Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Previous section

Next section

176. 1592. siječanj 3. Sisak KAZ,ACA fasc. 27, nr. 11/44. Izvornik Reverendi domini et patres nobis observandissimi, praemissa salute officiorum nostrorum deditissimam commendationem.

Ut iubent, ita fecimus. Post unam aut alteram horam expedierimus maiorem partem omnium qui missi sunt, nec tamen nos ipsos spoliabimus; nam etsi rumor est eum recte ad Iwanch iturum, forsan et in alium locum expediet suis, ut vel sic auxilia Iwanichensibus removenda. Mox publicari fecimus omnes debere domesticos esse paratos quaqua versum aut quo iussi fuerint.

Mittimus nova hac eadem hora ad nos allata ac cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere optamus. Sciscii sabbato ante Epiphaniarum hora 11. diei 1592. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis.
Previous section

Next section


Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.