Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Previous section

Next section

171. 1591. prosinac 29. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/39. Izvornik Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

Nova quae nobis hodie allata transmittimus reverendis dominationibus vestris, quibus si oblectebimini grataque forent, nobis quoque gratum erit. At hostem haud cessare credimus, qui et nostras hasce oras aut Iwanichensium una dierum clam et repente invadet; dicitur a suis inquietus bassa et iam potioribus magna ex parte exosus. Nichili tamen faciens obmurmurationes solerter suo incumbit officio, prouti videmus et experimur.

Haec voluimus vestris reverendis dominationibus communicare, quas et foelicissime valere optamus. Sciscii in die sancti Thomae Cantuariensis 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses, manu propria.

-- 339 --

A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis. Cito, citissime, cito.

Previous section

Next section


Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.