Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
184. 1592. travanj 20. Ratni tabor
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/52. Izvornik.
Reverendi domini et patres colendissimi, orationum oblationem.
Litteras quibus nobis immane exemplum Hraztovicze ob oculos proponunt, non sine gravi animi dolore accepimus, quod quidem exemplum mihi bis per dominum banum est propositum. Hac in re quid facto opus fiet, docebunt: nos tempore modo praesenti tempestate bellica liberari possemus. Sed vereor ne iam Panes et vinum per Czeztar missa in Drenchinam Superiorem veluti ad manum locavi, ut cum inportuni fuerint, Germani auferant ut rapinam. Dominus decanus quae vendenda erunt, eorum habebit curam. Dominus banus ab eo tempore quo venit non nisi Helenam meam bibit, ob id illi nullum vas vini oblatum. Et atioquin satis vini habet ex Kravarzka. Plura prohibet dolor scribere ob querelas colonorum eorumque rapinas, conficeret omnes maerore non timore. Cum his reverendae dominationes vestrae valeant foeliciter orantes Deum pro nobis.
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.