Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Omnia ista belle pingunt falsam doctrinam, nam et facile ac vel sua sponte vitio pravae mentis nostrae crescit, aut etiam ex ipsa vera religione doctrinaque depravata oritur: diu similis est vero Dei verbo, tandem tamen patescit. Ferax quoque est, et cito latê spargitur: auditores suos adeo non aedificat, melioresve facit, ut eos etiam dementet, et veluti inebriet, qui tamen putant, se belle sobrios esse ac sapere. Hoc est quod Scriptura spiritum vertiginis nominat: et quidem si vel modicum eius admisceas verae doctrinae, nihilominus totam massam vitiat, utentemque laedit. Vulgo ignoratur in Germania, quod

-- 1104 --

341 nam genus herbae sit, ac plerique putant quamvis adulterinam herbam seu alienam, si in frumento nascatur, sic vocari: verum est proprie ea, quae in Misnia et Saxonia vocatur Tzual, unde etiam verbum habent Tzualem, quod ferme delirare significat. Cum hordeo interdum, praesertim in Brunsuicensi solo crescit, unde si cerevisia sine repurgatione fiat, praedicta ratione dementat bibentes.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.