, lamentationes ac ritus luctuosos, per consequens indicantes antecedens, nempe eas ingentibus calamitatibus obruendas esse, seu habituros luctuosissimum statum.

Potationes et helluationes, sive proprio sive accersito vitio, non fuerunt illis inusitatae, ut ex Esa. 5 et 56 apparet: ubivae denunciatur fortibus ad bibendum. Hinc multa mentio lautorum et nimiorum ac intempestivorum conviviorum, propinationum ac potationum ad certam mensuram.

Hinc quoque metaphorae calicis pro sua portione aut demenso in bonam et malam partem: quia sicut Hector cum sua matre disputat, et reficitur homo potu, et vicissim laeditur, cum nolens volensque suam ratam portionem exhaurire etiam cum ipsis fecibus cogitur, prout alii sodales antea illi praeiverunt. Aliqui malunt calicis metaphoram a diligenti oeconomia venire: quia soliti sint etiam Iudaei, sicut et Romani, singulis ex tota familia dare certam quantitatem cibi, potus, et etiam operarum: hinc Latinae voces, Demensum et pensum.

Hac metaphora et Christus ipse in deprecanda sua cruce ac passione apud patrem, usus est: ubi etiam illud verbum Transire convivale quid sonat, quasi si sedentibus in ordine convivis, cum alicui imbecilliori parcitur, et poculum ordine progrediens, pertranseat ante eum ad sequentem, ne ille id in manus accipere et exhaurire praeter vires ac voluntatem suam cogatur.

Variae etiam metaphorae sumuntur ab ebriosis ac ebrietate et vomitu aliisque accidentibus: quae alias vertiginem falsae doctrinae notant, Isa. 28. 29. Oseae 4, et in Apoc. alias miserandam animi perturbationem, et attonitum esse ex magnitudine calamitatum, Ezech. 23. alias vertiginem aut confusionem odiorum, dissidiorum ac seditionum, qua alius in alium ruat et furat, ut in seditionibus et bellis civilibus fieri adsolet, Ierem. 13. Quia similia ebrii saepe faciunt aut patiuntur.

Vixerunt plerunque vel ex agricultura, vel ex vinetis, quibus adiunge oliveta, ficeta et palmeta: vel denique ex re pecuaria: sicut et in mea patria et multis locis Italiae. Artifices, mercatores, metallici, nautae et aurigae, unde in aliis gentibus plurimi victitant, rari ibi fuerunt. Piscatio quoque non ita magna fuit, multo autem minor venatio: quia loca fuerunt valde culta, ut feras multas praeter aves habere non potuerint. Nec etiam fuerunt ferme ulla vel mediocria stagna, praeter illud unicum Genazareticum aut Capernaiticum. nam amnes piscosi, praeter Iordanem, nulli fuerunt, tum porro piscinas ob inopiam aquarum non multas habere quiverunt. Ob praedicta vero vitae genera, et loci aestum, sollicite expectarunt pluviam, quo fruges, vites, arbores et pascua rigarentur: quare multae locutiones sacrarum Literarum respiciunt potissimum istam triplicem rem familiarem, nempe rem pecuariam, agriculturam et vineta.

Multis operis in re rustica, messe et vinetis indiguerunt: inde multa de mercenariis dicuntur.

-- 1099 --

336 Non fuerunt architecti, aut valde ingeniosi: inde Salomon aliunde artifices, et etiam nautas petit.

Triturarunt bobus, sicut in mea patria Vallachi advenae, quos intra septem constrata manipulis area stimulis agitant. Inde est proverbus. Bovi trituranti os non obstruxeris. ob famem enim solent subinde aliquid arripere frumenti. Sic videmus in Alpibus et alibi onerariis equis ora obstrui, ne pabuli causa de via decedant, sed sese invicem sequendo pergant.

Isaias inquit, Rota non immittitur cimino, sed ciminum baculo excutitur. Dulcissima allegoria est, sed quae intelligi nequit, nisi ex ratione triturandi usitata Iudaeis. Triturarunt bobus, item plaustris et rotis, quibus ferrei dentes erant impacti. Triturarunt et baculis: pro diversitate frumentorum et leguminum, diversis rationibus et instrumentis sunt usi. Vide Hieronymum in Comment. in Isaiam. Sententia est apud Isaiam, Deum non imponere nobis graviores adflictiones, quam ferre possimus: unicuique distribuit exercitia iuxta mensuram.

Non sunt quidem multum versati in mari: sed tamen non adeo fuerunt ab eo remoti. Quare inde quoque multae locutiones sumuntur, ut vox, Insularum, arenae et litus maris, naufragiorum, negotiationum maritimarum, violentiae ventorum in mari, undarum marinarum, et cetorum ac monstrorum marinorum, et similium fit non pauca etiam in sacris Literis mentio.

Coctis cibis, et ferculis variis non tam multum usi sunt, ut Septentrionales: sed mulum terra nascentibus et frigidis, ut pane, leguminibus, ficubus, nucibus, vuis recentibus et siccatis, casea, lacte, butyro, oleo, melle, palmis, et aliis similibus. Saepe etiam solo pane et aqua, ac forte vel caseo, vel lacte, vel ficubus epulati sunt. Hinc talis victus crebra fit mentio, multae etiam voces ac phrases inde sumptae sunt: Comedere cum aliquo panem, Dare alicui suum panem et aquam: 1. Sam. 25. Convenit vero aqua illis hominibus melius quam Septentrionalibus: quia naturae cholericae fuerunt, et in locis aestuosis ac feruentibus habitarunt, ut illae nimiae inflammationes salubriter sint aqua temperatae. Quod genus victus etiam in Istria, mea dulcissima patria, multum in usu est.

Dixi supra, ob aestum et alias causas multum illos esse solitos habitare et dormire sub arboribus, ficubus, vitibus, et etiam tabernacula in locis amoenis ac salubribus tendere. Soliti quoque sunt non raro tantum suis vestimentis noctu se tegere, eoque etiam superiorem vestitum plerunque longum habuerunt: sicut etiamnum Turcae, Hungari et alii, et olim Germani. Unde illud, Extende oram vestimenti tui supra me: id est, Patiare me sub eodem tegmine tecum iacêre.

Tabernaculorum forma, ob rei militaris usum promiscuum omnibus gentibus est nota: verum quia illi multum tentoriis etiam in pace usi sunt, inde fuerunt innumerae locutiones a cortinis, funibus, paxillis, malleo et clavo tentorii.

Non soliti sunt ita facile migrare in alia loca, ut in Germania, nisi fame, aut alia extrema necessitate coacti: sed manserunt in sua tribu, et in suis possessionibus, quibus eos Deus, cassatione venditionum tempore Iubilaei, adfixerat: quo servato locorum et familiarum discrimine, sciretur, quo loco et ex qua stirpe Meschias secundum prophetias nasceretur, nec iure de persona eius dubitari posset. Qua de causa etiam cognomina de nomine parentum soliti sunt accipere, ut tanto diutius propagatio in omnium memoria haereret, dum semper nominato filio etiam parens aut avus est nominatus, aut etiam plures maiores ordine.

Hac eadem de causa aut occasione etiam familiae habuerunt propria sepulchra, quo suos mortuos recondiderunt: qui mos multum servatur etiam in Italia, et olim in Graecia: unde ditiores familiae aut singuli etiam viri, soliti sunt sibi ac suis splendida monumenta struere, quae intus quoque lapidibus constructa fuêre, ut terra mortuos non attingeret. Horum crebra fit mentio tum in veteri, tum et in novo Testamento. Hinc illae tam variae phrases, In sepulchra maiorum, aut ad patres ire, aut cum patribus dormire: Sepulchrum patens guttur eorum: Sepulchra dealbata, et similia. Cum enim in unam cavernam tam multa cadavera subinde congererentur, nec a terra absumerentur, aut eorum putridi humores devorarentur: facile est coniicere in illis aestuosis locis valde plena foetoribus fuisse, eoque necesse fuit ea diligenter calce circumlinire. Unde Sepulchra dealbata, locutio venit. Non solitos esse extra tribum suam coniugia contrahere, Theologi ex fine Num. colligunt, eaque ratione ostendunt causam, cur Matth. Iosephi potius quam Mariae genealogiam texuerit: ostensurus nimirum, per eius descriptionem etiam ipsam ex eadem tribu fuisse.

Multum coacti sunt molere vel equis vel etiam manibus ob inopiam fluminum perpetuorum. Quo etiam aliqua dicta Scripturae respiciunt: ut cum dicit Christus, ex duabus molentibus alteram tantum salvam fore: aut cum Propheta hortatur virginem Babel, ut molat: i. ut cives Babylonis discant esse servi et captivi aliorum. olim enim servi molebant, ut etiam apud Graecos et Romanos: quae erat una ex tristioribus servorum conditionibus

Licet autem, ut supra dixi, non adeo multum de venatione victitarint, nihilominus etiam a venationibus et piscationibus non paucae similitudines aut locutiones sumuntur: inde laquei venantium, et fossiones fovearum, ac multiplicia retia et funes, tum impiis contra pios, tum et Deo ipsi in bonam et malam partem trrbuuntur.

Mores ac consuetudines et circumstantiae bellorum non paucae utiliter annotari possent, multaque Scripturae loca inde illustrarentur. Militarunt initio omnes promiscue, qui ad bellum idonei fuerunt, idque maxima ex parte propriis sumptibus. Serius sub regibus data sunt militibus stipendia, et coepti sunt quasi mercenarii milites ali. hinc David adfert victum fratribus militantibus cum Saule.

Quomodo iusserit eos Deus invitare obsessam civitatem ad deditionem, in procinctu proclamare, ut timidi abeant, neogamis primo anno militiae vacationem concesserit, arbores frugiferas in occupandis regionibus et capiendis civitatibus conservare, et similia: notum est ex Scriptura.

Arma illorum fuerunt arcus, funda, gladius, lancea, scuta varii generis, arma munientia corpus, et currus falcati, quos ferreos vocant. Credo etiam alios non falcatos habuisse, qui plures esse potuerunt, et minori sumptu constiterunt: cuiusmodi in bello Troiano fuêre, et Britannos habuisse Caesar scribit. De talibus curribus credo intelligendum esse, cum Salomon aut alii reges multos bellicos currus habuisse

-- 1100 --

337 narrantur. Nam falcatos adeo ob magnitudinem sumptuum habere nequivissent, nea etiam usus illorum, praesertim in tam confragosa regione, fuisset. Habuerunt peditatum levis et gravis armaturae, equitatum solum levis. Gravis armaturae miles habuit ferrea membrorum munimenta, ut thoraces, galeas, et similia.

Locis munitis tum opere, tum praesertim locorum natura usi sunt multum, cuiusmodi fuerunt potissimum arces et castella in editis ac praeruptis locis sita. Hinc toties in Psalmis et alias Deus vocatur rupes aut petra, quia suos illaesos conservat. In capiendis civitatibus aut scalis, aut aggere, aut longae obsidionis fame sitique, usi sunt. Saepe illi homines tantum pabulum ac fruges sibi invicem corruperunt, proculdubio non sine vinetorum et frugiferarum arborum laesione.

Victores victos duriter vel morte vel servitute plerunque mulctarunt, aut alioqui eos ad durissima onera adegerunt: plerunque omnino eis arma ademerunt, sicut saepe Philistaei Israelitis.

Victi aut timentes soliti sunt se abdere in rupes, cavernas et foveas, et loca devia, ac recessus abditos: quorum ibi magna copia fuit, ut supra indicavi, ibi pauci aliqui incolumes manserunt: unde reliquiarum crebra mentio, et ad spirituales reliquias translata. In belleis mulum plagiarii, et alioqui parvae praedatorum aut latrunculorum manus grassatae sunt in hostes. Fuerunt quoque loca magis latrociniis idonea ob varios anfractus vallium, quam aperto Marti, ut etiamnum Turcici plagiarii in Christianos grassantur.

Saepe integras gentes adduxerunt, vel in servitutem extremam redigendo ac dividendo eos, vel alibi contra alios hostes collocando. Cum venerunt magni Assyriorum aut Chaldaeorum exercitus, exundationibus et diluviis sunt comparati: quia omnia compleverunt et perdiderunt sua multitudine et violentia.

Cognito probeque expenso eorum militari more, plurimae loquutiones Scripturae perspicuae fiunt. Nam hinc innumerae voces, phrases et similitudines, aliique tropi ac figurae petuntur. Sic arcus Deo paranti poenas impiorum, tribuitur per Metaphoram. Psal. 7, Arcum suum tetendit, et in eos sagittas mortiferas, etc. Arcus etiam impiorum, sunt malae machinationes contra bonos, Psal. 10. 37. Arcus et gladius saepe pro omni vi bellica per Synecdochen: ut, Non in arcu meo sperabo. Psal. 44. Arcus eorum confringetur. Hi in curribus, et hi in equis, id est freti humana potentia, nos autem in nomine Domini. Sic et lancea saepe usurpatur: hinc conflare lanceas in falces, et gladios in ligones tempore Meschiae: item, exurere currus, frangere arcum, et conscindere hastas, est compescere bella, Psal. 46.

Abscondere se iubet Isa. cap. 2 impios in cavernas et rupes, ob pavorem Meschiae: indicans, eum fore victorem diaboli, mundi et peccati. Denique innumerae voces, loquutiones ac dicta, probe cognita eorum re militari, et omnibus belli circumstantiis accidentibusque, illustrantur. Paulus totam panopliam gravis armaturae ad spirituales virtutes et armaturam transfert: et etiam ignita iacula, quibus in oppugnationibus et propugnationibus civitatum usi sunt, nominat.

In magnis bellorum calamitatibus, solent saepe integrae civitates, atque adeo gentes, vel trucidari, vel in extremam servitutem redigi, paucis aliquibus superstitibus. Inde toties de spirituali calamitate dicitur, quod si populus esset tanquam arena maris, tamen solum aliquae reliquiae sint servandae: ac plane creberrima est reliquiarum mentio.

Varios etiam mores eorum in minoribus rebus nosse utile esset, ut quod osculo soliti sint se invicem salutare, unde apud Paulum talis osculimentio fit: et in veteri Ecclesia fuit mos osculandi sese invicem in templo. Osculo soliti sunt etiam subditi se dominis ac regibus obstringere. Inde illa peccatrix osculabatur pedes Domini. et Psalmus secundus dicit: Osculamini filium: id est, subiicite vos ei, ac obstringite et servite.

Laxos sinus soliti sunt habere, ac in eis aliquid gestare: inde mensuram alicui in sinum effundi, in sinu ignem portare. In sinu etiam ociosi, et etiam frigentes manus abdebant: unde Salomon, Abscondit piger manum in sinum, etc.

Longas vestes habuerunt, quibus se etiam noctu texerunt. Unde dicit Ruth ad Booz: Extende vestem tuam super ancillam tuam.

Cingula habuerunt ex peplis, ut nunc Turcae et etiam Pannones: unde est locutio Christi, aes portare in cingulis: et mulier strenua, Proverbus 31, dicitur Sidonem et cingula texere.

Ioannes dicitur in sacra Coena recubuisse in sinu Domini: quod intelligi satis nequit, nisi quis intelligat veterem morem recumbendi in sumendo cibo, eum autem exposui in prima parte in voce Sinus.

In utribus portare vinum et aquam, aliosque liquores, usitatum fuit: inde eorum mentio in veteri ac novo Testamento. Posuerunt autem mustum in utres novos, quia ob flatuositatem oportuit id contineri valido vase: nec utres sua cruditate obfuerunt, aut infecerunt mustum reiicientem potius, quam attrahentem externas affectiones sua exhalatione. Contra vetus vinum non requirit forte vas, et facilius a vase afficitur. Quare in utres veteres posuerunt vinum vetus. Vult autem Dominus indicare, servandam esse omnino proportionem inter disciplinam et discipulos: ut licet tyrones sui molliore disciplina initio tractentur, tamen postea etiam duriora sint necessario toleraturi, quae eis in magna crucis copia restarent.

Primas historias probe nosse, ac etiam diligentissime considerasse, plurimum ad sequentium librorum intellectum prodest. Plurima enim illarum fit in posterioribus mentio. aut qualescunque allusiones eo respicientes. Multi Psalmi respiciunt narrationem creationis mundi. Psal. 104, omnium dierum opera percurrit.

Multae passim descriptiones poenarum divinarum alludunt ad formam diluvii et submersionis Sodomorum ac Pharaonis, ita ut sic praesentes poenas describant, aut minentur prorsus, sicut aut quales illae olim acciderunt, cum praesentes plurimum ab illis varient. ut Psal. 11, Pluet super impios laqueos, ignem, atque sulphur, atque spiritus procellarum: haec est pars calicis eorum. Tales poenae solis Sodomitis olim acciderunt, et nullis postea: ponitur igitur illorum specialis forma poenarum, pro generali castigationum forma omnium impiorum. Ad intelligendum ergo talem sermonem, sciendum est eo respicere Psalmistam.

-- 1101 --

338 Sic passim Psalmi describentes Deum iratum, aut alioqui in sua maiestate existentem, exprimunt illam terribilem speciem ipsius in monte Synai visam: non aliter facientes, ac cum pictores aliquas suas novas picturas pingentes, proponunt sibi exprimendam aliquam partem alicuius veteris tabellae: aut (ut propriorem similitudinem accipiamus) sicut Virgilius aut alius scriptor sibi proponit aliquam singularem figuram, virtutem orationis, aut aliquam etiam partem scriptionis Homeri imitandam et exprimendam in suo poemate, vel etiam alii authores.

Innumera dicta et locutiones respiciunt ad vagationem per desertum, et innumeros variosque casus, qui ibi acciderunt. Ad intelligendos ergo posteriores scriptores sacrarum Literarum, utilissimum est priores penitus pernovisse.

Previous section

Next section


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.