Vlačić Ilirik, Matija (1520-1575) [1581], Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica (), 600000 verborum, Ed. Neven Jovanović [genre: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [word count] [flaciusmclavis2].
Perutile etiam foret demonstrari, in quibus controversiis propter haereticorum insidias, aut propter extricanda nova dubia, aut studio accommodandi se ad intellectum rudium suive temporis hominum; quibus Biblicae loquutiones nimium peregrinae obscuraeque sunt, Ecclesia novis vocibus sit usa, quae tamen in sacris Literis fundamentum habent, et propter maiorem evidentiam usurpantur: ut vocabulum Hypostasis (tametsi id in hoc ipso usu Hebraeorum legatur) persona ὁμοούσιον , sola fide, quo consilio et Prophetae sunt usi: et rursus considerandum esset, quibus modis loquendi discrepantibus a Sacra scriptura haeretici turbarint Ecclesiam, et errores suos venditarint. Sola fides quidem non obscure in sacris Literis monstrari potest, ut cum dicit Paulus Gal. 2, Non nisi per fidem homines iustificari ac salvari: cum Christus dicit, Solum crede: cum toties Paulus ponit fidem, et excludit alia omnia opera. Non nisi per fidem aliquid fieri, idem plane est, quod per solam eam: ponere unum, et negare alia omnia, est idem prorsus ac exclusiva. Si dicas, Cocles sine ullis auxiliis repulit in ponte Samnitas: idem plane est, quod solus Cocles.

|