Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Previous section

Next section

144. 1591. rujan 16. Kapela KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/10. Izvornik. Reverendi domini et patres colendissimi, officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

Apud Kapelam litteras reverendarum dominationum vestrarum cum pecunia centenario missa pro medio mense accepimus; qua accepta et in castrum missa mox expedire Czeztarovem voluimus, quem et remittimus, cuius medio nihil rerum novarum perscribere possumus aliud, quam quod heri prope Hraztilniczam ex itinere Turcico redeuntem Zekulam cum fratre Milos et alios tres expeditos milites hostes ceperunt et abduxerunt. Iam ex quo sumus spani 19 personas grandi negligentia custodiarum et excubiarum amisit dominus banus, qui an omnia sciat, quae fiunt, ignoramus. Timemus quotidie, nihil tamen audimus mali adeo. Cum his reverendas dominationes vestras felicissime valere desideramus.

Apud Kapelam feria secunda proxima post Exaltationem 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Previous section

Next section


Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.