Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Neminem profugisse ad nos novimus, sed confugerent Hraztovicenses aegeni, nisi fors ad illos quispiam profugisset. Excubamus certe fortiter et ad Bliniam usque sthrasae perveniunt. Verumtamen nihil habemus quod nos terreret, praeter quam ad latus basse adhuc esse quosdam begos, quorum videlicet novitius bassa consilio utitur. Hodie manum operibus addere volentes famelicae plebis gravem inobedientiam experti sumus: adeo videlicet piscatum potius quam laboratum eant nec sine molestissima fere cede cogi et compelli possint. Itaque in excipiendo hoste nemini quaecumque promittere audemus neque quidpiam aut scripto aut verbo assecurare quin facile quod tentaverit obtineatur, si instructus venerit. Postulationi domini bani satisfaciendum est, licet certe nos magis indigemus hoc tempore magistris quam sua spectabilis dominatio. Hec raptum. Cum his reverendae dominationes vestrae felicissime valere desideramus.
Sciscii 27. Augusti 1591.
Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses.
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
|