Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Male agitur nobiscum. Excreverunt aquae supra summitatem riparum, pontem esse disiectum sciant omnes terrori subiecti. Hostem maximas copias in sua castra cogi sciant. Miseram sex naviculas hac nocte piscatum: nihil -- 351 -- depraehenderunt. Hostis sese nimium munit. Tormenta duo adduxit maxima. Horatim convenire scitur consilia agri plurima. Hac hora 5. duxit noster homo, hoc est Carolstadiensis vuhoda, refert passam etiamsi coelum velit ruere, non cederet neque loco moveri. Ambitum sui castelli terra munivit. In dies plures papiliones visuntur. Heri feci sermonem vicegenerali, nostro quamvis optimo fautori, cum omnibus in rebus tamen bellicis mirabili et astuto homini adeo, ut nemo praeter illum sit qui plus disuadeat hostis aggressum. Cohortatus sum ut sese accomodet tempori, necessitati, periculo et tantis regni ceterorumque regnorum expensis. Promisit operam. Finitis denique consiliis pnvatim de rebus nostris conclusi cum eo ut dimissis castris relinquerant 100 pedites; qui vero ex suis litteris, quas nostri obtulerat legendas, in mandatis habuit 200 debere relinqui, sed paria vestrarum litterarum non habui, ut mutus de centum adeptis mansi. Semper paria mittenda ad legatos seu nuncios.
Cum his domini patres valeant. Vas vini non petitum accepimus et dispensabimus tribulantibus nos.
Scisciae 23. Aprilis. 1592.
Reverendarum dominationum vestrarum servitores, spani Sciscienses.
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
|