Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Nahum prophetans contra Niniven cap. 2, describensque modum expugnationis eius, dicit portas fluviorum esse apertas, et ipsam esse sicut piscinam. quod nemo, quos ego vidi, recte exponit: sed ex Diodoro Siculo intelligi potest, qui dicit fuisse oraculum pervetus, Ninam prius capi non posse, quam fluvius ei fiat hostis. Hoc illos non intellexisse, priusquam obsidente hoste ita exundarit flumen, ut copia et impetu aquarum everteret claustra et proxima moenia, qua in urbem influxit, ac per eam rupturam residente aqua intrasse hostem. Convenit etiam quod Propheta ait, ita omnes eo casu fuisse perterrefactos, ut nemo stare ac repugnare ausus fuerit. Verum adscribam ipsa verba Diodori ex vetusta historia: Erat enim responsum progenitoribus datum, nunquam Ninam capi posse, nisi cum fluvius urbi hostis fieret. Quod rex nunquam futurum ratus, spem coeperat obsidionis traducendae: et simul futura auxilia expectabat. Hostes urbem, quam propter moenium altitudinem expugnare nequibant, obsedêre. Nondum enim catapultae, neque vinearum, neque arietis, quo muri urbium deiiciuntur, usus erat. Iis qui in civitate erant, omnes ad victum res et obsidionem tolerandam necessariae regis cura ad id antea impense supererant. Cum duobus annis obsidio perseverasset per summum otium obsessorum, tertio continuis imbribus excrescens supra modum fluvius, cum partem urbis inundasset, muros deiecit ad stadia viginti. Hinc rex existimans tempus oraculi advenisse, desperata salute, ne in hostium potestatem perveniret, pyram in regia ingentem extruxit: superque eam auro argentoque, omni veste insuper regia impositis, uxoribus quoque atque eunuchis in medio pyrae reclusis, se cremandum una cum his in ignem iniecit. Hostes audita regis morte, urbem per eam quae ab oraculo praedicta erat, muri partem ingressi, Arbacem regia stola indutum, regem appellarunt, omnium sibi rerum potestate permissa.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.