Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Previous paragraph

Next paragraph

Multi alii quoque eruditi ac pii Theologi in praesenti verae religionis illustratione, varias praecipuarum rerum voces ex Sacris vitio temporum aut seductorum in abusum deductas explicaverunt, in pristinum nitorem verumque usum reduxerunt: ut cum pontificii vocem sacram Concupiscentiae intelligunt tantum de inferioribus affectibus praesertim de rebus venereis, eoque peccatum originale tantum ferme ad corpus et ignobiliores potentias restrinxerunt, cum id vel maxime in rationali anima regnet: vel cum reliquias peccati in piis, quae

-- 1106 --

343 Rom. 6 et 7, peccatum vocantur, non vere peccatum esse, ut concilium Tridentinum decreto negat: vel cum ex voce Mysterii coniunctionis Christi et Ecclesiae, fecerunt Sacramentum coniugii: vel cum pro voce Presbyteri, pastoris et similibus, substituerunt vocem Sacerdotis, quod vocabulum nusquam novum Testamentum ministris Ecclesiae tribuit: sed potius contra clarissime testatur, sacerdotium a Levitis in Christum translatum, perpetuo apud eum immoteque permanere. Sic vocem meriti et verbum mereri, prorsus alienam a sacris Literis in Theologiam Patres induxerunt, cum maximo damno gratuitae gratiae Christi.

Previous paragraph

Next paragraph


Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.