Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  qui sumus |  textus |  auxilia |  tolle, lege! |   
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Previous section

Next section

191. 1592. svibanj 5. Pračno KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/58. Izvornik Reverendi domini et patres colendissimi, officiorum deditissimam comendationem.

Discessit prout perscripsi hostis heri mane nemine persequente, quin imo, ut ostenderet suam gloriam, castris splendide supra Hraztoviczam positis papilionibusque expansis, additis ignium focis complurimis nostros elusit, ut non modo eruptisse aut evasisse, sed honeste et aperte discessisse videatur.

Sciant in Vriut neminem hominem esse casasque omnes nostrorum malitia eversas et in castra ad focum delatas, in Prachno et Petrovcz ac Jazvenik nolle colonos morari palam coram me professi sunt atque ad genua procumbentes omnes licentiam abeundi petiverunt et petunt. Ego pro meo modulo exhortatus sum illos. Promisi tutelam et defensionem si ad messem usque detineri poterent.

Vix dominus banus hodie detinuit generales ob defectum, prouti praetendebant, commeatus, quamvis neque Carolostadii unquam magis saginantur

-- 356 --

etc. Tota nocte tam in castro quam in oppido panes coquere curavimus quos illis obiecimus magno nostro incommodo, prouti alia quoque quae in eos erogavimus frustra.

Heri Berovich, Gwzich, Novak ad mortem fere trucidarunt unum colonum in Odra; qua re intellecta, cum adhuc ad pontem essent, propedie ad locum delicti discessi, qui, priusquam ego cum cohorte Czwetkovichiana adulassem, sese acissime ex hospitio in castra receperit. Spolium tamen accepi equum unum et clavam argenteam, quae domino bano tanquam latronum spolia praesentavi. Clavam accepit, equum retinere iussit donec iudicio expertum fuit an rei homicidii forent nec ne. Mitto scriptum domini vicebani.

Datum ex Prachno 5. Maii 1592. Reverendarum dominationum vestrarum servus, manu propria.

PS. Presla ye gozpodina biskupa Goricza. Omnes fruges terrae usque sunt depastae. Malo me nezw vchera Nemczi petemi puskami vzthrelili defendujuchi da zam nay.

Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis et patronis colendissimis. Regest: 1692 in bellicis meritis.
Previous section

Next section


Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.