Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
193. 1592. lipanj 25. Sisak
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/60. Izvornik.
Reverendi domini et patres colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum commendationem.
Hodie hora quarta ex Hergovichensibus 16 hostis abstulit homines, duobus desuper mortuis relictis, abactis fere 50 pecudibus. Hi pauperculi seminabant milium, nemo erat custos illorum. Ille Hadrovich homo neque sui neque apud se haramias regni habuit neque nostris nuper quippiam soluit. In Brezt nullus banalis praeter Zecziglan. Germanis est prohibitum ne egrediantur. Illi sine equitibus peribunt. Fuit numerus hostium equitum 100 et amplius, qui Cum his valeant reverendae dominationes vestrae foelicissime. Iwanichenses profecti sunt ut inpediant Jelengrad reformari. Nostri nebulones Sciscienses nobis invitis piscatum ad clausuram contendunt; hucusque gravissimis minis detenti amplius retineri non possunt, sed furtim more solito descendent, prout iam clare missi descenderunt. |
Previous section
|
Auctores varii (1590) [1590], Epistolae Siscienses, versio electronica (), Verborum 11.224 (pro tem), Ed. Josip Kolanović [genre: prosa oratio - epistula] [word count] [aavvsisakepist].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.