Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
151. 1591. listopad 21. Sisak
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/17. Izvornik
Reverende domine et frater amantissime, salutem et fraterni officii oblationem.
Quid causae sit quod venerabìie capitulum a me decimas exigat, nescio; peto reverenda dominatio vestra velit mihi succurrere. Si forsan praetendit alienas vineas me coluisse, sane male sentit si ideo decimari debeo. Nam numquam mea memoria aliquis canonicorum, si quascunque vineas coluisset, decimas soluit. Rem non exaggerabo pluribus, hoc unicum peto ut reverenda dominatio vestra curet apud patres, ne mihi addant melancholiam; profecto collectis reculis me mox domum conferam quamprimum audivero esse exactam a me decimam neque ingratis patribus ullo servicio me dedam. Pudeat quosdam avaritiae et rapacitatis quasi 91 annus praecedentium annorum universas crumenas et vasa evacuasset. Alieno damno vesciri fas non est neque espedit. Scripsi patribus duo verba; redcordere dominatio vestra quantum damni ex iisdem vineis acceperimus praecedenti anno, dum universos labores inpendissent: restabat colligere unico hausto. Nemo me donavit: pecuniam vero Pragam allatam pro illis, quis refudit: capitulum sibi, sed non Micatio. Sed hec plenus dolore soli dominationi vestrae scribo ut sciat quod haereret mente iniuria et damnum, suo tempore alicui cum suis discursibus recompensandum. Cum his reverendam dominationem vestram felicissime valere exopto. Mitto domino Istuanfio litteras ad me Vienna perlatas, quas sibi quam primum curabit transmittere meoque nomine saluere et officia deferre. Rathkio nepotis mei causam commendet per litteras oro. Ego occupatus et oblitus id facere neglexi. Cum his reverendas dominationes vestras felicissime valere optamus.
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.