Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Mužić, Frano [1586], Carmina VI e codice Variorum Dalmaticorum, versio electronica (), 113 versus, verborum 764, Ed. Teo Radić [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [muzicfvd].
Previous section

Next section

Ad singularem uirum Aloysium / Barbarum praetorem Traguriensem / Musaeus
Barbara gens certe per totum floruit aeuum
Praestantum ingenio, sophia, numeroque uirorum,
Et bene de patria sede et ditione merentum,
Nomine qui clari semper memorantur in orbe
Et perpulchra sui praebent exempla uigoris;
Praeterea stimulos laudum mortalibus addunt.
Nunc floret uirtute patrum magis, optime praetor,
Rem Venetam uarie decorantum stemmate digno;
Et decus antiquum confert cum laude recenti,
Protinus aethereo genti aspirante fauore.
Te quoque iure quidem tali laetatur alumno
Auctoremque sui te comprobat illa nitoris.
Quae digna ipse tibi merito praeconia fundam
Acriter urgenti uestigia nota priorum?
Spectata probitate micas, grauitateque polles,
Consilioque uiges, recta ratione gubernas;
Omnia iustitiaeque nouo fulgore coruscas,
Nempe ferens aequam nullo non tempore lancem.
Quis manifesta neget? Quis non fateatur et ornet?
Tu, multa solidae pietatis luce refulgens,
Perpetuo invigilas cunctis ex ordine rebus,
Ad uerae spectant quae relligionis honorem,

-- 54r --


Et columen patriae, terrarum sceptra tenentis
Ac pelagi, aeternoque caput tollentis Olympo.
Caelicolum dono Veneta tu missus ab urbe,
Regia corda gerens, semper moderamine iusto
Hunc populum regis atque foues curaque paterna
Haec pro parte leuas tristissima tempora rerum.
Talia quis taceat? Superi quis ad aurea regni
Sidera non tollat nullis peritura diebus?
Mandantur praeclara quidem memori omnia saeclo.
Sic ego non dubito fari te, candide rector,
Ad patriae decus et regimen populi esse creatum.
Cetera praetereo de te qui iugiter ipse
Splendorem sine more tuum per plurima profers.
Iam mihi, uaticino penitus feruente dolore,
Fas est tale semel prorumpere carmen ad auras.
Barbare, barbaricae domitor feritatis et omnis
Saeuitiae et probri scelerumque acerrime uindex,
Ecce tibi, magno Diuum genitore secundo,
Insignes tituli summa cum laude parantur,
Quae merito passim totis celebrabitur annis.
Ergo age maiore praetor memorande Camena,
Virtutum ire uiam diuino munere pergens,
Factorum egregio famam cumulato decore.

-- 64r --

Previous section

Next section


Mužić, Frano [1586], Carmina VI e codice Variorum Dalmaticorum, versio electronica (), 113 versus, verborum 764, Ed. Teo Radić [genre: poesis - carmen; poesis - epigramma] [word count] [muzicfvd].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.