Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Vina ibi creverunt optima, ideoque vinetorum fuerunt studiosissimi, summoque studio optima genera vitium quaesierunt, et vel ex longinquo petierunt, plantarunt ac propagarunt, et vineas earum excoluerunt. Hinc est in similitudine vineae Isa. 5, quomodo Deus vitam electam quaesierit et plantaverit, eamque in pulcherrimam vineam propagaverit: quae tamen tandem degeneraverit, eoque sit vicissim a Deo exposita ferarum depastioni. Sic et Psal. 80 est, quod Deus Israeliticum populum, ut vitem quandam praestantem, inde ex Aegypto adduxerit, et plantaverit in Syria, quae etiam creverit et ampliata
-- 1096 --
333
sit, et postea divinitus vastata. Contra etiam pessima indoles Israelitarum, aut etiam ipsa originalis malitia describitur Deut. 32, hisce verbis: Quoniam de vinea Sodomae vitis eorum, atque de vinetis Gomorrhae vua eorum, vua fellis et botri amaritudinum eis. Venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele.

|