Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | qui sumus | textus | auxilia | tolle, lege! | |
Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].
Zoroastrem magiae inventorem fuisse, satis apud authores convenire scribit Plinius. Sed unus ne hic fuerit Zoroaster, an et alius, non satis constare ait. Sane is qui nostra aetate "Sacram bibliothecam" compilavit, Sixtus Erum Plato lib. X. de Rep. XII. die postquam mortuus fuerat, super pyram positum revixisse affirmat. Sed Plato idem Zoroastrem Oromazi, non Armenii filium in Alcib. I. facit. Aut tres ergo, aut quatuor, et non unus videntur fuisse Zoroastres. Ioannes autem Goropius, in Gallicis, Zoroastrem neminem unquam fuisse autumat. Sicuti neque Hermetem Trismegistum, neque Orpheum. Nominum horum etymis, nescio a qua Cimeria lingua, qua et Adamum, et reliquos patres ad Nochum et Iapetum usque locutos, et ipse credit, et aliis credi vult, derivatis. Quorum nominum etymos, sicuti fidem pones eum manere volumus, ita illud addimus, Iapetum ab eodem Goropio, fuisse Zoroastren nominatum. Cui Iapeto, quoniam Margiana, et Bactriana post diluvium a patre obtigerint, a secunda hac Magiam ortam esse, affirmatque inde a Zoroastre, Oromazi filio, idest a Iapeto Nochi filio charissimo ad Persas venisse. In qua re, multiplex patet Goropii error. Nam si Zoroaster nemo unquam sua sententia fuit, qua ratione Iapetum, Zoroastrum esse facit? Deinde apud Iosephum, Bactra non Iapeto conditori tribuitur, se Geteni, uni ex Arami filiis. Hic autem Semi filius fuit. Persae autem conditi sunt, non a Iapeto, aut quopiam e suis, sed ab Elimo, Semi filio alio; sicuti a fratre eius Arphaxedo Chaldaei. Inter quas duas gentes magia omnis, et ortum habuit, et praecipue est versata. Itaque Iapetus ex historia nulla, aut Bactrus, aut Persa, aut Chaldaeus fuit. Didymo vero Alexandrino Zoroaster fuit Chamus. Aliis Chusus, Chami filius. Sed quibus nam id rationibus inducti dixerint, quia non constat, credere supersedemus. Porro Zoroaster ille Iustini, valde est controversus. Etenim Diodorus Siculus, Bactrianorum Regem a Nino devictum; non Zoroastrem sed Oxyartem appellat. Cui accedit proxime una transposita R, Nec solum, magum Zoroastrem a Bactriano Zoroastre seiungit his verbis Arnobius, verum eos etiam, quos Clemens uti vidimus, coniunxerat. Nam si Pamphylius Zoroaster familiaris Cyri fuit, et Armenius Hosthanis nepos. Hosthanes autem cum Xerxe in Graeciam venit, manifestum sit, duos hos diversos fuisse: quando a Cyro ad Xerxem, anni intercesserint LXXVII. et Nepos Zoroaster Hosthane, patruo iunior necessario fuerit. Quatuor itaque hi sunt apud Arnobium Zoroastres. Quintus vero Persomedus de quo Suidas in hanc sententiam scripsit: "Zoroastres Persomedus sapiens, apud eos qui in Astronomia excelluerunt, qui etiam primus nomen dedit iis Magis, qui civilia tractarunt: Fuit autem ante Troiana tempora annis D. Feruntur autem ipsius "De natura libri IIII", "De lapidibus preciosis" I., "Asteroscopica" "Apotelesmatica libri V". Quae quidem verba, ex patria, Magorum institutione, primus ille Chaldaeus, sive Assyrius videri potest. Nam Assyriae pars Chaldaea fuit, Persia, et Media conterminae. Itaque vicinitate regionum, aequivocum est nomen patriae partum. Sed librorum numerus Prosomedi, non congruit cum Assyrio, ut mox patebit. Haec ergo diversitas librorum, si duorum authorum diversitatem faciat, Persomedus hic Zoroaster, a Chaldaeo Zoroastre est numero V. Cui videtur sextus ex Plinio posse addi, Proconnesius. Verum caeteris omissis, Magorum In quibus sane Pici verbis, commiscentur sine discrimine, Chaldaei, Magi, Persae, et Zoroaster. Sed Chaldaeum eum fuisse, ut credam multis adducor argumentis. Tum quod Chaldaeorum lingua eius oracula haec scripta fuerint, ut hic Picus testatur, tum quod Chaldaica, etiam fuerit Itaque Berosus et hoc testimonio, ni fallor fuerit primus. Secundus est Aristoteles qui librum conscripsit, cui Magico fuit inscriptio: Sed Eudoxus, et Hermodorus Platonicus, et Xanthus Lydus videntur Magorum multa prosecuti. Et Hermippus de quo supra. Fuerunt postea duo Chaldaei, In quibus verbis, nominatim sunt Logia ab eo carminibus Graece scripta, seu potius e Chaldaeo conversa. Quae quamvis non videantur, integro carmine conscripta: id evenit, quia mendosa sunt, uti Picus ait, et mutila. Quod etiam Sibillynis carminibus evenisse Lactantius testatur. Hunc Iulianum Proclus, subinde Theurgum vocat, dum Logia adducit, et exponit citatque eius librum VII : "De zonis". Zonae autem quid fuerint in Chaldaica theologia postea fiet palam. Adducuntur etiam a Porphyrio, Symbulus, et Pallas quidam, qui Magorum res Graece conscripserunt. Chaldaeorum libri aliquod philosophici videntur in Arabicam quoque linguam fuisse versi. Scribit enim "Et Porphirius in Plotini vita narrat Christianos multos, ex antiqua philosophia profectos, Adelphii, et Acylini fuisse sectatores, eosque Alexandri Lybici, Philocomi, Demonstrati Lydi, plurimos libros circuntulisse, et revelationes quasdam Zoroastris, Zostriani, Nicothei, Allogenis, Mesi, aliorumque Ex quo loco apparet, in tam magna fuisse Zoroastri libros Magica oracula eorum, qui a Zoroastre sunt Magorum cum Graecis commentariis, quae reperi postea esse Plethonis Gemisti. Quem quidem pauxillum numerum, auximus nos non poenitenda additione, usque ad CCCXXIIII magno labore a nobis conquisita in Platonicorum philosophorum quae superfuerunt scriptis, Procli, Hermiae, Simplicii Damascii Synesii, Olympiodori, Nicephori Gregorae Synesii commentatoris, et non nihil etiam in Arnobio reperimus. Cum eorum singulorum aliquibus expositionibus, et argumentis Chaldaicae philosophiae. Quae omnia in unum collecta, et in ordines quosdam distributa, quae sparsa invenimus ad communem philosophiae sincerioris studiosorum, et latina fecimus, et in publicum libentes damus. Sed antequam ulterius progrediamur, non est negligenter Porphyrius autem in hunc modum: Para gemhen… Apud Persas vero, qui circa divina sunt sapientes, eorumque cultores, Magi appellantur. Hoc enim significat eius regionis propria dialecto Magus. Ioannes quoque Picus ait, nomen hoc Magus, idem esse apud Persas, quod apud Latinos sapiens, et apud Graecos philosophus. Et Pico anteriores Philo, et Hermias Magos in hunc describunt modum. Prior ille. "Veram quidem illam Magiam, hoc est contemplativam scientiam per quam clarius naturae opera cernuntur, ut honestam atque expetendam, non vulgus solum sectantur: sed maximi etiam regum reges, praecipue Persae tam sunt harum artium studiosi ut regnare nemo possit nisi sit inter Magos iudicatus. Hic vero ita. Magi sunt, qui de singulis philosophantur. Consuetudo autem communis magos pro maleficis accipit; qui aliter habentur apud gentem suam. Eo quod sint philosophi Chaldaeorum, et ad artis Itaque Magus, vera sui nominis interpretatione, non alius sibi vult, quam Dei cognitorem et cultorem. Cui nomini, rem quoque apud magos respondisse author est Arnobius, vir pius et Catholicus, de eo Hosthane scribens, cui maxime Proclus vero ex Porphyrio referens, libro XI. In Timaeum, in hanc sententiam, ne semper Graeca asseram, scripsit Quacumque vero, et esse Deos et providentiam eos rerum habere putant, et multa eorum quae fiunt, posse etiam aliter evenire, hi et preces convenienter approbant, et vitam nostram dirigere confitentur. Atque addunt, proborum hominum preces convenire maxime: Quoniam nos Magi itaque inter alios sapientes maxime Deum sunt venerati: maxime ad Deum preces et sacrificia porrexerunt. Propriamque eorum virtutem Dei virtutem esse, idest a Deo in se profectam fassi sunt. De qua ad Deum prece, tam magna ea sunt, quae Proclus Chaldaeorum dogmatibus subnectit, ut maiora, et excellentiora, vix crediderim a quoque Christiano, scripta reperiri posse. Est in his Zoroastri oraculis Dei Patris, et Filii, et Spiritus non solum aperta cognitio, sed magnificae etiam laudes (crediderim hoc dogma de Trinitate personarum eum habuisse ab Abramo vel ab aliis Deo Charis. Quoniam suo lumine naturali non posse nos devenire Itaque haec prima, praestantissimaque Magiae pars, non aliud est, quam Theologia, et religio, et si non vera plene, uti postea fuit a Christo revelata, attamen proxime omnium ad eam accedit. Ut mirandum maxime ac merito videatur quo nam modo tantum se potuerit suis viribus mens humana attollere et haec profecto est, quam Plinius sub religionis nomine ridet, ridendus ipse maxime et execrandus. Alia magiae pars est cognitio coelestium motuum atque virium exacta. Per quam, et Tertiam magiae partem Plinius fuisse recenset Medicinam. Nos vero cum magnis, ac piis viris dicimus, Magiam in universum naturae totius cognitionem complecti. Non eam quidem, quae in usu hodie est apud Peripateticos, quae in sola Aristotelis verborum interpretatione versatur tota, nihil pensi habens si res aliter se habeant, quam ipsi in duce suo intelligant. Sed eam quae interspersas, interseminatasque mundo virtutes, quasi de latebris, ac tenebris in lucem evocans, non tam facit miranda, quam operanti naturae famulatur. Et eam quae universi partibus inest Hisce vere declaratis rebus, palam arbitramur esse factum Magiam integram, non esse aliud, quam Dei venerationem: et coelorum atque naturae virium cognitionem. Quam cur vel Plinius rideat, vel horreant alii, nihil video, praeter quam quod ridendus ipse sit, et deplorandus. Talis Magiae veluti simia quaedam, et infelix aemula, goetia apud nequam homines est nata, cultu, ac Verum ad oracula Zoroastri redeuntes, operae fuerit praecium, antequam ea vel proponamus, vel exponamus, quaedam veluti prolegomena eorum praenotare, ut nimirum facilius eorum sensa intelligamus. Sunto autem haec prima, quae
Pselli expositio per capita, dogmatum quae sunt apud Assyrios
Post unum, paternum dicunt profundum ex tribus triadibus repletum. Singulas autem triadum, habere Patrem primum. Deinde Potentiam mediam et mentem ad haec tertiam quae claudat triadem in se ipsam. Vocant autem has, etiam intelligibiles. Post quas alium ordinem, intelligibilium simul et intellectualium. Trine et hunc distinctum; in iyngas, et Synocheas, et Teletarchas. Post medium hunc ordinem,
In alio
Septem dicunt corporeos mundos. Empyreum unum, et primum, et tres post ipsum Aethereos, deinde tres materiales. Quorum postremus terrenus dictus est, et osor lucis, qui est sublunaris locus, habens in se, etiam materiam quam vocant profundum. Unum principium universorum opinantur, et unum ipsum, et bonum celebrant. Dein Paternum quoddam profundum venerantur, ex tribus triadibus compositum. Quaeque vero trias, habet Patrem, Potentiam, et Mentem. Deinde est intelligibilis Iynx et post eam, Synocheus, Empyreus, Aetherius, et Materialis. Post vero Synocheas, Teletarchae. Post hos vero, Fontani patres, qui vocantur etiam mundi ductores. Quorum primus is qui semel trans dicitur. Post quem Hecate, dein is qui bis trans. Post quem, tres Amilicti,et ultimus, hypezocos. Venerantur quoque fontanam Triadem, fidei, et veritatis, et amoris. Dicunt etiam Archicum solem, a solari fonte, et Archangelicum, et fontem sensus, et fontanum iudicium, et fulmineum fontem, et fontem dioptrarum et characterum fontem, insidentem ignotis synthemasi et fontanas summitates Apollinis, Osiridis, Mercurii. Materiales vero fontes dicunt, centrorum et elementorum et somnorum Zonam et fontanam Animam. Post autem fontes dicunt esse principia. Fontes enim principaliores sunt, principiis. Zoogonorum vero principiorum, summitas quidem Ecate vocatur. Medietas vero, Anima principalis. Terminatio vero virtus principalis. Sunt vero apud ipsos, etiam Azonae Ecatae, ut Triecdotis Chaldaica, et Comas, et Ecclystica. Azonici vero apud ipsos Dii, Serapis, et Dionysus, et Osiridis series, et Apollinis. Azoni vero vocantur, qui libere in libertate vivunt potestatem exercentes in Zonas, et supersedentes manifestis Diis. Zonaei vero, qui coelestes Zonas separatim et libere circumvolventes et ea quae hic sunt administrantes. Divinum nam genus apud ipsos est Zonaeum cui distributae sunt mundi sensibilis regiones et sortitum est circa Ideo, et manere semper impigrae vertigini, omnibus per gratiam largitur, in eodem vaticinio. Alio iterum loco, ita scribit Epei … "Quandoquidem et Iynges non tres solum sunt, sed plures. Inquit enim vaticinator Deus" Sed haec vaticinia, non videntur esse de rebus futuris ullis. Sed revelationes quaedam divinarum rerum et divinorum ordinum, et quo modo Deus, et intelligibilia entia, et animas, et mundum produxerit. Neque aliter videntur haec suscipienda, quam fuerint olim, Sibyllarum oracula suscepta. Inter quae multa fuerunt, quae veteribus patribus, vera, ac pia visa, Catholica Ecclesia maximopere, et laudavit, et comprobavit. Atque haec sine dubio causa est, cur Proclus, et theoparadoton , a Deo traditam, hanc Theologiam appellet, et entheon. Et primam omnium maxime mysticam esse, est in confesso, Chaldaicam. Revera enim haec, et contradicere videtur maxime omnium nostris conceptibus. Logia haec nos, sparsa huc, illuc, per Platonicorum libros collegimus, ex Procli Theologia, commentariis in Parmenidem, Timaeum, Rem
MONAS, DYAS, TRIAS.
Ubi paterna Monas est. Ampliata est Monas, quae duo generat. Duitas enim apud hunc sedet, et intellectualibus fulget sectionibus. Et gubernare cuncta, et ordinare quodcumque non ordinatum. Toto enim in mundo lucet Trias, cujus monas est princeps. Principium omnis sectionis hic est ordo, In tria namque mens dixit Patris secari omnia, Cuius voluntas annuit, et iam omnia secta fuere. In tria namque dixit Mens patris aeterni, 10 Mente omnia gubernans. Et apparuerunt in ipsa Virtus et Sapientia, Et Multiscia Veritas. Hinc fluit Triadis vultus ante essentiam, Non primam, sed eam quae mensuratur. 15 Principiis tribus hisce capias servire cuncta. Et fons fontium, et fontium cunctorum. Matrix continens cuncta. Inde affatim exilit generatio multivariae materiae. Inde tractus prester exilis ignis flos. 20 Mundorum indens cavitatibus. Omnia namque inde. Incipit deorsum tendere radios admirandos.
PATER ET MENS
Se ipsum rapuit pater neque suae Potentiae mentali claudens proprium ignem. Non enim a paterno Principio imperfectum quid rotatur. 25 Cuncta namque perfecit pater, Et menti tradidit secundae, Quam primam vocat omne genus hominum. Patrogenia lux, multum namque sola E patris robore 30 Opera enim intelligens paterna mens e se genita, Cunctis inseminavit vinculum igni gravis amoris. Quo omnia maneant, tempus in interminatum amantia Neque omnibus quae patri mentaliter contexta monstret. Ut in amore maneant, mundi elementa manentia. 35 Habet ipsa intelligentia paternam mentem indere Omnibus fontibus et principatibus. Est enim finis paterni profundi, et fons mentalium Neque progressus est, sed mansit in paterno profundo, Et in adyto, per Deo nutriens silentium. 40 Non enim in materiam, ignis trans primus Suam potentiam claudit operibus, sed menti. Symbola enim paterna mens seminavit per mundum Quae intelligibilia intelligit, et ineffabilia exornat. Tota partitio, et impartibilis. 45 Mente quidem continet intelligibilia, sensum vero inducit mundus. Mente quidem continent intelligibilia, animam vero inducit mundis.
MENS, INTELLIGIBILIA, Et Mentalia
Et unius mentis intelligibilis Non enim sine intelligibili mens est non seorsum existit. Quaedam sane sunt mentalia et intelligibilia quaecunque, dum intelligunt intelliguntur. Cibus vero intelligenti, est intelligibile. Disce intelligibile, quandoquidem extra mentem existit Et Mentis quae empyreum mundum ducit. Mentis nam mens est, quae mundi est artifex ignei. Qui supermundanum paternum profundum estis intelligentes. Intelligibilis, omnis sectionis princeps est. 55 Est enim quoddam intelligibile, quod oportet te intelligere mentis flore. Vel enim inclines, ut mentem, et illud intellexerit. Ut aliquid intelligens, non illud intelliges. Est nam roboris circumquaque lucidi potentia. Mentalibus fulgens sectionibus, non sane oportet 60 Vehementia intelligere, intelligibile illud. Sed mentis amplae, ampla flamma Omnia metiente, praeterquam intelligibile illud Opus ergo est hoc intelligere, nam si inclinaveris Mentem tuam, etiam illud intelliges non parum 65 Sed purum converte oculum Ferentem tuae animae, tendere vacuam mentem In intelligibile, ut discas intelligibile. Quandoquidem extra mentem existit. Deum hunc intelligit omnis mens, non enim sine 70 Mens est intelligibili, et intelligibile Non sine mente existit. Ignis mentalis, mentalibus presteribus cuncta Cedunt servientia, Patris persuasorio consilio Et intelligere, semperque manere impigra vertigine 75 Fontes, et principii, vertere, semperque manere impigra vertigine. Sed nomen venerandum, insomni vertigini. Mundis indens, terribiles ob patris minas. Sub duabus mentibus, vitigenius fons continetur animarum Et Tiskarska greška, prema grčkom "poietes" trebalo bi biti lat. "factor". qui per se operans fabrefacit mundum80 Qui ex mente exiliit primus. Indutus igni ignem. Krivo je otisnuto unicolorum umjesto vinculum. ut temperet.Fontanos crateras, sui ignis florem sustinens. Mentalibus fulget sectionibus, amoreque implevit omnia. Infigurata figurans 85 Examinibus similes, feruntur perrumpentes Per mundi corpora. Quae Mens dicit, intelligendo sane dicit Potentia quidem cum illis. Mens vero ab illa.
IYNGES, IDEAE, PRINCIPIA
Multae quidem hae, scandunt lucidos mundos 90 Insilientes, et in quibus summitates sunt tres. Subiectum ipsis est, principale pratum Principia. quae patris opera Prema grčkom predlošku trebalo bi stajati principia, …intelligentia a ne intelligentes. , intelligibiliaSensibilibus operibus, et corporibus revelarunt. Transvectrices stantes, dicere patri, et materiae. 95 Et manifesta imitamina latentium operantes. Et latentia in manifestam Cosmopeiam inscribentes. Mens patris striduit, intelligens vigente consilio. Omniformes Ideas. Fonte vero ab uno, evolantes. Exilierunt. A patre nam erat Tiskarska pogreška 100 Per quae coniunguntur patri, per aliam atque, aliam Vitam, a compartitis canalibus. Sed partitae sunt, mentali igne dispositae. In alias mentales. Mundo namque rex multiformi. Proposuit mentalem typum, incorruptibilem, Vjerojatno se radi o tipografskoj pogrešci u grčkom koju Petrić čita kao negaciju, a trebao bi biti genitiv odnosne zamjenice. 105 Vestigium promovens formae per quae mundus apparuit. Tipografska greška; trebalo bi stajati omnifariis umjesto omnifariam. ideis gratiosus. Quarum unus fonsEx quo strident dispertitae aliae. Immensae, perrumpentes mundi circa corpora. Quae per sinus immensos, examinibus similes. 110 Feruntur conversae. circumque alibi alia Conceptiones mentales, fonte a paterno, Multum decerpentes ignis florem, Insomnis temporis. Vigor principigeniae ideae Prima e patre missa est, cuius per se florens fons. 115 Intellectae Iynges a patre, intelligunt et ipsae Consiliis ineffabilibus moventur, ut intelligant.
HECATE, SYNOCHES, ET TELETARCHE
Ex ipso enim omnes exiliunt Amilictique fulmines, et presterocapaces sinus Omnilucidae vigoris patrogenii Hecates. 120 Et Hypezocus[ERROR: no reftable :] U grčkom je malim slovom (hupezokos), Petrić ostavlja ovu riječ neprevedenu, umjesto "opasajući cvijet vatre". ignis flos, et fortis.Spiritus polorum, igneos trans. Custodire presteribus suis summitates dedit. Immiscens vigoris proprium robor in Synochis. Quo mundus habeat mentales sustentatores U latinskom je potvrđena kovanica –inflexibilis od flexibilis, ali teško je prihvatljiva inflexilis od flexilis. 125 Quia operatrix, quia largitrix est ignis vitiferi Quia et vitigenium implet Hecates sinum. Et influit Synochis vigorem vitidonum ignis Magni potentis. Sed et custodes operum sunt patris. 130 Assimilat enim se ipsum ille, urgens. Typum induere idolorum. Teletarchae comprehensi sunt, cum Synochis His vero ignis mentalis, mentalibus presteribus. Omnia parent servientia. 135 Sed et quaecumque materialibus serviunt Synochis. Induti armorum vigorem luminis resonantis. Vigore Triglicho, mentem, animamque armantem. Pervarium Synthema iacere Neque super incedere empyreis sparsim canalibus. 140 Sed collectim. Hi vero individua, et sensibilia efficiunt. Et corporiformia, et destinata in materiam.
ANIMA, NATURA
Quoniam anima ignis potentia patris existens lucidus. Immortalisque manet, et vitae domina est. 145 Et tenet mundi multas plenitudines, sinuum. Mentis enim imitamen est, partum vero habet quid corporis. Mistis vero canalibus, ignis incorruptibilis opera efficiens. Post vero paternas conceptiones anima ego habito. Calida animans omnia. reposuit enim 150 Mentem sane in anima, animam vero in corpore inerti. Nostri, imposuit pater hominumque Deumque. Affatim animans lucem, ignem, aethera, mundos. Coexistunt namque naturalia opera, mentali splendori Patris, Anima enim est quae ornavit magnum 155 Coelum, et quae ornat simul cum patre. Cornua et ipsius, firmata sunt sursum. Humeros vero circa Deae, natura immensa attollitur. Imperat rursus natura infatigabilis, mundisque operibusque. Coelum, ut currat cursum aeternum trahens. 160 Et celer sol circa centrum, ut assuetus veniat. Non naturae inspicias fatale nomen eius.
MUNDUS
Factor, qui per se operans fabrefacit mundum. Etenim quaedam ignis moles erat altera. haec omnia Per se efficiens, ut corpus mundanum. 165 Mundus ut manifestus, et non videatur membraneus. Totum mundum ex igne, et aqua, et terra, Et omnialente aere, Ineffabilia, et fabilia synthemata mundi. Aliam per aliam vitam, a partitis canalibus. 170 Desuper permeantis in oppositum. Per centrum terrae, et quintum medium alium Igneum, ubi descendit usque ad materiales canales. Vitifer ignis. Centro incitans Se ipsum lumine resonante. 175 Fontanum alium, qui Empyreum mundum ducit. Centrum a quo omnes, usque quo forte aequales fuerint. Symbola enim paterna mens, seminavit per mundum. Medium inter patres, Uzeto iz grčkoga kao hekastes umjesto Hekates. centrum fertur.Mentes: Tipografska greška: trebalo bi stajati mentis. enim imitamen est, quod vero partum est habet quid corporis.
COELUM
180 Septem enim in moles formavit pater firmamenta mundorum. Coelum, rotunda figura circumcludens. Fixitque multum coetum astrorum inerrantium. Animaliumque errantium, constituit septenarium. Terram in medio posuit, aquamque in terrae sinibus. 185 Aeremque supra haec. Fixitque multum coetum astrorum inerrantium. Tensione, non laboriosa mala. Sed fixione errorem non habente in motu. Fixitque multum coetum astrorum inerrantium. 190 Ignem ad ignem cogens. Fixione errorem non habente in motu. Sex eos constituit, septimum solis. In medium iaciens ignem. Inordinationem eorum, bene ordinatis suspendens zonis. 195 Parturit enim Dea, solemque magnum, et splendidam lunam. Ather, sol, spiritus lunae, aeris ductores. Solariumque circulorum, et lunarium est strepituum.[ERROR: no reftable :] repituum: Tiskarska greška: trebalo bi stajati lunarium strepituum Sinuumque aereorum Aetheris cantus, solisque, et lunae canalium, et aeris. 200 Et latus aer, lunarisque cursus, et polus solis. Colligit ipsum accipiens aetheris harmoniam. Solisque, lunaeque, et quaecumque aere continentur Ignis, ignis derivatio, et ignis poenu: Trebalo bi stajati prema grčkom predlošku ταμίας lat. promus = izdavač, ključar, upravitelj Crines enim in 205 Ubi Saturnus. Sol assessor, intuens polum purum. Aetheriusque cursus, lunae ingens impetus. Aereique fluxus. Solemque magnum, et splendidam lunam.
TEMPUS
210 Deum mundanum, aeternum, infinitum. Iuvenem, et senem. Et fontanum aliud, quod empyreum mundum ducit.
ANIMA, CORPUS, HOMO
Oportet te festinare ad lucem, et patris lumina. Unde missa est tibi anima, multam induta mentem. 215 Haec pater mente concepit, mortalisque Symbola enim paterna mens, seminavit in animis Amore profundo replens animam. Reposuit enim mentem in anima: in corpore vero. Vos reposuit, pater hominumque deumque. 220 Incorporea quidem sunt, divina omnia. Corpora vero in ipsis vestri causa sunt alligata. Non potentes continere incorporeos Ob corpoream, in quam concentrati estis naturam. Inque; Deo iacent, faces trahentes, validas. 225 A patre descendentes, a quibus anima descendentibus. Empyreos carpit fructus, animam, alentem florem. Ideoque mente concipientes opera patris. Parcae fatalis alam fugiunt, inverecundam. Et si hanc animam videris redeuntem 230 At aliam immittit pater, ut in numero sit. Certe valde illae sunt beatissimae, supra omnes. Animas, ad terram a coelo profusae. Illaeque divites, et ineffabilia stamina habentes. Quaecumque a lucente, o rex, a te, vel ipso. 235 Ione: Tipografska greška: trebalo bi biti Iove. sunt progenitae,Ducat animae profunditas immortalis, oculosque affatim. Omnes sursum extende. Nec deorsum pronus sis in nigricantem mundum. Cui profunditas semper infida substrata est, et Ades. 240 Circumquaque caligans, squalidus, idolis gaudens, amens. Precipitosus, tortuosus, caecum profundum semper involvens, Semper desponsus obscura Umjesto obscuram. faciem, inertem spiritu carentem.Et osor luminis mundus, et tortuosi fluxus. A quibus vulgus attrahitur. 245 Quaere paradisum. Corpori inservieris, in ordinem, a quo effluxisti. Rursus restituas sacro sermoni operam uniens. Neque deorsum sis pronus, praecipitium in terra subest. 250 Septemvios trahens per gradus: quo sub.[ERROR: no reftable :] Horribilis necessitatis Thronus est.[ERROR: no reftable :] Ne tu augeas fatum. Anima hominum Deum coget quodam modo in se ipsam. Nihil mortale habens, tota a Deo est ebria facta. 255 Harmoniam resonat namque, sub qua est corpus mortale. Extendens, igneam mentem ad opus pietatis. Et Fluxile corpus servabis. Est et idolo portio in loco circumlucente. Undique, 260 Igne calens cogitatio primissimum habet ordinem. Igni namque mortalis propinquans a Deo lumen habebit. Immoranti enim mortali praesto Dii aderunt. Poenae hominum sunt angores. Et malae materiae, germina, utilia sunt, et bona. 265 Spes nutriat te, ignea Angelica in regione. Sed non recipit illius velle, Paterna Mens. Donec non exeat ex oblivione, et verbum loquatur. Memoriam indens Paterni Synthematis puri. His quidem discibile lucis dedit notitiam suscipere. 270 Hos vero, et somnolentos sui fructum dedit roboris. Ne spiritum macules neque profundum fac superficiem. Neque materiae quisquiliis praecipitio relinquas. Ne educas, ne exiens habeat quidpiam. Vi corpus relinquentium, animae sunt purissimae. 275 Animae expulsores, respiratores, et faciles solutu sunt. Sinistris in lumbis, et Hecates, Virtutis est fons. Intus tota manens, virgineum non abiiciens. O audacissimae naturae, homo, artificium. Neque ingentes mensuras terrae, in tuam mente pone. 280 Non enim veritatis planta est in terra. Neque Tiskarska greška treba stajati mensuras ,Aeterno consilio fertur, non gratia tui. Lunarem quidem cursum, et astreum progressum. Lunae strepitum dimitte. semper currit opera necessitatis. 285 Astreus progressus, tui gratia, non est partus. Athereus, avium Non sacrificia, visceraque cupio. Haec sunt omnia ludi. Mercatoriae deceptionis firmamenta; fuge tu haec. Si vis pietatis sacrum paradisum aperire. 290 Ubi virtus, sapientiaque, et bona lex congregantur. Tuum enim vas, bestiae terrae habitabunt. Ipsas autem terra sepeliit, ad filios usque.
DAEMONES, SACRIFICIA
FINIS
Natura suadet esse daemonas puros. Et mala materiae germina, utilia, et bona. 295 Sed haec in abditis septis mentis revolvo. Ignis simulacrum saltatim in aere in tumorem extendens. Vel etiam ignem infiguratum, unde vocem currentem. Vel lumen abundans radians, streperum, convolutum. Sed et equum videre, luce magis fulgurantem. 300 Vel etiam puerum suis humeris inequitantem equo. Ignitum, vel auro distinctum, vel spoliatum. Vel etiam sagittantem, et stantem super humeris. Multoties se umjesto si. dixeris mihi, cernes omnia leonem.Neque enim coelestis curvitas, tunc apparet moles. 305 Astra non lucent, lunae lux opertum est. Terra non stat, cernuntur vero cuncta fulminibus. Neque naturae voces per se Non enim oportet illos te spectare antequam corpus sacris purgetur. Quando animas mulcentes, semper a sacris abducunt. 310 Ergo ex Numquam verum corpus mortali homini monstrantes. Operare circa Hecaticum turbinem. Nomina barbara, numquam mutaveris Sunt enim nomina apud singulos a Deo data, 315 Potentiam in sacris ineffabilem habentia. Quando videris forma sine, sacrum ignem, Collucentem saltatim totius per profundum mundi, Audi ignis vocem. |
Previous section
|
Petrić, Frane (1529-1597) [1591], Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica (, Ferrara), Verborum 7671, Ed. Erna Banić-Pajnić [genre: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [word count] [petricfzoroaster].
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Podatke o projektu vidi na www.ffzg.hr.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se na http://www.ffzg.unizg.hr/klafil/dokuwiki/doku.php/z:digitalizacija-hrvatskih-latinista.