Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Sic porro minatur et praedicit Deus homini transgredienti mandatum, quod morte morietur: quae mors triplex est, iniustitiae, poenae, ac virium libertatisque agendi. Hanc tertiam mortem, id est, carentiam virium et libertatis, etiam aliis vocibus exprimit Moses: ut cum dicit, cor esse pravum ac perversum inde ab infantia, Gen. 6 et 8. cum ait, Adamum exutum imagine Dei, liberos procreasse ad suam, non Dei imaginem, Gen. 5. cum affirmat, habere cor non intelligens, Deut. 29 et 30.

|