Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
157. 1591. studeni 16. Sisak
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/23. Izvornik.
Reverendi domini et patres colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.
Profecti sunt isthuc nostri drabantones petitum abraketam vini; quam si reverendae dominationes vestrae admiserint, praesertim hoc tempore, quo exiguum vini habemus, vobismet damnum faciatis. In reliquo non ducimus esse necesse eos commendare cum eorum fidelitas eos facile apud reverendas dominationes vestras commendabit. Habent sat vigiliarum.
Nos res Croaticae latent et, an passa quid mali in illis partibus patravit, poenitus ignoramus. Scimus autem pro certo adhuc una esse begos prope Pakarcz non aliam ob rem, quam quod sibi pertimescant a nostratium navali expeditione propter aquas quibus copiose abundamus. Vix adegimus Sciscianos maximis terroribus et minis ut duos vigiles in turrim castro oppositam conducerent, atque 48
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.