Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Previous section

Next section

1188. 1592. svibanj 3. Ratni tabor KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/56.Izvornik Reverendi domini et patres colendissimi, praemissa salute officiorum commendationem.

Relictis mille in Petryna militibus, in Hraztovicza ducentis, nunc Goras reedificat, quibus etsi nihil praeter portam destitent, podia tamen nova terno numero gravi labore valachorum exaltat. Castris a Hraztovicza usque Goras et Zrachicze ferme dispositis, nam et Zrachiczas reformabit ubique 200 personas relectemus, ipse autem in Koztanicza posthac mansurus. Habent mandatum Germani ne patiantur noviter erectum castellum manere, vereor tamen mansurum: nullum penitus animum habent bellandi. Connexatur miser noster banus nullo habito proprio aut regni milite, rusticorum turba dispersa ad propria sese recepit. Nullus ordo, nullus mutui intellectus ratio, quisque sapere, omnes tamen desipere certo videntur. Clamatur in poculis, timemus, mane in sanguinibus. Adeo ut quid amplius aut scribam aut exaggerem non habeo.

Cum his valeant foelicissime. Ex castris ad pontem inter serpentes. 3. Maii 1592. Micatius, manu propria.

-- 354 --

A tergo: Reverendis dominis capitulo ecciesiae Zagrabiensi etc., dominis et patronis colendissimis.

Previous section

Next section


Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.