Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Fuit praeterea ea regio valde saxosa, abundans tum parvis lapidibus, tum ingentibus petris, quas vivas vocant: quarum aliae fuerunt perpetua quadam serie dispositae aut cohaerentes, praesertim circa montes aut in vallium lateribus: aliae etiam quasi solitariae, habentes in se amplas et profundas cavernas: aliae in altum ex terra prominentes, quae ob hanc formam metaphorice dentes vocatae sunt. Talium petrarum, et quidem superius latam superficiem habentium, fit mentio tum in historia Alexandri Magni, quas aegre expugnaverit, tum in Salustio. In tali petra urbs nobilis Arabiae sita est, quae ideo vocata est Petra. Cuius aliquam speciem exhibet in Thuringica valle Cala, a pulchritudine dicta, ad Salam in una continua petra, licet non admodum eminente, sita, a qua non procul Iena est, ob vini fertilitatem sic Hebraico nomine appellata. Talis igitur eminens et praerupta petra fuit Etham, in quam confugerat Sampson, Iudic. 15. Item petra Rimon in deserto, in quam confugerant reliquiae Beniamitarum, viri nempe 600: Iud. 20. Describuntur eiusmodi petrae, 1 Sam. 22. Abiit Saul ut investigaret Davidem, in summitatibus petrarum, ubi hirci syluestres habitant. In tali aliqua rupe forte et Elias consederat, 2 Reg. 1, tametsi ibi vocetur vertex montis. Tales fuerunt illae duae praeruptae petrae, qua transivit Ionathan apud Philisthaeos, 1 Sam. 14. Similis petra eminet in medio Rheni, in cataracta maiore prope Schafhusium, quam tot seculis, tanto impetu aquae ac glaciei ingenti vi impingentis non abscissam esse, plane miraculosum est. Talium et aliarum petrarum cavernae ac umbrae passim in Scriptura celebrantur. In tali caverna latitavit David, cum Saul eum quaereret, cumque ei oram vestimenti abscinderet, 1 Sam. 24.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.