Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Previous paragraph

Next paragraph

Quid causae sit quod venerabìie capitulum a me decimas exigat, nescio; peto reverenda dominatio vestra velit mihi succurrere. Si forsan praetendit alienas vineas me coluisse, sane male sentit si ideo decimari debeo. Nam numquam mea memoria aliquis canonicorum, si quascunque vineas coluisset, decimas soluit. Rem non exaggerabo pluribus, hoc unicum peto ut reverenda

-- 322 --

dominatio vestra curet apud patres, ne mihi addant melancholiam; profecto collectis reculis me mox domum conferam quamprimum audivero esse exactam a me decimam neque ingratis patribus ullo servicio me dedam. Pudeat quosdam avaritiae et rapacitatis quasi 91 annus praecedentium annorum universas crumenas et vasa evacuasset. Alieno damno vesciri fas non est neque espedit. Scripsi patribus duo verba; redcordere dominatio vestra quantum damni ex iisdem vineis acceperimus praecedenti anno, dum universos labores inpendissent: restabat colligere unico hausto. Nemo me donavit: pecuniam vero Pragam allatam pro illis, quis refudit: capitulum sibi, sed non Micatio. Sed hec plenus dolore soli dominationi vestrae scribo ut sciat quod haereret mente iniuria et damnum, suo tempore alicui cum suis discursibus recompensandum. Cum his reverendam dominationem vestram felicissime valere exopto.

Previous paragraph

Next paragraph


Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.