Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
160. 1591. prosinac 1. Sisak
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/26. Izvornik
Reverendi domini et patres nobis colendissimi, officiorum nostrorum deditissimam commendationem.
Mittimus vestris reverendis dominationibus, prout iusserunt, milii quartas 500. Feria tertia proxima ad vesperum appellent ad Okunschiak si vento aliquo aut infoelici aura non prohibebuntur. Mandabunt reverendae dominationes vestrae decano ut pro sua industria feria quarta sit cum curribus paratus, quo miseri navigatores citius expedire poterint. Praeterea pro informatione architectorum supplicationem non ita diu ad nos transmiserant, quam simul cum regesto ac nominibus magistrorum (si magistri sunt dicendi qui ligna Quicquid tamen vestrae reverendae dominationes cum illis gratiae fecerint, id nos pro rato acceptabimus et quidem quod non mererentur gratiam aliquam, dicere non possumus: merentur sane. Vestris tamen reverendis dominationibus, prout limitare ex regesto libuerit, ita faciant. Quas et foelicissime valere optamus.
A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis.
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.